Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum anima intellectiva uniatur corpori tanquam forma

QVAISTIO PRIMA. Utrum anima intellectiua vniatur corpori tanquam forma. Thom. 1. q. 76. ar. 3. 4. &5

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum anima intellectiua vniatur corpori tanquam forma. & videtur quod non, quia quod inest alicui secundum se, semper inest ei. Sed formae secundum se inest vniri materiae, ergo semper conuenit ei quandiu est. Sed anima intellectiua corpori non vnita remanet, separatur enim a corpore, sicut perpetuum a corruptibili, ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia differentia sumitur a forma rei, sed rationale est differentia specifica hominis, qua conuenit ei ratione animae intellectiuae, ergo &c.

RESPONSIO. Absolute dicendum est quod anima intellectiua vnitur corpori sicut forma. Ad hoc autem probandum non potest efficacior ratio haberi, quam illa quam ponit Aristoteles secundo de Anima dicens sic, Anima est, quo viuimus sentimus, mouemur, & intelligimus primum, quare ratiquaedam vtique erit, & species. Virtus autem huius rationis est in hoc principium cuiuslibet operationis oportet esse formam aliquam operantis, sed vnusquisque experitur se intelligere ergo oportet in vnoquoque esse formam aliquam, quae sit intellectionis principium, hoc autem dicimus animam intellectiuam ergo &c. Minor de se patet, sed maior probatur, quia formae est agere, alterius vero potentiae pati, vt bene dicit commentato in hoc, quia vnunquodque agit per illud, per quod est in actu, hoc autem est forma. Huic autem rationi adeo innititur Aristoteles quod dicit eam demonstrationem esse. Vnde in principio illius capituli dicit sic, non enim solum quid est oportet rationem diffinitiuam ostendere, sicut plures terminorum dicunt, sed causam inesse & demonstrare. Et sicut patet ibidem Aristot. dicii quod per hanc diffinitionem, Anima est quo viuimus, &c. tanquam per medium demonstrationis concluditur demonstratiue alia diffinitio prius data de anima, scilicet quod est actus cor poris physici, &c.

Vrtus aurem huius rationis patet in hoc, quod omnes qui ab ea diuertunt, incidunt in praegrandes abusiones, maximi Auerroys, qui dicitur primus fuisse, & praecipuus delirator, circa materiam istam. Cuius opinio recitabitur primo. Secundo ostendetur quomodo a quibusdam coloratur. Tertio ostende. tur quod neque coloratio valet, neque opinio.

Quantum ad primum sciendum quod Auerroys ponit intellectum non esse animam nostram, nec aliquid animae nostrae Sed esse quandam substantiam separatam. Cuius intelligere efficitur intelligere mei, vel alterius, inquantum ille intellectu separatus secundum esse copulatur mihi vel alteri per fantasmata quae sunt in me vel in alio, quod sic dicebat esse possibile. Nam species intelligibilis secundum ipsum habet duo subiecta, scilicet intellectum separatum & fantasmata nostra in fantasia. Et ideo per vnam & eandem speciem in ipso & in nobis existentem compulatur nobis intellectus ille, ac per hoc dum intellectus ille intelligit, homo intelligit cui copulatur. Et quia fantasmata diuersa sunt in diuersis, contingit vnum aliquid intelligere alio non intelligente illud, quicquid est enim ibi diuersitatis, totum est ex parte nostra. Quod autem ex parte intellectus, est vnum tantum, & ideo corruptis hominibus remanet solus vnus intellectus: haec est positio eius in summa, & haec de primo

Quantum ad secundum aliqui colorant, & pauiant hane opinionem hoc modo, accipiunt enim duas suppositiones. Prima est, quod intelligentia est indistincta secundum situm ab es cui praesens est, quia distinctionem secundum situm facit sola quantitas dimensiua, qua caret intelligentia. Secundum est quod forma intentionalis non numeratur penes subiecta, sed penes obiecta, vel causas efficientes, vnde secundum eos plures species alborum possunt esse, & sunt in eadem parte medij.? Et eodem modo vna species in diuersis subiectis: si tamen illa subiecta sit secundum situm indistincta. Ex hoc sic arguitur, vna species intelligibilis potest esse in diuersis subiectis secundum situm indissinctis (vt patet ex secunda suppositione. Sed ille intellectus potest simul esse cum fantasia nostra indistincte secundum situm (vt patet ex suppositione prima) ergo eandem species potest esse in intellectu illo, & fantasia nostra qua existente continuatur nobis ille intellectus; & communicat nobis suum intelligere, hoc quantum ad secundum.

Quantum ad tertium dicendum est, quod nec palliatio valet, nec opinio de palliatione, patet hoc sic, quia quamuis prima suppositio eorum posset aliqualiter concedi, scilicet quod intelligentia sit indistincta, secundum situm ab eo cui praesens est, nor quidem positiue, quasi intelligentia eundem situm habeat, sed negatiue, quia alium non habet. Tamen secunda suppositio, scilicet quod eadem species numero posset esse in intelligentia, & in quacunque alia re supposito distincta non est vera.

Quod patet tripliciter. Primo quia magis est possibile idem numero esse in diuersis subiectis indistinctis secundum suppositum quam in diuersis subiectis secundum suppositum distinctis. Sed intellectus noster possibilis, & fantasia sunt indistincta secundum suppositum, ponendo intellectum esse partem animae nostrae & tamen in eis non potest esse eadem species numero, neque aliquis tenentium hanc viam hoc ponit, ergo nec in intelligenti& santasia, si distinguantur secundum suppositum.

Secundo quia quanto forma minus habet de entitate, tanto plus habet de dependentia ad subiectum. Sed forma intentionalis minus habet de entitate, quam aliae formae naturales, ergo plus habet de dependentia ad subiectum. Sed aliae formae propter dependentiam ad subiectum, numerantur numeratione subiectorum: ergo &c.

Tertio quia in quibus inuenitur vna forma, non solum nu mero, sed specie, oportet quod sit eadem receptiua, quia actu actiuorum sunt in patiente disposito, sed in intelligentia, quae es res spiritualis, & fantasia, quae est res corporalis, non potest esse eadem ratio receptiua, ergo neque eadem forma, non solum eadem secundum numerum, sed nec eadem secundum speciem. non valet ergo ista coloratio.

Opinio etiam ista multa improbabilia continet. Primum est, quod ponit intellectum separatum intelligere per species abstractas a fantasmatibus, quia etsi hoc colorabile sit dicere de intellectu coniuncto (quanquam & hoc multi negent) tamen hoc dicere circa intellectum separatum absurdum est, dissonat enim ab opinione fere omnium loquentium de modo intelligendi substantiarum separatarum (vt patet intuenti librum Proculi & authoris de causis) quod enim propria operatio sub. stantiae separatae dependeat a nostro fantasmate, friuolum est sic enim hominibus corruptis, vel dormientibus, & non somniantibus, nihil intelligeret ille intellectus, quod est absurdum nec valet si dicatur quod intellectus noster, licet sit coniunctu: secundum veritatem, & intelligat ex fantasmatibus, tamen co rupto corpore adhuc intelligit. Sed per alium modum. Et iden posset dici de intellectu separato, hoc enim non est simile, quod intellectus noster coniunctus & separatus habet alium modum essendi, propter quod potest habere alium modum operandi sed intellectus separatus solum habet vnum modum essendi quare & vnum modum intelligendi, a quo si cesset, cessabit omnino intelligere.

Secundum incoueniens est, quia operatio quae non transit in materiam exteriorem non potest alteri distincto secundum suppositum communicari, quia actiones sunt suppositorum, sec intelligere est huiusmodi (vt patet ex 9. Metaph.) ergo &c.

Tertium est, quia si intellectus separatus copularetur nobis per species abstractas a fantasmatibus nostris, ac per hoc faceret multos intelligentes, eadem ratione posset copulari asino per speciem abstractam a fantasmatibus asini, & facere asinum intelligentem, quod est absurdum. Consequentia probatur quia ex parte nostra non ponitur, nisi actus fantasiae, quae potest esse in asino. Non abstractio speciei effectiue per aliquic quod sit in nobis, sed per intellectum separatum: intellectus etiam ille aequaliter potest se habere ad hominem & ad asinum, & ad fantasmata vtriusque, quare &c.

Quartum est, quia si per huius copulationem communicaret nobis intellectus suum intelligere, communicaret nobis tale intelligere, quale haberet. Sed intellectus separatus circa cogn tionem rerum naturalium non decipitur, ergo nec nos deciperemur in intelligendo, licet forte deciperemur in fantasiando, quod experimur esse falsum. Multa etiam inconuenientia possent ex hac positione deduci, sed haec sufficiunt. Ex quibus patet quod non solum erroneum est, & contra fidem, ponere animam intellectiuam non vniri nobis in ratione formae. Sed plane processit ex magna ignorantia philosophiae.

AD ARGVMENTVM in oppositum dicendun quod illud quod inest alicui per se primo modo dicendi, per se semper inest, sicut anima semperinest homini: quod autem inest secundo modo dicendi per se, aut dicitur secundum potentiam, vt risibile respectu hominis, & tale etiam semper inest, au dicitur secundum actum; & tale non semper inest, praecipue si connotat respectum ad alterum, sicut leuis inest per se moueri sursum, quod tamen impediri potest, isto modo imest animae vniri materiae: & ideo impediri potest per indispositionem, quae a corrumpente inducitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1