Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum anima primi hominis fuerit producta ante corpus
QVAESTIO SECVNDA. Vtrum anima primi hominis producta nia fuerit ante corpus. Thom. 1. 9. 118. ar. 3.
SECVNDO quaeritur, vtrum anima primi hominis fuerit producta ante corpus. Et videtur quod sic, quia finis proportionatur principio. Sed anima in fine remanet post corpus, ergo creatur similiter ante corpus.
IN CONTRARIVM est, quia proprius actus est in propria materia, sed anima est proprius actus corporis, erge producitur in corpore, & non ante corpus.
RESPONSIO. Quidam dicunt qu iun possibile est animam produci ante corpus. Cuius rationem assignant, quia impossibile est terminum generationis praecedere generationem. Sed anima est terminus generationis hominis, ergo &c. Item quicquid sit de anima primi hominis, saltem videtur impossibile, plures animas creari ante corpora, sicut posuit Origenes, quia formae non plurificantur secundum numerum, nisi ratione materiae. Anima autem comparatur ad corpus, sicut forma ad materiam, ergo non possunt plures animae produci, nisi cum pluralitate corporum. Sed ista nullam habent necessitatem, non primum quia sicut terminus ad quem generationis non potest praecedere generationem, ita terminus a quo corruptionis non potest remanere post corruptionem. Sicut enim terminus ad quem acquiritur, ita terminus a quo abiicitur, sed si cut anima est terminus ad quem in generatione hominis, ita est terminus a quo in eius corruptione, ergo si non potest praeexistere generationi, pari ratione non potest existere post corruptionem.
Intelligendum ergo quod dupliciteraliquid potest esse terminus generationis. Vno modo, quia per generationem acquiris esse, & esse in hoc, puta in materia, quae est subiectum generationi, & talis terminus non potest praeexistere generationi, nemanere post corruptionem, & tales sunt omnes formae naturale. sub anima humana. Alio modo terminat aliquid generationem, non quia acquirit esse absolute per generationem, sed quia acquirit esse in hoc. Et talis terminus potest manere post corruptionem, & praeexistere generationi, sicut est de anima humana quae acquirit esse per creationem, sed esse in materia acquirit aliquo modo per generationem saltem dispositiue.
Secunda ratio similiter non cogit, quia visum fuit supra, dist. 3. quod nihil prohibet substantias spirituales, siue omnino separatas a materia, vt sunt angeli, siue vnibiles materiae, vt sunt animae, plurificari secundum numerum exclusa quacunque habitudine ad materiam.
Supposito ergo g vna anima, vel plures possut produci ante corpora, quaeritur de anima primi hominis, an fuerit producta ante corpus? Et videtur sentire Aug. 7. sup Gen. ad literam, quod anima primi hominis fuit creata cum angelis ante corpus. Et ratio eius est, quia per opus creationis tota natura instituta est, vel in se, vel in suo simili, vel in suis causis & rationibus seminalibus, sed anima primi hominis non fuit producta in suo simili, quia nulla praecessit ipsam. Nec in causis seu rationibus semina libus, quia non educitur de potentia materiae, ergo oportet q fuerit producta in se per opus creationis. Sed hoc non fuit cum corpore, quia tam secundum ipsum, quam secundum alios sanctos homo quantum ad corpus non fuit productus opere primae creationis, ergo anima eius fuit producta ante corpus.
Sed quia hoc non dicit August. asserendo (vt verba eius demonstrant) ideo dicendum est qued nec anima primi hominis, nec animae aliorum creantur ante corpora, sed creando corporibus infunduntur, & infundendo creantur: quia res institutae sunt in perfecto statu. Sic enim institutae sunt vt aliae ex eis propagarentur. Propagare autem alterum ex se est rei perfectae, anima autem quum sit pars humanae naturae, non habet naturalem perfectionem; nisi secundum quod est corpori vnita, ideo &c. Et huic concordat Philosoph. 12. Metaphysic. dicens quod causae efficientes praecedunt factum: causae vero formales nunquam, licet aliqua possit post corruptionem manere, vt anima intellectiua. Neque ratio cogit, quia illa quae creantur non supposita materia ex qua, vel in qua proprie pertinent ad opus creationis quod praecessit opus distinctionis & ornatus. Quae vero producuntur absque materia ex qua, habent tamen materiam in qua, licet de eius potentia non educantur, sicut est anima, non proprie pertinent ad opus creationis, sed praecedunt in ipso quan¬ tum ad rationes seminales, per quas licet non acquirant esse, acquirunt tamen esse in materia saltem dispositiue.
On this page