Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum paradisus terrestris fuerit locus conveniens humanae habitationi

QVIITIS TIITIA. Vtrum paradisus terrestris fuerit locus conueniens humanae habitationi. Tham. 1. g. 102. ar. 1. &3

TERTIO quaeritur de paradiso terrehri, vrun fuerit locus conueniens humanae habitationi pr statu innocentiae: & videtur quod non, quia temperatissimae complexioni debetur temperatissiimus locus, sed complexio humana est temperatissima, & maxime fuit in tempore innocentiae, ergo debuit esse in loco temperatissimo. Paradisus autem terrestris videtur esse intemperatus propter excessum caloris, quia dicitur esse sub equinoctiali, vt est torrida zona, ergo, &c.

IN CONTRARIVM est quod dicit Damal. quod paradisus est diuina regio & congrua eius qui secundum imaginem dei erat habitatio vel conuersatio.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est vtrum paradisus terrestris fuerit locus conueniens humanae habitationi. Secundum erit de situ loci.

QVANTVM ad primum dicendum quod paradisus fuit locus conueniens homini. Quod patet, sicut enim deus nihil facit frustra, sic nec deficit in necessariis. Sed homini in statu innocentiae erant duo necessaria, ergo debuit ei prouideri de illis prouisum autem fuit in paradiso terrestri, ergo &c. Minor probatur, quia homo in statu innocentiae conditur est potens nor mori, & ideo duo fuerunt ei necessaria contra duo ex quibus mors potest contingere naturaliter scilicet ab interiori per huiusmodi naturalis consumptionem, & ab exteriori per aeris intemperiem. contra primum prouisum est ei per esum fructum lignorum paradisi: & maxime ligni vitae. Contra secundum proiunsum est per loci conditionem, fuit enim locus temperatissimus vt postea patebit.

QVANTVM ad secundum quidam dicunt quod paradisus est sub aequinoctiali, vbi est clima temperatissimum ex natura loci, quod probant quia ex proportionato accessu & rece su solis est temperamentum caloris & frigoris. Sed sub aequinoctiali est summe proportionatus, accessus & recessus solis, erg&c. Maior de se patet. Minor probatur, quia cum sit semper aequinoctium in illo climate quantum moratur sol de die super hemispherium, tantum moratur de nocte sub hemispherio. Ei confirmatur quia duae sunt causae caloris, vna accessus solis ad nos, alia mora eius quae ambae concurrunt in climate nostro in diebus aestiuis, quia tunc sol magis accedit ad zenith nostrum & prolixiores sunt dies noctibus. Et ideo tunc habemus excessum caloris. In climate tamen primo sub equinoctiali, licet sit altera causa excessiui caloris scilicet maximus accessus ad zenith eorum, secunda tamen deest propter aequalitatem dierum & noctium, & propter magnitudinem circuli quem sol describit qui quanro est maior tanto in ipso motus est velocior, & minus moratur super eandem partem terrae propter quod effectus eius minus firmatur.

Sed illud non videtur, quia si sub aequinoctiali esset clma temperatissimum, climata quae ei magis appropinquarent, essent magis temperata, & quae minus, minus. Hoc autem est falsum, quia secundum clima quod est ei propinquissimum, est valde intemperatum propter excessum caloris. In illo enim dicitur ab aliquibus esse Ethiopia quae est regio calidissima, vt declarat cutis nigredo Ethiopum, & crispitudo capillorum. Item clima maxime remotum ab aequinoctiali est si igidissimum propter maximam distantiam a via solis, vt est vltimum clima, ergclhma sub aequinoctiali est calidissimum propter maximam approximationem ad viam solis, quod concedendum est, & hoc tenet Aristoteles secundo Metheororum.

Ad rationem alterius positionis dicendum quod duplex est accessus solis ad nos, vnus secundum motum diuinorum quo sol accedit ad hemispherium nostrum, vel accedit ab hemispherio nostro. Et hic accessus & recessus causat diuersitatem caloris & frigoris quo ad diem & noctem. Nam dies sunt calidiores noctibus caeteris paribus. Alius est accessus & recessus solis secun dum motum proprij circuli quo accedit ad zenith nostrum vel recedit, & hic causat diuersitatem caloris & frigoris ad maiores partes temporis, prout aestas calidior est hyeme. Primus ergo accessus & recessus, qui est secundum motum diurnum est valde proportionatus in sphera recta sub aequinoctiali, quia semper adaequatur accessus recessui, & econuerso, sicut bene arguebatur. Sed secundus accessus & recessus sunt valde improportionati, quia bis in anno sol transit per zenith capitis eorum, scilicet in puncto arietis & librae. Recessus autem est valde paruus, quia ad plus est per 33 gradus, & quinquaginta & vnum minuta, quae est quantitas maximae declinationis solis. Et ideo ex hoc accessu notabili causatur notabilis excessus caloris propter notabilem refractionem radiorum solis, quae semper est in illo climate ad angulos rectos, vel quasi rectos. Confirmatio etiam rationis exclusa est, quia vbi est maior accessus, ibi est minor mora super orizontem, & tamen videmus ibi maiorem calorem, vt patet in ordine climatum. Vnde ad causandum notabilem calorem sufficit notabilis accessus non obstante quod mora eius super hemispherium nostrum sit minor quam aliis climatibus in diebus aestiuis. Nam in diebus hyemalibus est major, plus enim facit ad actionem aliquam propinquitas agentis ad passum, quam mora agentis.

Quid dicendum est ergo, vbi est paradisus terrestris? Dicendum quod sub aequinoctiali, sed in monte eleuato super omnem altitudinem montium, vbi nec aquae diluuij attigerunt. Est autem locus temperatus non ex natura climatis absolute, sed ex loci situ, & altitudine. Reflexio enim radiorum solis in locis planis illius, climatis, quum sit ad angulos rectos quandoque, scilicet in punctis arietis & librae, qui tangunt aequinoctionalem quandoque vero ad angulos quasi rectos in omnibus aliis, scilicet temporibus: causat ardorem nimium, & forte inflammai aerem, qui inflammatus & motus forte vocatus a scriptura gladius flammeus atque versatilis Genes. 3. Sed illa reflexio nor attingit vsque ad altitudinem paradisi terrestris. Aer etiam est ibi subtilis, & ideo minus incorporatur in eo calor, propte quod non est ibi excessus caloris, de excessu autem frigoris non est timendum, quum locus ille sit sub via solis. Per hoc patet responsio ad primum argumentum.

Aliquibus autem non placet hoc, sed dicunt quod impossibile est quod supra medium aeris, vbi est locus sempiternae caliditatis, fit locus habitabilis propter excessum caloris. Quo declarant, quia historiographi, & maxime Solinus dicit quod philosophi ascendentes montem Olympum, secum defereban aquam in spongiis, vt possent caliditatem, & siccitatem aeris existentis in summitate montis infrigidare, & ingrossare, vt aer siinfrigidatus & ingrossatus aptus esset respirationi: & si sic era in monte Olympo, fortiori ratione sic fuisset in paradiso, si paradisus fuerit maioris altitudinis, quam Olympus, vel caeteri montes. Et ideo isti dicunt quod locus temperatus pro habitatione humana solum est circa terram sub medio interstitio aeris, qui est locus sempiternae frigiditatis. Et ibi oportet ponere fuisse paradisum terrestrem, non quidem sub aequinoctiali, propter intemperatum illius climatis aerem, sed alibi.

Quod autem aquae diluuij quae accenderunt super omnes alios montes, non ascenderunt ad paradisum terrestrem. Dicum quod hoc fuit, quia aquae naturaliter sistunt circa ima, & quod motus in quo paradisus terrestris est, excedit communem planiciem terrae plusquam triginta cubitis, secundum quam altitudinem aquae diluuij ascenderunt super terram, ideo ad paradisum aquae diluuij non ascenderunt. Quod autem ascenderum super alios montes altitudine maiores tuit miraculum vt dicunt ad hoc vt purgarentur, quae in eis per habitationem hominum commissa sunt. In paradiso autem nihil erat purgandum.

Istud autem non oportet dicere, quia nunquam est recurrendum ad miraculum, vbi potest veritas saluari cum naturali cursu rerum. Non videtur autem secundum cursum naturae, quin super medium interstitium aeris sit locus conuenienter habitabius, ita vt non sit ibi, neque excessus caloris, neque frigoris: quia secundum cursum naturalem contraria manentia in suo excessu non situantur immediate. Quum igitur medium interstitium aeris sit locus frigiditatis non est probabile, quum immediati post ipsum sit locus eum excessu caloris, sed potius est ibi dartemperatum calorem antequam perueniatur ad regionem excessiue calidam. Quod autem dicitur de Solino, respondendun est de eo, & de caeteris historiographis, sicut de caeteris poetis illud quod scriptum est. Nam miranda canunt, sed non credenda poetae.

AD RATTONEM principalem factam in arguendo patet responsio ex dictis, quia licet sub aequinoctiali quantum est ex natura climatis sit excessus caloris, tamen propter conditionem situs est ibi temperamentum modo quo dictum elt. 1 13 ut I,CuIoIe

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3