Praeambulum
Praeambulum
IN eodem quoque paradiso, &c. Superius determinauit magister de productione vii. Hic determinat de productione mulieris. Et diuidintur in duas. Primo determinat productionem Deius, quantum ad corpus. Secundo quantum ad animam ibi, quemadmodum mulieris corpus. Prima diuiditu in duas. Primo inquirit vtrum fuerit mulier formata de costa Secundo inquirit modum formationis eius. Secunda ibi, Sole etiam quaeri, vtrum de costa. Prima in duas. Primo docet quid scriptura de formatione mulieris tradat. Secundo concludit congruitatem formationis, ibi, attendendum est. Secunda parin qua inquirit formationis modum diuiditur in tres secundum tres quaestiones quas mouet & soluit, quarum prima est circa principium materiale. Secunda vero & tertia circa principium actionis. Secunda ibi, illud autem sciri oportet. Tertia hic quaeritur, an ratio qua deus plus. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.
In speciali sic procedit magister. Et proponit primo mulierem de costa viri dormientis esse formatam vel fuisse, vt scriptura Genes. refert. Postea dicit mulierem de viro formari congruum fuisse, vt maior esset amor inter homines, & homo ostenderetur omnium aliorum hominum esse principium. De lateri autem formata fuit, quia non ad dominium, vel ad seruitutem, sed ad societatem eius producebatur. De dormiente viro fuit pro ducta, ad diuinae virtutis ostensionem, & fundationis ecclesiae mysticam significationem. Postea quaerit vtrum de sola costa, sine alterius materiae additione formata fuit mulier. Et respondet quod non fuit alia materia, quia sic magis deberet dici mulie de illa materia esse formata, quam de costa, quae multiplicata fuit virtute diuina ad totius mulieris formationem, sicut factum fuit de quinque panibus. Paulo post dicit quod angeli mulierem non formauerunt, licet ad formationem eius ministerium praebuerint. Postea quaerit vtrum in creatura fuerit ratio seminalis ad mulieris formationem. Et respondet praemittendo prime quaedam, scilicet quod rationes primordiales ab aeterno in dee fuerunt, seminales vero creaturis inditae, licet non omnium rerum, sed quarundam: addit etiam quod illae rationes possumm dici primordiales aliquo modo: Tum quia rebus in prima creatione inditae sunt: Tum quia sunt quasi principia rerum ex ipsi producendarum. Subditque quod illa naturaliter fiunt, quae ex ratione seminali fiunt, seu producuntur. Illa vero fiunt supernaturaliter, quorum causae tantum sunt in deo. In rebus vero creatis est potentia, vt haec possint fieri, non tamen necessitas vt sint: ex his concludit quod formatio mulieris non fuit secundum causas seminales, sed supernaturaliter ex diuina virtute. Vitimo ostendit quod quidam posuerunt animam mulieris de anima viri esse propagatam. Alij vero ab initio cum caeteris animabus dicunt fuisse creatam. Sed secundum catholicam fidem creando infunditur, & infundendo creatur. Vnde beatus Hieronymus excommunicat eos qui dicunt animam esse ex traduce, vbi ponit auctoritates, per quas multi errores circa productionem animae excluduntur. Er in hoc terminatur sententia, &c.
On this page