Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum corpus mulieris fuerit formatum de costa viri sine additione materiae

VIITIO PIIV, Vtrum Eua producta fuerit de costa viri, vel produci potuerit sine additione materiae. Thom. l. q. 92. art. 3. ad primum. Et q. 119. art. I. Henr. quodl. 7. 4. 9.

CIRCA distinctionem decimamoctauam quae. ritur primo de productione mulieris quoad cor pus, vtrum producta fuerit de costa viri, vel produci potuerit sine additione materiae. Et videtur quod non, quia impossibile est totum aequari parti: Omne enim totum majus est sua parte. Sed costa Adae aequabatur secundum materiam alicui parti corporis mulieris, ergo non aequabatur toti materiae corporis mulieris, fuit ergo necessaria in corpore mulieris aliqua materia, praeter materiam costae.

Item deus non potest facere corpus mixtum sine materia ergo pari ratione non potuit facere tantum corpus sine tanta materia, nec majus sine maiori. Et ex praua materia costae non potuit formari totum corpus, quod fuit multo majus costa, sine additione alterius materiae.

IN CONTRARIVM arguitur, quia indiuisibile additum indiuisibili non efficit aliquid majus (vt patet sextu Physic.) sed materia secundum se est indiuisibilis, ergo additio materiae ad materiam non facit aliquid majus. Si ergo ante additionem materiae ad costam Adae non potuit ex ipsa formari corpus Euae, per eandem rationem neque post, cum per additionem materiae solius, nihil efficiatur majus.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam sunt tres opiniones: vna quorundam dicentium quod non solum diuina virtute, verumetiam virtute naturae potest fieri de paruo magnum absque rarefactione & additione materiae. Quod declarant ex tribus suppositionibus. Prima est, quod in omnibus rebus naturalibus est dare minimum secundum naturam, vt minimam carnem, & sic de aliis. Et haec suppositio clare scripta est primo Physic. Secunda est quod elementa generantur ex se inuicem alternatim superiora ex inferioribus, & inferiora ex superioribus. Tertia est, quod superiora generantur ex inferioribus secundum multiplicatam analogiam, ita quod ex vno pusillo terrae fiunt decem aquae, & ex vno aquae, decem aeris. Et sic vltra. Et hae duo suppositiones clare habentur ex secundo de generatione. Quibus suppositis arguitur sic Vnum minimum aeris potest conuerti in aquam per secundam suppositionem, ergo conuertitur in minimum aquae. Sed ex minimo aquae possunt fieri decem minima aeris per tertiam suppositionem, ergo de primo ad vltimum, ex vno minimo aque possunt fieri decem minima aeris. Hoc autem fit absque additione materiae, & absque rarefactione, quia aeque rarum est minimum aeris, quod primo conuertitur in minimum aquae, sicut decem minima aeris, in quae minimum aquae conuersum est, & econtrario.

Sed haec ratio non valet, quia quamuis in naturalibus fit dare minimum, puta minimam carnem (vt dicit prima suppositio. Hoc tamen intelligendum est de minimo separato, & per si existente. Sic enim est dare minimum in naturalibus, ita quod in minori non saluaretur species, imo propter debilitatem virtutis statim resolueretur in corpus continens, sicut vult Aristoteles in libro de sensu & sensato, quod modicus vapor infusus maiori statim resolueretur in continens: minimum autem coniunctum toti non est dare, sed quocunque paruo dato sem per est accipere minus. Quum enim forma carnis extendatur extensione continui, sicut in continuo non est dare minimum, sic nec in carne, sed qualibet data quum sit continua & diuisibilis est dare minorem, forsan verum est quod si separaretur, statim corrumperetur.

Quum igitur dicitur quod minimum aeris conuertitur in minimum aquae, aut in minus minimo. Dicendum quod conuertitur in aquam, & in minus secundum decuplum minimo separabili. Illud tamen minus est coniunctum, & non separatum, in minus enim separatum conuerti non potest; quia neillud esse potest, quia in separatis est dare minimum. Sed bene potest conuerti in coniunctum minus minimo separato, quia in coniunctis non est dare minimum. Et si istud coniunctum minus minimo separato conuerteretur iterum in aerem, conuerteretur in decem partes aeris coniunctas, quae non efficerent nisi vnum minimum aeris separatum, & non decem minima separata, vt isti putant, & ita non fieret aer magnus ex paruo, sed aequalis ex aequali.

Alia est opinio quorundam dicentium, quod nec opere naturae, nec virtute diuina potest fieri magnum de paruo, nec potuit fieri corpus Euae de costa Adae sine rarefactione, vel additione materiae: quod probant sic, Corpus Euae non potuit formari ex tam parua materia, nisi per aliquam eius multiplicationem. Haec autem multiplicatio potest intelligi, vel secundum quantitatem solum, sed secundum essentiam materiae. Si secundum quantitatem solum, sic necessarium est quod fiere per rarefactionem, quia ratio diffinitiua rarefactionis est, quod eadem materia accipiat maiores dimensiones, vt patet quarto Physicorum. Sed si multiplicatio attendatur solum secundum quantitatem, hoc est, per hoc quod eadem materia prius sub paruis dimensionibus existent accipit maiores dimensiones: ergo non potest ibi non esse rarefactio. Quum Deus non possit separare diffinitionem a diffinito. Si vero multiplicatio attendatur secundum essentiam materiae, oportebit dicere, quod aliquid materiae factum fuit sub forma corporis mulieris, quod quandoque non erat sub forma costae. Illa ergo materia, vel est de nouo creata, vel prius erat sub forma alterius corporis. Et quicquid horum detur, semper habetur quod ad materiam costae facta est additio alterius materiae, vel praeexistentis, vel de nouo creatae: ideo &c.

Haec autem ratio non cogit: dato enim quod multiplicatio solam quantitatem attingat, non oportet propter hoc dicere quod ibi sit rarefactio. Et cum dicitur quod ratio diffinitiua rarefactionis est, eandem materiam accipere maiores dimensiones, falsum est, illa enim quae sunt diuersa per essentiam non se habent vt diffinitio & diffinitum Sed paruum fieri magnum supposita eadem materia, & densum fieri rarum, sunt diuersa per essentiam, ergo &c. Maior patet, minor probatur, quia illa actiones sunt distinctae realiter, quae sunt ad terminos distincto realiter (rationes enim motuum & actionum sumuntur ex terminis vt dicitur 5. physi.) Sed actio qua ex paruo fit magnum est ad perfectam quantitatem tanquam ad terminum. Actio vero qua ex denso fit rarum est ad qualitatem vt habetur 4. physicor. ergo &c. Et ideo econtrario esset arguendum sic, illa qua sunt diuersa per essentiam possunt diuina virtute separari, nisi alterum sit pura potentia quae ab omni actu separari non potest, sed extensio eiusdem materiae per maiorem quantitatem, & rarefactio sunt diuersae actiones realiter, ergo &c. Item si rarefier esset eandem materiam accipere maiores dimensiones, nor posset esse rarefactio vbi nulla esset materia, quod falsum est nam deus posset accidentia remanentia in sacramento altarimutare secundum rarum & densum.

Ideo sunt alij tenentes mediam viam quod deus potest face. re magnum de paruo sine rarefactione, & sine additione materiae, non autem hoc potest natura. Primum patet dupliciter. Primo quia deus potest facere quicquid est in potentia materia non solum naturali sed obedientiali. Sed quaelibet materia quantum est de se est aequaliter in potentia ad magnum & paruum rarum & densum, ergo &c. Maior patet. Minor probatur, quia materia secundum se non est quanta aut qualis, sed in potentia ad quantitatem vel qualitatem secundum quamlibet differentiam. Et istud est aequaliter in omni materia. vnde si materia montis & parui lapidis per intellectum separentur ab omni forma substantiali & quantitate, nulla differentia esset inter eas quantum ad susceptionem magnitudinis, & paruitatis, raritatis & densitatis. Item constat quod dcus potest facere quantum si ne raro & denso, sicut sine aliis qualitatibus, & etiam sine materia. Sed illud quantum non est dubium quin posset mutari demagno in paruum & econuerso de paruo in magnum, hoc autem fieret sine rarefactione & condensatione, & etiam sine additione, vel substractione materiae, ergo &c.

Secundum patet, quia quicquid natura facit in generabilibus & corruptibilibus facit mediante calido & frigido (vt pate ex quarto Metheo. gignunt enim calidum & frigidum vincentia matetiam vt ibidem dicitur.) Sed calidum non extendit paruum in magnum nisi rarefaciendo. Nec frigidum constringit magnum in paruum nisi condensando, ideo &c.

Ad argumenta in oppositum dicendum. Ad primum dicitur quod materia secundum se non est alteri materiae aequalis vel inaequalis. Cum aequalitas vel inaequalitas sint relatione fundatae secundum quantitatem, sed diuersae quantitates possunt esse successiue in eadem materia ratione quarum potest aequari pluribus, & etiam parti & toti.

Ad secundum dicendum quod magnum non est nisi ex magna materia, nec paruum nisi ex parua, & vniuersaliter tantum ex tanta. Sed hoc non est in materia secundum se sed ratione quantitatis, & ideo tanta est materia sub quanta quantitate existit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1