Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in materia sint aliquae rationes seminales

QUAESTIO SECVNDA. trum in materia sint aliquae rationes seminales. Thom. 1. 9. 115. ar. 2.

SECVNDO quaeritur, Vtrum in materia sint aliquae rationes seminales. Et videtur quod non quia quicquid est extra auimam est res & non raitio, sed quicquid est in materia est extra animam, ai ergo est res, & non ratio, non sunt ergo in materia rationes seminales.

Item semen importat aliquid actiuum, vt dicitur 2. physic. Sed in materia non est aliquid actiuum cum ipsa secundum se sit pura potentia, cuius est pati & non agere, ergo &c.

IN CONTRARIVM est Augu. & habetur in litera

RESPONSIO. Circa quaestionem istam duo sunt videnda. Primo vtrum in materia sit aliquid quod conuertatur in naturam formae, quia hoc posuerunt aliqui esse rationes seminales. Secundo dato quod non, quia sunt secundum veritatem rationes seminales.

CIRCA primum sic procedetur, quia omissa opinione quae ponit in materia latitationem formarum eo quod negat veram generationem & ponit solum eductionem formae de occulto ad manifestum. Omissa etiam illa opinione quae dicit omnes formas esse ab extrinseco per creationem, eo quod tollit a rebus proprias actiones, & negat sensum. (Haec autem a doctoribus sufficienter reprobata sunt:) Primo ponemus quandam opinionem magis nouam, quae ponit purum possibile conuerti sua corruptione in naturam formae. Secundo videbitur quid veritati sit in illa opinione.

Quantum ad primum sciendum quod quidam dicunt quod in generatione rerum naturalium est considerare quatuor per ordinem. Primo ipsum nihil quod est negatio omnis entitatis. Secundo purum possibile quod de proximo se habet ad nihil. Tertio materiam. Quarto et vltimo formam substantialem. Generatu, ergo aliquid naturaliter per hoc quod purum possibile, quod est in materia, transmutatur in naturam formae, non quidem sua perfectione, tanquam aliquid existens sub forma & perfectum per formam, quia illud est materia quae manet sub forma rei factae, sed transmutatur in formam sua corruptione, nec tamen adnihilatur, quia manet quodam modo in forma, scilicet in virtute Istud autem purum possibile multiplicatur in materia secundum multiplicationem formarum, in quas est transmutabile, & est minoris actualitatis, quam materia, quia materia manet in re facta: purum autem possibile non manet, vt dictum est.

Motiuum autem huius opinionis fuit duplex. Vnum, quia timebant quod nisi poneretur aliquid quod conuerteretur in naturam formae, quod oportet dicere quod forma fieret ex nihilo, & sic crearetur, & non esset per generationem, propter quod posuerunt in materia aliquid tale, quod transmutaretur in vnanquanque formam possibilem in materia, & illud dixerunt purum possibile. Aliud fuit ex dicto commentatoris super duodecimum metaphysicae, de numero potentiarum in materia, dicit enim quod numerus potentiarum est secundum numerum specierum generabilium & corruptibilium. Et istud non potest intelligi de materia secundum se quum sit vna, sed vt dicunt de isto puro possibili quod multiplicatur in ipsa.

In ista opinione sunt tria inconuenientia. Primum, quia quod ponunt est fictitium. Secundum quia sibi contradicunt. Tertium est, quia incidunt in illuc quod vitare intendunt. Primum apparet auctoritatibus & rationibus. Primo auctoritate philosophi primo physicorum, vbi inquirit de principiis omnium rerum transmutabilium, qui nunquam posuit aliquod purum possibile, nisi materiam, & tamen posuisset si esset, quum illud purum possibile magis sit necessarium ad generationem quam priuatio, de qua tamen philosophus facit mentionem. Ad idem est auctoritas Augustini libro confessionum, quae dicit quod materia est prope nihil, ita vt si fas esset potius deberet dici non ens, quam ens, vel aliquid. Ex quo patet quod materiam ponit purum possibile, & esse in infimo gradu entitatis, ita quod sub ipsa statim est casus in nihil.

Item patet per rationem, primo, quia illud quod habet rationem primi subiecti sumitur a potentia passiua, per quam aliquid est alterius subiectum receptiuum. Sed materia secundum essentiam suam est primum subiectum simpliciter, in quo sunt omnia alia, & ipsa non in alio, & ideo ingenita & incorruptibilis, quia non resoluitur in aliud subiectum primum (vt dicitur in fine primi physicorum) ergo &c.

Secundo principaliter apparet quod sibi contradicunt in hoc quod ponuntem purum possibile minoris entitatis, quam sit materia, & nihilominus dicunt quod forma non sit in materia, nisi mediante isto puro possibili, quod conuertitur in ipsam, forma non vnitur, nec potest vniri materiae per aliquid quod magis distat ab illa forma, quam distet materia, medium enim quo vniuntur extrema minus distat a quolibet extremorum, quam extrema adinuicem. Sed purum possibile si sit minoris entitatis, quam materia vt dicunt plus distat a forma quam a materia, ergo non erit medium quo transmutetur ad formam, vel si sit medium non erit minoris entitatis quam materia. Item illud purum possibile cum sit ir materia, vt in subiecto (neque enim ponitur per se subsistens oportet quod sit accidens, cum non sit forma substantialis, neque materia, neque compositum. Sed omne accidens cum fit aliqua forma est maioris entitatis, quam sit materia: ergo &c

Tertio apparet quod incidunt in illud quod vitare intendunt,s quod forma fiat ex nihilo, & creetur, quia illud purum possibile si debebat transmutari in formam corporaliter (vt dicunt) ergo prius saltem ordine naturae est purum nihil quam forma fiat, & sic forma non fiet ex aliquo, sed ex nihilo, vel post illud nihil, & sic creabitur. Item illud quod producitur per aliquam actionem naturalem, non supponitur in omni actione naturali. Nullum enim agens supponit ex necessitate illud quod producit. Sed purum possibile producitur in actione naturali, dicunt enim quod quum forma corrumpitur, quod corrumpitur in purum possibile, sicut ex puro possibili generatur, &c.

Dicendum est ergo quod ante generationem nihil praeexistit in materia, quod conuertatur in naturam formae, quod patet, quia sicut forma praeexistit in potentia passiua materiae sic imo verius praeexistit in potentia actiua generantis. Sed forma non praeexistit in potentia actiua generantis, sic quod ipsa forma, vel aliquid eius praeexistat ibi, vel aliquid generantis conuertatur in ipsam: ergo &c. Et sic patet primum principaliter propositum.

Circa secundum, scilicet quid sint rationes seminales. Notandum quod quaedam rationes dicuntur primordiales, quaedam obedientiales, quaedam vero seminales. Primordiales sunt rationes rerum, vt in Deo praeexistunt, qui res producit pe intellectum, sicut artifex omnium habens omnem scientiam. Ratio vero obedientialis est potentia, quae est in creatura, vt de ea fiat quicquid contradictionem non implicat, sicut quod de trunco immediate fiat vitulus. Et haec ratio seu potentia obedientialis est in creatura solum respectu Dei, secundum quam Deus facit de qualibet creatura quicquid vult, & sicu vult. Rationes vero seminales sunt virtutes actiuae & passiua collatae rebus, secundum quas non quodlibet fit ex quolibet neque quolibet modo, sed determinatum ex determinato, & determinato modo, & per determinata media, sicut non ex quocunque fit equus, sed ex semine equi, nec quolibet modo, sed oportet semen prius esse molle postea durum, vt dicitur 2. Ph ficor. Et quanquam generaliter omnes virtutes actiuae cum passiuis sibi correspondentibus dicantur rationes seminales. (Nam August. dicit 3. de Trinit. quod omnium quae visibiliter ad oculos nostros prodeunt occulta quaedam semina in elementis mu di latent) tamen propriissime dicuntur rationes seminales esse in illis, in quibus simile ex simili producitur, maxime in viuentibus. Talia enim proprie ex semine generantur. Et ex virtute actiua & passiua, in his tanquam in perfectioribus repertis translatum est nomen rationis seminalis ad omnes virtutes na turales actiuas & passiuas.

Quicquid ergo producitur praeter has rationes seminales si tale sit quod per se subsistat, nec sit alterius pars, propriissime dicitur creari, vt angelus. Si autem huiusmodi fuerit, quod etsi natum sit per se subsistere, est tamen alterius pars, minus proprie dicitur creari, vt est anima intellectiua. (Nam & rationes seminales cooperantur aliqualiter ad esse eius non ab solute & simpliciter, sed ad esse in materia, disponendo materiam.) At vero si tale sit quod nec est alterius pars, nec est natum per se subsistere, minime proprie dicitur creari, sicut est de gratia in anima. Forma vero quae non est nata per se subsistere, & producitur secundum rationes seminales proprie dicitur esse terminus generationis, & nullo modo dicitur creari, quamuis nihil sit in materia, quod conuertatur in ipsam.

Ad primum argumentum dicendum que ratio sumitur non solum pro pertinentibus ad intellectum, sed pro omni eo quod importat causalitatem respectu alterius. Sicut dicimus quod calor in igne est sibi ratio calefaciendi.

Ad secundum dicendum quod sub rationibus seminalibus conprehenduntur non solum virtutes actinae, sed etiam passiuae ei: correspondentes, sicut in generatione animalis semen dicitur non solum quod ministratur ex parte viri, sed etiam ex parte mulieris: principalius tamen illud dicitur semen, in quo est virtus actiua. Et sic loquitur Philosophus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2