Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum anima intellectiva traducatur cum semine

QUAESTIO! TERTIA Vtrum anima intellectiua producatur cum semine. Thom. 1. 4. 118. ar. 2.

TERTIO quaeritur, vtrum anima intellectius producatur cum semine. Et videtur quod sic, quicommentator supra 5. Metaphysi. dicit quod impossibile est esse diuersos agentes, quorum vnius I actio terminetur ad formam: alterius vero ad subjectum formae secundum se, cum subiectum in actione natura li supponatur, sed prout suscipit formam, sed corpus organicum est subiectum animae. Quum ergo per actionem virtutis formatiuae existentis in semine corpus organisetur, videtur quod eius actio extendatur ad animam.

IN CONTRARIVM est Arist. 16. de animali. vb dicit quod intellectus est ab extrinseco. Et in lib. de proprietatibus elementorum dicitur quod in natis fit spiritus Dei iussu. Et Ecclesiastici vltimo, Reuertatur puluis in terram vnde erat, & spiritus redeat ad dominum, qui dedit illum.

RESPONSIO. Traduci dicuntur illa quae producuntur in esse per decisionem in generante: & ideo traductio importat originem & decisionem. Et ideo lignum diuisum a ligno non dicitur proprie traduci propter defectum originis, neque ignis generatus ab igne dicitur proprie traduci propter defectum decisionis. Sola autem generatio animatorum dicitur trductio. Non faciamus autem vim in nomine traductionis, sed inquiramus vtrum anima intellectiua sit generabilis & corruptibilis. Conuertuntur enim secundum naturam.

Et sciendum quod de conclusione secundum moderno: Doctores non est disceptatio. Omnes enim dicunt animam humanam ingenitam esse & incorruptibilem. Modus autem probandi conclusionem est difficilis. Ad praesens tamen probabitur sic, omnis forma quae in operando excedit corpus obiectiue, in essendo excedit corpus subiectiue: agere enim sequitu esse. Et actio formae, respicit obiectum, sicut esse respicit subiectum, sed anima intellectiua in operando excedit omne corpus obiectiue, quia licet primo occurrant intellectui nostro corporalia (quia non intelligimus nisi mediantibus fantasmatibus quae sunt quaedam similitudines corporalium) tamen in ipsis non sistit intellectus, sed ductu rationis venit in cognitionem incorporalium & immaterialium: ergo anima intellectiua excedit in essendo corpus subiectiue. Non quidem sic, quod par sit in corpore, & pars extra. Sed quia praeter hoc quod est in corpore, potest esse fine corpore.

Quid autem senserit Aristoteles circa materiam istam, dicunt quidam quod intentio Aristot. fuit, quod anima quantum ad ope rationem erat separabilis a corpore, & non quantum ad esse: ita quod posset per seipsam manere corrupto corpore. Quod autem de intentione Aristot. fuerit quod sit separabilis secundum operationem, patet per exemplum quod ponit de sphera aenea, cui conuenit tangere planum in puncto, non in eo quod aenea, sed in eo quod sphera, quia sicut sphera aenea tangit planum in puncto, & ad hoc nihil facit per se natura aenea, neque aliquid aliud, nisi sola sphericitas: ita vt dicunt, sensit Aristoteles, quod sola anima intellectiua, vel intellectus est susceptiua actus intelligendi, ita quod ad recipiendum talem actum nihil per se facit materia, neque qualitates corporales, vt calidum, frigidum, & caetera huiusmodi. Et ob hoc solum dicitur separari ab aliis partibus animae. Et sic exponunt illud quod dicit Aristoteles secunde de anima, quod intellectus separatur ab aliis, sicut perpetuum a corruptibili, dicentes quod per hoc Aristoteles non senserit animam intellectiuam esse separabilem & incorruptibilem secundum esse, sed solum quod ipsa habet quandam similitudinem cum substantiis separatis incorruptibilibus, & hoc insinuat modus suus loquendi, dicit enim quod separatur ab aliis, sicut perpetuum a corruptibili, in hoc scilicet, quod quantum ad operationem intelligendi ipsa separatur ab omni conditione materiali, sicut & incorruptibilia.

Et quamuis non multum sit curandum quid sensetit Aristoteles: tamen magis credo quod Aristoteles senserit animan intellectiuam esse separabilem secundum esse, & operationem quam secundum operationem solum prout isti dicunt, qui12. Metaphysi. quando reliquit sub dubio, an aliqua forma remaneat post corruptionem compositi, constat quod loquitur de separatione formae quantum ad esse, & hoc dicit posteriu: perscrutandum. Illa autem perscrutatio posterior re vera pertinebat ad librum de anima, ad quam pertinet considerare propriam naturam animae intellectiuae: & ideo quicquid dici Aristotel. in lib. de anima, de separatione animae intellectiuae, vel intellectus possibilis, seu agentis a caeteris partibus anima intendit dicere de tali separabilitate, de qua sub dubio locutus fuerat duodecimo Metaphysi. quae separabilitas est secundum esse. Item Aristoteles primo de anima dicit quod si animae intellectiuae est aliqua propria operatio, in qua non communicat cum corpore, ipsa est separabilis a corpore, & si non est aliqua talis ipsa non est separabilis: igitur ex separabilitate animae a corpore, quantum ad operationem intendit concludere aliquam separabilitatem: aut igitur eandem aut aliam. Si eandem, ridiculum esse concludere idem per idem, esset enim fensus, quod si anima est separabilis secundum operationem, ips. est separabilis secundum operationem, quod est nugatorium: intendit ergo ex separabilitate operationis intelligendi concludere aliam separabilitatem animae, illam scilicet quae est secundum esse. Item 16. de animalibus dicit quod intellectus est ab extra, vel ab extrinseco, scilicet a Deo, & non a virtute seminis, & sic secundum ipsum intellectus est ingenerabilis, ergo secundum eundem intellectus est incorruptibilis, quia omne ingenerabile est incorruptibile secundum eum. Si autem intellectus est incorruptibilis, ergo non desinit esse corrupto corpore. Et ita videtur quod magis sit intentio Aristotelis, quod intellectus sit separabilis a corpore secundum esse, & secundum operationem, quam secundum operationem solam.

Sed contra hoc videntur esse duo. Primum est, qu Aristoteles reputauit se demonstrasse generationem hominum esse aeternam a parte ante, & a parte post. Reputauit etiam demonstrasse quod infinita actu esse non possunt. Sed si intellectus est forma hominis, & remanet corrupto homine, tunc cum infiniti homines secundum ipsam iam sint mortui, sequeretur quod infiniti intellectus separati actu remansissent: & ita contradiceret sibi, quod non videtur.

Secundum est, quod secundum Aristotelem, Omne perpe2, tuum a parte post, est perpetuum a parte ante, si ergo intellectus esset perpetuus a parte post, sequeretur secundum Aristotel quod esset perpetuus a parte ante, sed si esset perpetuus a parte ante, non esset secundum eum de nouo forma corporis, quia forma non praecedit compositum, vt dicitur 12. meta. ergo non stant simul quod ipse ponat intellectum esse formam corporis, & ponat ipsum manere corrupto corpore.

Et dicendum quod nihil prohibet aliquem non conferentem dicta sua adinuicem dicere repugnantia, sicut sciens omnem mulam esse sterilem potest credere hanc mulam habere pullum in vtero, si non deducat vnum ex altero. Et per modum istum nihil prohibet Aristotelem, qui fuit purus homo, dixisse in pluribus locis aliqua sibi inuicem dissonantia. Constat enim quod in 12. meta. clare dicit nullam formam praecedere compositum, & subiungit quod nihil prohibet in quibusdam aliquam formam remanere post compositum, nec hoc ponit sub dubio, quamui ponat sub dubio, vtrum anima fit talis forma. Et tamen prime coeli dicit quod omne aeternum a parte post, est aeternum a parte ante: quod repugnat primo. Ideo & simile inuenitur in pluribus aliis, qui vult bene scrutari. Vnde illa repugnantia dictorum non arguit, quin Aristoteles senserit animam intellectiuam esse immortalem.

Ad argumentum in oppositum dicendum quod solum animae subiectum est materia prima, ad quam non terminatur actio virtutis formatiuae existentis in semine. Sed terminatur ad aliquam formam substantialem, vel accidentalem, quae tamen non manent adueniente anima intellectiua, quia erant dispositiones quaedam materiae, vt transmutaretur ad formam, & non esset vt cum eis, sub forma.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3