Praeambulum
Praeambulum
SOLET autem quaeri. Superius magister determinauit de creatione hominis generaliter. Hic determinat creati hominis conditionem specialiter determinando eius primum statum. Et diuiditur in duas. Primo determinat statum primi hominis quantum ad immortalitatem. Secundo quantum ad speciei multiplicitatem. Secunda in principio 20. distin. ibi, Post hoc videndum est. Prima est in prin. lect. Et diuiditur in duas. Prime proponit quod intendit. Secundo prosequitur ostendendo hominis immortalitatem ibi, Solet hic. Et haec pars diuiditur in quatuor. Primo mouet quaestionem. Secundo soluit. Tertio occasione sumpta ex solutione diuersas opiniones tangit. Quarte addit quasdam auctoritates quaedam dictorum confirmantes Secunda ibi, ad quod dicit potest. Tertia ibi, propter quod aliqu dicunt. Quarta, de hac vero hominis immortalitate. Haec es diuisio & sententia lectionis in generali.
INSPECIALI sic procedit, & proponit primo, quod intendit determinare statum primi hominis, ante peccatum qualis fuerit, tam in anima, quam in corpore. Et de quibusdam aliis quae non inutiliter sciuntur, Postea dicit quod prosequitur de his quae pertinent ad corpus, & dicit quod primus homo mortalis erat, & non mortalis. Poterat enim mori, & non mori. Non mori autem in primo statu, scilicet ante peccatum, quia habuit posse non mori. In secundo vero, scilicet post peccatum, necessario habuit mori. In tertio vero, scilicet beatitudinis, habebi non posse mori. Et subdit quod corpus eius erat animale, id est alimentis egens, & ante peccatum immortale, id est, ( potennon mori (sed post peccatu erat corpus eius mortuum secundum Apostolum: in resurrectione vero habebit corpus spirituale, id est, non egens alimentis, & tunc erit immortalis, id est, non potens mori. Et hoc confirmat per auctoritates Apostoli. Postea quaerit causam immortalitatis eius, an hoc fuerit ex conditione naturae, an ex dono gratiae: dicit quod hoc fuit ex dono gratiae scilicet ex esuligni vitae. Vnde si illo non vteretur peccaret & moreretur. Sed vtendo ligno vitae non peccasset, & sic non moreretur. Et hoc modo ex ligno haberet posse non mori: quaerit autem circa hoc, an si non esset praeceptum quod comederet de ligno virae, & aliis: & non illo vesceretur, nunquid posset non mori, sed semper viuere: quia si sic ergo non ex ligno vitae esset immortalis, si vero, non tunc ex ligno vitae ineratur ei immortalitas. Et propter hoc aliqui dicunt quod lignum vitae non era tota causa immortalitatis, sed habuit immortalitatem etiam ex natura. Aliis vero videtur quod homo erat omnino immortaliex ligno vitae. Vltimo dicit & ponit quasdam auctoritates, in quibus dicitur quomodo differebat immortalicas Adae ab un¬ mortalitate beatorum, quia immortalitas Adae per esum ligni conseruabatur vsque ad tempus, quo fumens de ligno vitae fieret perfecte immortalis, vnde quibusdam videtur quod haberet tantum aliquam immortalitatem ex natura, sed ad perfectam venisset per esum ligni vitae. Magister vero sustinet quod primam immortalitatem habebat ex ligno vitae. Et in hoc terminatur, &c.
On this page