Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum immortalitas Adae in statu innocentiae fuerit naturalis
QVAESTIO PRIMA. Vtrum immortalitas Adae in statu innocentiae fuerit naturalis. Thom. 1. q. 97. ar. 1. & 4.
CIRCA distinctionem decimamnonam quaeruntur duo. Primo vtrum immortalitas Adae in statu innocentiae fuerit naturalis. Et videtur quod non, quia sicut in daemonibus remanserunt nagi turalia integra post peccatum, vt dicit Dionysius 4. cap. de di. no. Sic & in hominibus vt videtur: Sed homo post peccatum non remansit immortalis: ergo prior immortalitas non fuit per naturam.
IN CONTRARIVM est, quia illud est naturale, quod inest per virtutem naturae, siue secundum rationes seminales. Sed talis fuit immortalitas status innocentiae, quia inerat homini per esum lignorum paradisi, & praecipue per esum ligni vitae, ergo &c
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primo an homo in statu innocentiae fuerit immortalis. Secundo qualis fuerit immortalitas, vtrum eadem cum immortalitate resurgentium, an alia. Tertio an fuerit per naturam, an per gratiam.
CIRCA PRIMVM sciendum quod eum fuisse immortalem conuincitur auctoritate sacrae scripturae, & probabili persuasione. Auctoritate scripturae per hoc quod dicit Apostolus ad Romanos quinto, quod per vnum hominem peccatum intrauit in mundum, & per peccatum mors: ergo ante peccatum erat homo immortalis: Vnde & dominus poenam mortis comminatus est primo homini Genes. secundo, dicens, quacunque die ex eo comederis, morte morieris, id est, necessitati moriendi addictus eris. Est etiam ad hoc persuasio probabilis, quia sicut est in esse naturae, sic suo modo est in esse supernaturali. Sed sic est in esse naturae, quod quaecunque processu temporis producta sunt in se, a principio fuerunt producta secundum suas rationes seminales (vt dicit Augustinus super Genesim) ergo debuit esse similiter in supernaturali, quod gloria tam animae quam corporis, quae processu temporis erat danda hominibus, fuit a principio producta secundum suum seminarium. Seminarium autem gloriae animae, est gratia, seminarium vero gloriae corporis, est quaedam inchoatio immortalitatis: ergo a principio homo fuit creatus in gratia animae, tanquam in seminario gloriae eius, & in aliqua inchoatione immortalis corporis, tanquam in seminario perfectae immortalitatis & impassibilitatis.
QUANTVM ad secundum articulum notandum quod immortalitas status innocentiae fuit, qua poterat non mori, & non qua non poterat mori, qualis eri immortalitas resurgentium: poterat enim peccare, & mori, sicut & factum est. Posse autem non mori in quo consistebat ratio illius immortalitatis potest capi dupliciter, ad semper, vel ad tempus. Ad semper autem non erat illud posse non mori quoad actum, quia de illo statu homo transferendus erat ad statum gloriae in quo non posset simpliciter mori, quae est immortalitas alterius rationis. Et sic primae immortalitati successit secunda immortalitas, nec virtus primae immortalitatis semper fuisset. Erat igitur illa immortalitas qua poterat homo non mori non ad semper, quantum erat ex conditione status, sed vsque ad tempus) s. quousque transferretur ad gloriam.)
His suppositis, dicendum quod immortalitas status innocentiae non fuit simpliciter naturalis, sed quantum ad aliqua potuit esse naturalis. Primum patet, quia nihil dicitur simpliciter naturale, nisi quod potest prouenire ex causis pure naturalibus. Sed illa immortalitas ex causis pure naturalibus non poterat prouenire: sed requirebatur diuina prouidentia specialis defendens ab omni inferente extriuseco mortem per violentiam & prudentia quam habuit de omni cibo mortifero, quae fuit ei gratuite collata, & iterum quod esset in tali loco temperato scilicet in paradiso, & vesceretur tali cibo sic confortatiuo non fuit naturae, sed gratiae, vt magister dicit, propter quae immortalitas illa simpliciter loquendo magis dicenda est fuisse supernaturalis, quam naturalis. Item quod est simpliciter naturale manet, vel manere potest in omni statu, sicut a principio arguebatur. Sed illa immortalitas non mansit in homine post pecca tum: ergo non fuit simpliciter naturalis, & sic patet primum.
Secundum patet, videlicet quod exclusis praedictis in caeteris po terat illa immortalitas pure esse naturalis, quod patet sic, quanto complexio est fortior, & cibus melior, & aer purior, tanto potest naturaliter vita esse diuturnior. Sed in paradiso fuerunt haec omnia cum caeteris quae cooperantur ad longitudinem vitae. Fui enim natura hominis optime complexionata: cibus lignorum paradisi purissimus, & confortatiuus, praecipue fructus ugni vitae, plusquam quaecunque species aromaticae: fuit etiam temperatissimus aer absque vlla imordinatione caloris & frigoris, qua multos interficit: ergo potuit aetas eorum esse diuturnissima scilicet quousque ad alium statum transferretur. Hoc autem magis patet ex comparatione statuum & aetatum. Comparande enim statum innocentiae ad statum post peccatum, & ante diluuium complexio plus excessit complexionem in vigore, cibucibum in bonitate, & conformatione naturae, locus locum in aeris temperamento, & puritate quam excessit status ante diluuium, & post peccatum statum modernum. Sed ante diluuium viuebani absque miraculo in decuplo plus quam modo, vt patet Genes. 5 ergo in paradiso pro statu innocentiae poterant in decuplo, & forte in centuplo plus viuere quam illi qui fuerunt post pecca tum, & ante diluuium, quorum aliqui vixerunt fere mille annis quo completo translati fuissent ad gloriam.
Et si esset verum hoc quod aliqui dicunt, quod fructus ligni vitae talem habuit naturam, vt quod sumebatur de alimento conuerteretur in naturam in aequali puritate qua prius, & naturrestituebatur ad eundem vigorem, vt prius, nihil prohibuisse illam immortalitatem fuisse per naturam etiam ad semper: & haec immortalitas per naturam poterat stare cum mortalitate per naturam quia huiusmodi immortalitas non erat ex sublatione principiorum passiuorum intrinsecorum, quibus aliquid dicitur per naturam mortale vel corruptibile. Sed erat ex impi dimento eorum quorum actio poterat inducere corruptionem, & haec bene stant simul. Sunt enim mortalis, & tamen non morior actu. Et sicut est pro nunc, sic posset esse pro toto tempore, si idem impedimentum moriendi existeret, & sic patet quod immortalitas status innocentiae non fuit simpliciter naturalis, sed solum quoad supradicta.
Ad argumentum in oppositum dicendum quod si homo post peccatum in paradiso mansisset & comedisset temperate de lignis paradisi, maxime autem de ligno vitae, & cum hoc habuisset prouidentiam diuinam, scilicet praeseruantem a laesiuis extrinsecis, forsitan illam eandem immortalitatem consecutus fuisset. Sed extra paradisum non erant illa quae hanc immortalitatem in eo causabant. Et hoc videtur innuere scriptura Genes. 3. quum dicit Dominus, videte ne forte sumat de ligno vitae, & viuat in aeternum, & emisit eum de paradiso. Defecit etiam ei diuina prouidentia quoad custodiam a nocumentis extrinsecis. Vnde & postmodum Abel occisus fuit a Cain, vt dicitur Genes. 4. Nec hoc est contra illud quod Dominus dixerat quacunque die ex eo comederis, morte morieris, quia hoc dicit praeuidens eum eiiciendum de paradiso, & amissurum specialem Dei custodiam quam habebat. Et haec est sententia August. lib. de quaestionibus noui & veteris testamenti, vb dicit sic, denique post peccatum potuit insolubilis maneres permissum illi esset edere de ligno vitae.
On this page