Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum corpus Adae fuerit passibile
SECVNDO quaeritur, vtrum corpus Adae fuerit passibile. Et videtur quod sic, quia quaecunque communicant in materia agunt & patiuntur mutuo, vt dicitur Genes. I. Sed corpus Adae communi& cabat in materia cum aliis, ergo potuit ab eis pati
IN CONTRARIVM arguitur, quia passio magis ac magis facta, semper plus abiicit a substantia, & tandem inducit corruptionem, sed corpus Adae fuit incorruptibile, ergo & impassibile.
RESPONSIO. Passio proprie dicta, quae est abiectio alicuius conuenientis secundum naturam potest accipi dupliciter. Vno modo, vt inducit corruptionem cum effectu. Alio modo vt stat in limitibus passionis. Primo modo corpus Adae non fuit passibile, sicut nec corruptibile durante statu innocentiae. Secundo modo accepta passio duplex est. Naturalis, quae consistit in sola abiectione alicuius conuenientis, & animalis quae est dolor ex praeceptione laesiui. Si naturalis, sic fuit Adam vere passibilis secundum corpus, quia fuit in eo vera de perditio alicuius conuenientis secundum naturam, quia pate quia pro statu innocentiae necessarium fuit alimentum, cum homo haberet corpus animale indigens cibis, propter quod praeceptum fuit primo homini Genes. II. Ex omni ligno paradisi comede. vsus autem alimenti solum est triplex, scilicet ad nutritionem, augmentum, & generationem. In primis autem parentibus non fuit vsus alimenti ad augmentum, quia formati fuerunt in perfecta quantitate, nec fuisset solum ad generationem, tum quia tunc non comedissent nisi quotiens genuissent, quod falsum est, tum quia semen est aliquid decisum a toto corpore, non decideretur autem, nisi aliqua pars in totum corpus conuerteretur & alia decideretur. Restat ergo vt aliquis vsus alimenti fuisset ad nutritionem, sed nutritio est restauratio alicuius deperditi: ergo in corpore Adae fiebat aliqua deperditio, & ita fuit in eo vera passio naturalis quae est abiectio alicuius conuenientis secundum naturam. Nec potest dici quod alimentum sumeretur non ad restaurationem deperditi, sed vt prohiberet deperditionem fieri, quia alimentum sumptum vere conuersum 9 fuisset in naturam nutriti, alioquin non fuisset principium augmenti in pueris. Augmentum autem non fit per naturam nisi vel per rarefactionem quae non fuisset in augmento puerorum, vel per additionem materiae, vt visum fuit supra dist. praecedente. Si igitur de substantia corporis nihil deperderetur ante sumptionem cibi, nec post & semper aliquid conuerteretur de alimento, oporteret necessario quod semper sequeretur augmen tum quod non est verum, fuisset ergo in statui innocentiae vera passio naturalis quae est abiectio alicuius conuenientis secundum naturam, nec tamen fuisset sequuta corruptio secundum totum, quia quod abiectum fuisset, restauratum fuisset in eadem puritate per virtutem ligni vitae confortantis ad modum optimae medicinae, vt dicit Aug. lib. de quaestionibus no. & veter. test. & sic restauratum fuisset quod suffecisset ad vitae continuationem quousque transferrentur in statum gloriae.
Si vero loquamur de passione animali, quae est dolor sensitiuus proueniens ex perceptione laesiui. Sic in statu innocentia non fuit talis passio. Quod probatur primo ex dicto scripturae Genes. 3. vbi Dominus dicit mulieri post peccatum, & in poenam peccati, in dolore paries. Et idem sentiendum est de aliis doloribus. Persuadetur etiam hoc tali ratione poena non debet praecedere culpam, sed passio animalis quae est dolor ex sensu laesionis poena est, ergo non fuit ante culpam. Et de hac passione, scilicet animali intelligendum est illud quod communiter Doctores dicunt hic (scilicet quod passio non fuit in tempore innocentiae, non autem de passione pure naturali non inducente corruptionem quamuis autem corpus Adae in statu innocentiae passibile esset praedicta passione, tamen praeseruabatur ne actu pateretur partim per rationem propriam, per quam poterat nociua vitare, partim per diuinam prouidentiam quae sic eum tuebatur, vt nihil occurreret ei ex improuiso a quo laederetur.
On this page