Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum in omni creatura sit vestigium trinitatis

QVAESTIO QVARTA. Vtrum in omni creatura sit vestigium Trinitatis. Thom 1. p. q. 45. art. 7.

CIrca secundum principale, scilicet de vestigio Dei in creaturis quaeritur, vtrum in omni creatura i sit vestigium trinitatis. Et videtur quod non, quia vestigium rei est per quod res inuestigatur, sed Aex creaturis non potest inuestigari trinitas personarum, vt supra ossensam est: ergo, &c.

Item secundum Aug. vestigium attenditur secundum modum speciem & ordinem, sed modi non est modus, nec ordinis ordo, &c. Cum haec igitur sint quaedam creaturae videtur saltem quod non in omni creatura sit vestigium.

Praeterea Ambros. in hexameron dicit quod natura lucis non est creata in numero, pondere, & mensura. Et tamen secundum hoc attenditur vestigium: ergo non in omni ereatura est vestigium.

CONTRA SAPIENS, II. Omnia in numero, &c

Item Aug. in lib. de natura boni, loquens de numero, specie, & ordine, dicit vbi haec tria, magna sunt magnum bonum est, vbi parua paruum, vbi nulla nullum, sed in omni creatura ess aliquod bonum: ergo in omni creatura est vestigium.

RESPONSIO, videndum est primo quid sit vestigium, & secundum quas partes attenditur. In quo apparebit an vestigium sit in omnibus creaturis. Et secundo videbitur vtrum partes vestigij addant aliquid reale super rem quae est earum fundamentum

Quantum ad primum sciendum est quod vestigium nunc trans latiue sumitur ad similitudinem vestigij proprie dicti quod es impressio ducens confuse in cognitionem eius cuius est; sicut vestigium hominis dicitur impressio pedis derelicta in puluere quae ducit in cognitionem hominis cuius est impressio, non tamen determinate in cognitionem eius, sed confuse in cognitionem alicuius, ex hoc sic arguitur. Vbicunque est aliqua representatio trinitatis ducens nos saltem confuse in aliquam trini tatis notitiam ibi est vestigium trinitatis, sed in omni creatura est aliqua representatio trinitatis ducens nos in aliqualem trinitatis notitiam (licet confusam) ergo, &c. maior patet ex dictis, minor declaratur, quia in trinitate diuina est vnitas essentiae cum trinitate personarum. In omni enim creatura inuenitur essentiae vnitas, & quaedam tria quae aliqualiter correspondent tribus personis (licet confuse.) Oinis enim creatura procedit a Deo per potentiam, secundum ordinem sapientiae, & propter bonitatem diuinam, quia tria appropriantur tribus personis. Ea autem quae in creaturis his tribus respondent sunt secundum August. modus, species, & ordo. Omnis enim creatura habet esse limitatum & non infinitum, & hoc pertinet ac modum. Item habet esse determinatum ad certam speciem quod pertinet ad speciem. Habet etiam inclinationem ad aliquid aliud & hoc pertinet ad ordinem. Ducunt autem haec in cognitioni appropriatorum, & per consequens in cognitionem confusam personarum hoc modo. Ex hoc enim quod quaelibet res habet substantiam modificatam & finitam demonstratur quod sit al alio principio, & ita ducit in cognitionem potentiae quae nominatur principium & appropriatur patri. Species vero demonstrat verbum patris (sicut forma domus conceptionem artificis) ordo vero demonstrat amorem producentis quo effectus ordinatur in bonum. Amor autem appropriatur Spiritui sancto: ideo, &c.

Haec autem assignatio eadem est cum illa quam ponit beatus Augustin. lib. 83. q. quod constat, quo discernitur, quo congruit. Est etiam eadem cum illa quae ponitur Sapi. 11. Omnia in numero, mensura, & pendere disposuisti: vnde August. supe Genes. cap. 5. dicit quod Deus est mensura omni rei modum praefigens, numerus omni rei speciem praebens pondus omneme rem ad stabilitatem trahens, vnde pro eodem accipit mensuram & modum, numerum & speciem pondus & ordinem: vel haec adinuicem coaptat, & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum dicendum quod partes vestigij non addunt super rem aliquid faciens compositionem, quod patet primo ex earum communitate sic: quae sunt per se communia omni enti nihil addunt super ens, sed partes vestigij sunt communes omni enti cum in omnibus inueniatur vestigium: ergo nihil addunt super ens, sed ens nihil addit super quamlibet rem: ergo nec partes vostigij minor iam patet, maior declaratur, quia praeter ens nihil est. Et ideo quae conueniunt enti secundum quod ens (qualia sunt illa quae omni enti conueniunt) nihil possunt addere super ens: exemplum de vno quod conuertitur cum ente, & de consimilibus.

Secundo patet idem sic. Si modus rei de quo nunc loquimur, qui est vna pars vestigij & idem est intelligendum de aliis ( esseres addita super illud cuius est modus faciens cum ipsa compositionem, cum in omni creatura sit vestigium (vt probatum est) in tali modo esset assignare vestigium, & partes vestigij quae sunt modus species, & ordo, & ita modi esset modus, tunc quaere. rem de modo isto secundo vtrum diceret additum aut nonSi non, eadem ratione sistendum fuit in primo. Si sic, erit processus in infinitum quaerendo vt prius, hoc est incoueniens: ergo patet quod partes vestigij non dicunt aliquid additum super rem cuius sunt, hoc etiam competit eorum repraesentationi: repraesentant enim appropriata personis vel personas quantum ad appropriata quae non dicunt rem additam essentiae vel personae. Intelligendum est etiam quod licet in omni creatura possit assignari vestigium, magis tamen in per se subsistentibus cuiusmodi sunt indiuidua substantiae quam in accidentibus, & adhuc in materia minus.

Ad rationes in oppositum. Ad primam dicendum quod licet in creaturis non inuestigetur trinitas personarum per modum demonstrationis ex necessitate concludentis, tamen inuestigatur per modum cuiusdam adaptationis, & hoc sufficit ad rationem vestigij cum sit repraesentatio imperfecta.

12 Ad secundam dicendum quod procedit ex falso intellectu scilicet quod modus rei sit res aliqua creata alia ab ea cuius est modus, faciens cum ipsa compositionem quod non est verum, vt declaratum fuit in corpore quaestionis.

Ad tertium dicendum quod pro tanto lucis natura dicitu non fuisse creata in numero, pondere & mensura, quia eius effectus est minus limitatus quam aliarum rerum, simpliciter tamen cum luce sunt ista creata.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4