Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XX. in generali & speciali.

POST haec videndum est &c. Superius determinauit Magister de statu primi hominis quantum ad immortalitatem. Hic vero determinat de statu eius quantum ad speciei multiplicationem. Et diQuiditur in duas. Primo determinat suum intentum. Secundo determinat finalem statum quem homo tunc habiturus erat. Secunda ibi, talis erat hominis institutio. Prima diuiditur in duas. Primo determinat modum generationis in primo statu. Secundo inquirit generandorum conditionem. Secunda ibi, Si vero quaeritur. Prima diuiditur in tres. Primo inquirit & determinat generationis modum. Secundo generationis locum. Tertio generationis terminum. Secunda ibi, cum ergo non. Tertia ibi, determinatio vero. Secunda vero in qua inquirit generatorum conditionem, diuiditur in duas. Primo inquirit qualitatem eorum. Primo quantum ad corpus. Secundo quantum ad animam. Secunda ibi, Et cum de corpore humano. Prima diuiditur in quatuor. Primo mouet quaestionem suam. Secundo ostendit eam esse dubitationem. Tertio eam determinat. Quarto circa determinata opponit & soluit. Secunda ibi, & super hoc August. Tertia ibi, Sed cum August. Quarta ibi, ad haec autem opponitur, & haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

In speciali vero sic procedit & proponit primo inquirendo qualiter & quales filios primi parentes generassent. Et dicit quod quidam opinati sunt quod concubitum non potuisset esse generatio, quia concubitus non est sine corruptione quae ante peccatum in homine esse non poterat. Sed Magister dicit quod secundum veritatem per concubitum ibi fuisset generatio, & thorus immaculatus, & conimixtio sine concupiscentia, & vsus membrorum sine corruptione, sicut homo vtitur aliis membris, Postea quaerit, quare in illo tempore non fuit generatio in paradiso facta. Et respondet quod hoc fuit, quia deus nondum praeceperat, vel quia statim post mulieris formationem peccatum secutum est: & eiectio de paradiso. Postea quaerit qualiter pos generationem primi parentes ad perfectam immortalitatem transissent: & dicit quod hoc est dubium. Potuit enim fieri, vi perfecta generatione transferrentur statim parentes antequam filij, & forte omnes simul perfecto numero electorum. Postea quaerit quales filios homo genuisset quantum ad corpus, vtrun scilicet statim in sua natiuitate habuisset perfectionem staturae, & perfectum vsum membrorum. Postea dicit quod propte vteri matrum necessitatem videtur esse dicendum quod paruul nascerentur. Sed poterat deus supernaturaliter in eis cooperando statim in ipsa natiuitate perfectum vsum membrorum dare sicut & aliquibus animalibus dat perfectu vsum membrorum, Postea respondet quod paruuli nascerentur, vt modo non ex culpa, sed ex conditione naturae, sicut & cibo indigebant ex conditione naturae. Et obiicit in oppositum, quod non indigebani alimonia, quia poterant sine peccato non comedere. Sed si non peccarent, viuerent, ergo non indigebant quod de ligno vite comederent. Et respondet quod non solum peccassent, si de ligne vetito comedissent: Sed etiam si concessis non vterentur, quia de vtroque praeceptum fuit. Item contra rationem naturalem, & appetitum facerent si de illis non ederent. Opponit etiam quod non indigebant cibo, quum fames sit poena peccati, ergo nec ibi fuit, & sic cibo non indigebant. Et respondet quod indigentia cibifuit, sed non indigentia poenalis. Postea inquirit qualitatem generandorum quantum ad animam. Et dicit quod supponendo, vel sustinendo quod paruuli nascerentur, sicut sati: potest concedi quod imperfecti essent in cognitione, tamen ista ignorantia naturalis esset, & non poenalis, eo quod non esset respectu eius quod scire tenerentur: tunc vltimo dicit per quod meritum obedientiae translati fuissent ad illum statum, vt aeterne bono fruerentur. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum