Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in statu innocentiae fuisset generatio

QUAESTIO PRIMA. Vtrum in statu innocentiae fuisset generatio. Thom. 1. q. 98. ar. 1.

CIRCA distinctionem vigesimam quaeritur primo, vtrum in statu innocentiae fuisset generatio. Et videtur quod non, quia delectatio actus carnalis generationis absorbet iudicium rationis, & istud " non potuit esse in statu innocentiae, quia importat peruersitatem ordinis virium animae, ergo &c.

Item semen est superfluum alimenti, sed in statu illo non fuit aliqua superfluitas, quae sonat in malum, ergo non fuisset semen, nec per consequens generatio, quae fit per commixtionem seminum.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Gen. I. Crescite & multiplicamini: sed multiplicatio per eos esse non potuit absque generatione, ergo &c.

Item mulier facta est in adiutorium viri (vt dicitur Genes secundo sed non ad aliud opus, nisi ad generationem, quae ess per coitum: ad quodlibet enim aliud opus conuenientius iuuari potest vir per virum, quam per mulierem, ergo &c.

RESPONSIO. Dicenda sunt duo: primum est, quod in statu innocentiae fuisset generatio sicut nunc per commixtionem sexuum & seminum. Secundum est quod quotiens conuenissent, totiens genuissent.

Primum patet, quia in quibuscunque inuenitur generatio similis ex simili secundum speciem hoc competit perfectis in ill. specie, vt apparet ex quarto Metheo, & ex secundo de anima, Sed in humana specie videmus generationem similis ex simili ergo hoc maxime competebat statui innocentiae, in quo natura fuit, & fuisset si durasset in maxima perfectione. Item agens & passum oportet esset approximata ad hoc vt agant; Sed in habentibus distinctionem sexuum masculus habet rationem agentis in generatione: foemina vero rationem patientis secundum aliquid ab vtroque decisum, quod generali nomine vocamus semen, ergo ad generandum oportebat esse approximationem secundum coniunctionem sexuum, & commixtionem seminum, Alioquin in operibus diuinis fuisset aliquid frustra, qui masculum & foeminam fecit eos, vt dicitur Gen. I. & 2. distinctio enim sexuum ad illud solum ordinatur.

Secundum patet, vbi agens non caret debita intentione, neque actus debet carere debito fine. Sed in statu innocentiae non conuenissent nisi intentione generandi & haec sola intentio pro statu illo fuisset debita, ergo nunquam actus copulae eorum fuisset frustratus suo fine scilicet prole. Minor probatur, quia intentio debita absque omni culpa ex parte vtriusque coniugis non potest esse in actu matrimonij nisi pro generatione prolis, vel pro remedio concupiscentiae contra alterius lapsum qui posset exurgente concupiscentia contingere, de quo si timeretur deberet alter alteri reddere debitum etiam non perenti, neque esset ex aliqua parte culpa. His autem duobus exclusis sem per in petente debitum est aliqua culpa saltem venialis. In statu autem innocentiae non erat vrgens concupiscentia propter quam deberet vnus timere de lapsu alterius. Omnes enim motus appetitus sensitiui plene obedissent rationi, ergo non poterat tunc esse debita intentio conueniendi ad actum matrimoni nisi intentio generandae prolis. Et ideo dicit August. quod illud quod est infirmis in remedium fuisset sanis in officium. Videmus etiam in brutis quod non coeunt nisi certis temporibus, & tunc ad generandum & multo amplius fuisset in hominibus natura optime ordinata.

Ad primum argumentum dicendum quod in statu innocentiae fuisset maior delectatio in actu carnali quam modo comparando delectationem delectationi secundum se, sed secundum proportionem ad rationem fuisset minor, quia ratio fortior in suo actu persistens delectationi penitus dominaretur. Superabundantia autem & defectus in actibus moralibus sumuntur secundum proportionem ad rationem, & non secundum quantitatem absolutam, sicut fit in naturalibus secundum proportionem ad vim naturalem. Vnde cibus qui esset moderatus vni esset superfluus aliis, vt patet ex 2. Ethi.

Ad secundum dicendum quod semen, vt dicitur 15. de animalib. est superfluum sed quo indigetur. Superfluit quidem quo ad actum nutritiuae. Sed natura indiget eo ad actum generatiuae. Et ad vtrunque poterat sumi sine vicio quantum necessarium erat. De aliis autem superfluitatibus notandum quod quaedam attestantur defectum naturae vt putredines & sudores, & huiusmodi quae non fuissent in statu innocentiae. Quaedam vero ostendunt perfectionem naturae vt semen, & egestiones quae secundum cursum naturalem tanto melius fuissent quanto perfectior & robustior est natura, & tales fuissent in primo statu absque vlla inordinatione & foeditate.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1