Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in actu matrimoniali fuisset amissio virginitatis
QVAESTIO SECYNDA. Vtrum in statu innocentiae in actu matrimonij fuisset amissio virginitatis. Thom. 1. 4. 98. ar. 2. ad quartum. Et 2. 1. 9. 152. ar. 1.
SECVNDO quaeritur vtrum in actu matrimoniali fuisset amissio virginitatis. Et videtur quod non, quia vbi manet integritas carnis manet & virginitas, sed post actum carnalem mansisset in muliere integritas carnis, ergo &c. Minor probatur per illud quod dicit August. 14. de ciuita. dei quod sine corruptione integritatis infunderetur maritus in gremio vxoris.
Item in illo statu nihil fuisset poenale. Sed amissio virginitatis in muliere non est sine poena cum fiat per diuisionem continui cuius sensus causat dolorem, ergo &c.
IN. CONTRARIVM arguitur, quia secundum naturam duo corpora non possunt esse simul, sed si fuisset commixtio sexuum, vel partus, manente virginitate, duo corpora fuissent simul (scilicet organa sexuum, & proles cum corpore matris,) ergo &c.
Item virginem concipere & parere videtur fuisse priuilegium mariae. Sed illud non debuit alteri communicari vt videtur, ergo &c.
RESPONSIO. Hic est duplex modus dicendi. Primu est quod ad perfectionem virginitatis duo concurrunt scilicet integritas carnis, cum integritate mentis. Quorum alterum scilicet integritas mentis honorabilius est, reliquum vero essentialius. Dicendum ergo quod in omni concubito soluitur virginitas quantum ad integritatem carnis, etiam in primo statu. Sed mentis integritatem contingit solui dupliciter, vel quantum ad habitum, & sic soluitur per illicitum concubitum qui tollit habitum castitatis, vel quantum ad actum, & sic in statu post peccatum soluitur, etiam per concubitum matrimonialem eo quod propter vehementiam delectationis ratio in ipso actu absorbetur. In primo vero statu neutro modo integritas mentis soluta fuisset, sed sola integritas carnis cui praeponderasset faecunditas prolis.
Sed haec opinio videtur in duobus deficere. Primum est, quia male accipitur integritas mentis quae ad virginitatem requiritur Illa enim est firmissimum propositum abstinendi a delectatione qui consistit in venereis. Et haec integritas se habet formaliter in vir¬ ginitate, ipsa autem immunitas vel inexperientia talium delectationum se habet in virginitate materialiter. Neutrum autem horum potuit saluari in actu matrimonij. Vnde male accipiunt integritatem mentis pro persistentia rationis in actu suo Absorbetur enim iudicium rationis in somno, & in multis aegritudinibus ratione quorum nihil deperit cuicunque virtuti. Persistentia enim rationis quae requiritur ad virtutem est quod ratio importet actum debitum, & non diuertat ad aliquid contrarium virtuti qua existente non soluitur virtus neque quo ad habitum, neque quo ad actum.
Secundo deficit praedicta opinio quia dicit quod in statu innocentiae soluta fuisset integritas carnis. Si enim per integritatem cartis intelligatur integritas membri corporalis cum talis non soluatur sine diuisione aliquarum partium illius membri, quae est in sentientibus non est sine dolore, sequeretur qu passio animalis fuisset in statu innocentiae cuius oppositum ostensum fuit prius.
Ideo est secundus modus quem isti iidem ponunt in alio loco videlicet quod mulieres in statu innocentiae concepissent & peperissent sine amissione virginitatis. Quod probant sic, illud quod ad dignitatem naturae pertinet non defuisset in statu inne centiae, sed virginitas maxime pertinet ad dignitatem naturae humanae. Est enim angelica portio cui promittitur fructus centesimus, ergo in statu innocentiae nunquam amitteretur. Qua liter autem hoc esset possibile dicunt sicut prius quod ad perfectionem virginitatis concurrunt integritas mentis & carnis. Et de integritate mentis dicunt vt prius. Sed de integritate carnis dicunt quod non fuisset soluta in statu innocentiae per concubitum, sed fuisset ibi sola membrorum dilatatio sine aliqua corruptione siue diuisione. vnde Augu. 14. de ciuitate Dei dicit quita potuit in vtero coniugis salua integritate foeminei genitalis virile semen immitti sicut nunc potest eadem integritate salua ex vtero virginis fluxus cruoris menstrui emitti, vt enim ad pariendum non doloris gemitus sed maturitatis impulsus foeminea viscera relaxaret, sic ad concipiendum non libidinis appetitus, sed voluntarius vsus naturam vtrinque coniungeret.
Istud autem non valet, quod enim primo dicitur quod virginitas pertinet ad dignitatem naturae, absolute forte non est verum, quia nulla priuatio boni conuenientis naturae, est bona secundum se (alioquin naturalis inclinatio esset ad malum, cum illud fit malum cuius priuatio est bona) contingit tamen eam esse bonam propter aliud inquantum promouet ad maius bonum quam sit illud quod priuat, virginitas autem est priuatio actus generationis qui est conueniens naturae, & intentus ab ea ad conseruationem speciei, ergo non est licita secundum se, neque bona, sed solum inquantum promouet ad majus honum, & hoc modo in statu naturae corruptae licita est virginitas qua quis abstinet a delectationibus venereis vt liberius vacet diuinae contemplationi a qua impeditur homo iunctus matrimonio, vnde Apostolus 1. ad Corin. 7. Mulier innupta & virgo cogitat quae domini sunt vt sit sancta corpore & spiritu, quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro, sed in statu innocentiae nullam retardationem habuisset homo a contemplatione diuinorum ex matrimonio, & ideo tunc non fuisset licita virginitas, iterum dato quod fuisset licita, non tamen fuisset possibile virginem concipere, aut parere secundum cursum naturae, quia virginitas est inexperientia delectationum venerearum. Sed conceptus secundum viam naturae non est nisi cum experientia earum, ergo contradictionem implicat virginem concipere modo naturae.
Male etiam accipiunt illud quod est materiale in virginitate, non enim hoc est integritas corporalis membri, imo omnino per accidens se habet ad virtutem. Materia enim virtutum, moralium est aliqua passio animae & non illud quod pure pertinet ad naturam corporis, propter quod si absque venerea delectatione in muliere violetur signaculum corporalis membri Laliquo casu non magis praeiudicat virginitati quam si laedatur manus aut pes. vnde Aug. 1. de ciui. Dei dicit quod membra illa rpossunt diuersis casibus vulnerata vim perpeti & medici quandoque saluti opitulantes haec ibi faciunt quae horret aspectus Obstetrix enim cuiusdam virginis manu velut virginitatem „exploras dum inspiceret, perdidit & subdit, non opinor quem quam tam stulte sapere vt huic periisse aliquid existimet etiam de ipsius corporis sanctitate quamuis membri illius integritate iam perdita. Igitur materia virginitatis non consistit in integritate membri corporalis nisi per accidens praecipue cum contingat virum sine muliere virginitatem amittere, in quo casu non est necesse aliquam violationem membri corporalis fieri, propria igitur materia virginitatis est inexperientia delectationis quae consistit in seminis resolutione: quae si fiat ex mentis proposito & maxime per concubitum, soluit virginitatem. Patet igitur quod in actu matrimoniali in quolibet statu solul¬ tur simpliciter virginitas.
On this page