Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum in statu innocentiae generassent pueros in utroque sexu
QVAESTIO TERTIA trum in statu innocentiae fuissent geniti pueri in vtroque sexu. Thom. 1. 9. 99. ar. 2.
TERTIO quaeritur, vtrum in statu innocentia genuissent pueros in vtroque sexu. Et videtur quod non, sed solum in sexu masculino, quia de possibilibus natura semper facit quod melius est, nisi sit impedita, sed sexus masculinus potior est foeminino (sicut agens) praestantius est passo. Ergo in statu innocentiae quo natura nullo modo fuisset impedita pueri in solo masculino sexu fuissent geniti.
Item mulier est mas occasionatus (vt dicitur 16. de animalibus) omne autem occasionatum cum non sit per se intentum est ex aliquo defectu proueniens. Sed in illo statu nullus fuisse naturae defectus, igitur, &c.
IN CONTRARIVM est, quia sicut natura optim fuit instituta, sic optime processisset, sed instituta fuit a Dein vtroque sexu, & pari numero, quia in vtroque vnus, ergo eodi modo processisset (scilicet in vtroque sexu & in pari numero.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est quQ i vtroque sexu fuisset procreatio puerorum. Secundum est quod in aequali numero sexuum. Primum patet, quia multiplicatigeneris humani non fuisset solum per primos parentes, sed etiam per pueros ab eis genitos. Alioquin pueri ab eis geniti fuissent minus perfecti quam moderni. Sed multiplicatio qua fit per propagationem requirit distinctionem sexuum vt dictum est supra: igitur, &c. Secundum patet, quia in illo statu omnifuissent optime ordinata, & secundum rationem: sed recta rauo dictat quod vna sit solum vnius & e conuerso, ergo sic fuisset in statu innocentiae: sed tunc omnes vacassent generationi, quia virginitati praelata fuisset foecunditas: ergo tot fuissent vi ri quot mulieres, neque plures, neque pauciores.
Sed propter argumenta sciendum est, quod sicut vult Philosophus 18. de animalibus, generatio mulieris contingit ex hoc quod semen viri non potest digerere materiam mulieris vltima digestione, vt in sexum perfectum eam adducat. Huius autem impotentiae triplex potest esse causa. Vna, quia calor est diminutus in semine propter indigestionem, vt ante tertium septennium, in quo viri vt plurimum foeminas generant, & haec causa vt puto non fuisset tunc, quia non anticipassent tempus in quo fuisset perfecta generatio.
Alia causa est ex vrtute imaginatiua, quae est immuratiua corporis, vnde ad imaginationem alicuius terribilis totum corputremit & concutitur. Et ob hoc filij nascuntur similes quandoque illis quos parentes imaginantur in actu conceptionis. Exemplum Gen. 30. de vario colore virgarum Iacob, vnde refert. Hier. qu scriptum repperit in libris Hippocratis, quod quaedam mulier pro suspicione adulterij districte erat punienda, cum pulcherrimum filium genuisset vtrique parenti generĂque dissimilem, nisi memoratus medicus soluisset quaestionem, monens quaerere ne for te aliqua talis pictura esset in cubiculo, qua inuenta, mulier a suspicione liberata est. & Quintilianus ad liberationem matronae quae pepererat Aethiopem, hanc dicit esse conceptionum naturam, vt refert Hiero. de Hebraicis quaestionibus. Et haec cat sa potuit esse potissime in statu innocentiae, vt filij nascerentur in hoc sexu vel in illo secundum voluntatem parentum propter maximam obedientiam corporis ad animam in statu illo
Tertia causa est ex aliquo principio extrinseco, quia parua immutatio venti, vel temporis facit ad variationem sexus, vnde dicitur expertum esse apud pastores quod quando flat ven tus septentrionalis concipiuntur mares. Et quando flat ventus meridionalis, concipiuntur foeminae, quia ventus ille humidus est. Et haec causa potuit etiam esse in statu innocentiae. Potuerunt enim sagacius obseruare quam nos.
Ad primum argumentum dicendum qui natura agit propter finem, & nisi impediatur facit quod melius est non absolute, sed vt expedit fini. Nunc est ita quod licet sexus masculinus sit absolute melior sexu muliebri, ad conseruationem tamen speciei ad quam finaliter ordinatur generatio, melius est, imo necessarium est esse vtrunque sexum.
On this page