Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum pueri fuissent nati perfecti secundum corpus
QUAESTIO QVARTA. Vtrum in statu innocentiae pueri fuissent. nati perfecti secundum corpus. Thom. l. 4. 99. 4r.1.
QVARTO quaeritur, vtrum pueri fuissent nati perfecti secudum corpus. Videtur quod sic, quia August. dicit de baptismo paruulorum lib. 1. 9 infirmitas corporis attestatur infirmitati mentis, sed tunc non fuisset aliqua infirmitas mentis, ergo nec corporis.
Item principium & finis correspondent sed tunc non fuisset aliquis corporalis defectus pertinens ad finem vitae, puta senectus vel aliquid tale, ergo nec aliquis defectus pertinens ad pueritiam: fuissent igitur mox nati perfecti secundum corpus.
IN CONTRARIVM est, quia quaedam perfectio corporalis est perfecta quantitas, sed illam non habuissent pueri in sua natiuitate, quia vterus matris non suffecisset, ergo neque alias.
RESPONSIO. Perfectio corporalis est duplex: vna secundum quantitatem, secundum quam dicimus adultum perfectum esse, sed non paruulum. Alia est secundum qualitatem, secundum quam dicimus illum esse perfectum, cuius membra possunt sufficienter in operationes sibi deputatas, secundum vtramque harum perfectionum potest aliquid dici perfectum, vel simpliciter quantum congruit speciei, vel supposito in tali specie, vel quo ad tempus quantum congruit non simpliciter, sed pro tali tempore. Hoc supposito, dicendum c pueri nati non suissent simpliciter perfecti secundum corpus quantum congruebat speciei, vel supposito, fuissent tamen perfecti quantum congruebat pro illo tempore. Primum patet dupliciter. Primo, quia vbi est eadem natura; idemque modus acquirendi naturam, ibi est idem modus naturalis perueniendi ad perfectionem naturae; sed in statu innocentiae & in hoc nostro fuisset, & fuit eadem natura & idem modus acquirendi eam (quia per generationem, quae est per commixtionem seminum & sexuum, vt visum fuit supra) ergo fuisset idem modus perueniendi ad perfectionem naturae, modo autem pueri non statim atque nati sunt habent perfectionem corporis, sed eam processu temporis acquirunt: ergo, &c. Secundo quia iudicandum est de conditione natorum secundum conditionem status, sed in illo statu licet non habuissent terminum vitae, habuissent tamen vitae initium: ergo similiter licet non habuissent defectus inducentes vitae terminum, vt sunt senectus & aegritudines, habuissent tamen defectus concomitantes vitae initium, vt sunt imperfecta quantitas, & ineptitudo membrorum ad perfectas operationes.
Secundum principale patet, quia defectus perfectionis congruentis pro tempore, iam habet rationem mali, vel prouenir ex errore naturae: sed in statu innocentiae nihil fuisset habens rationem mali, neque fuisset aliquis error naturae: ergo &c.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod infirmitas corporis in pueris duo complectitur, defectum vsus membrorum, & hoc congruit infirmitati mentis, quae est carentia scientiae, virtutis perfectae, quae infirmitas in primo statu fuisset in pueris: complectitur etiam quandam poenam in fletu & esurie, &t haec secuta est ex culpa: nec fuisset in statu innocentiae, & de hac loquitur August. vt per ea patet qua praemittuntur, quod pueri iacentibus iuxta se mammis, magi possunt esurientes flere quam fugere.
On this page