Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum fuissent nati in iustitia originali

QVAESTIO QVINTA. Vtrum filij in statu innocentiae fuissent nati in iustitia originali. Tium 1 4 100. a .a.

QVINTO quaeritur, vtrum fuissent nati in iustitia originali. Videtur quod non quia iustitia originalis videtur fuisse per gratiam: quia non potuit amitti nisi per culpam: sed gratia non est per a transfusionem a parente in prolem, sed est a Deo per infusionem, ergo &c.

Item Hugo de sancto Victore dicit quod homo ante peccatum genuisset, quidem filios sine peccato, sed non paterna iustitiae haeredes, & sic idem quod prius.

IN CONTRARIVM est, quia secundum Anselmum, qua lis ipse fuit, tales filios genuisset: sed Adam iustitiam originalem simul & gratuitam habuit, ergo vtramque pueri geniti habuissent.

ARC SNONOTO. Onginalis ustitia accipitur dupici ter. Vno modo large, prout comprehendit rectitudinem voluntatis ad Deum, & debitam subiectionem corporis, & virium sensitiuarum ad animam, siue ad rationem. Alio modo accipitur magis stricte: videlicet pro sola subiectione corporis ad animam, & debito ordine virium sensitiuarum ad rationem: rectitudo enim voluntatis ad Deum (in qua consistit meritum hominis, quod est cum gratia) magis pertinet ad iustitiam gratuitam, quam ad originalem. Et fuit in primo homine quasi radix originalis iustitiae, ex eo enim quod ei inerat rectitudo voluntatis ad Deum, inerat etiam ipsi debita subiectio corporis ad animam, & virium sensitiuarum ad rationem: vnde amissa prima rectitudine, amissa fuit & secunda tanquam ex ea dependens.

Hoc supposito videnda sunt tria. Primum est, an in statu innocentiae pueri fuissent nati in iustitia originali transfusa Secundum est, an fuissent nati cum iustitia gratuita. Tertium est, vtrum fuissent confirmati in vtraque, an non

QVANTVM ad primum dicunt quidam quod pueri fuissent nati in iustitia originali transfusa, quod probant sic: omnis proprietas corporalis consequens totam speciem transfunditur a parente in prolem, sed iustitia originalis erat huiusmodi, ergo, &c. Maior patet, quia proprietas consequens speciem si non sit corporalis non oportet quod transfundatur: sed quandoque infunditur vel communicatur, sicut patet de intellectu qui est potentia animae consequens tamen totam speciem humanam ipsum enim non transfundunt, nec generant parentes. Item si sit corporalis sed non comsequens totam speciem, non necessario transfunditur. Non enim semper leprosus generat leprosum, sed accidit: sed proprietas corporalis consequens totam speciem transfunditur. Minor patet, quia iustitia originalis fuit subiectio corporis respectu animae, & obedientia virium inferiorum ad rationem, & ita fuit proprietas corporalis, fuit etiam communis toti speciei: quia fuit collata Adae pro se & toti posteritati, cuius signum est quia eius oppositum scilicet peccatum originale redundat in omnes, ideo, &c.

Sed illud non valet: quia proprietas corporalis etiam totam speciem concomitans non transfunditur si sit mere donum dei, & non proprietas naturalis, quia donum dei non est ex transfusio ne naturae: sed iustitia originalis quamnis esset conditio corporalis, erat tamen mere donum dei, & non proprietas naturalis alioquin mansisset post peccatum, sicut natura mansit cum suis naturalibus proprietatibus, ergo iustitia originalis non fuisset transfusa a parente in prolem, sed fuisset proli a deo infusa, sicut parentibus fuit a deo gratis collata.

QUANTVM ad secundum dicendum quod pueri fuissent nati cum iustitia gratuita, non quidem transfusa per originem, sed a deo gratis infusa. Quod enim non fuisset transfusa per originem, patet: quia non potest esse conditio naturalis vt cum natura transfundatur, sed semper donum dei est (vt ipsum nomen sonat) fuisset tamen omnibus infasa, quia effectus non ponitur: nisi posita sua causa conseruatiua, sed iustitia gratuita fuit causa conseruatiua iustitiae originalis: ex rectitudine enim voluntatis ad deum in qua consistebat iustitia gratuita, emanabat rectitudo virium sensitiuarum inferiorum ad rationem, in qua consistebat originalis iustitia, ergo, &c.

Tertium patet, quia effectus non est potior sua causa: sed filij comparantur ad parentes, vt effectus ad causam: ergo cum parentes quandiu genuissent filios, non fuissent confirmati quin potuissent peccare, & vtramque iustitiam amittere, fortiori ratione nec filij. Quod autem parentes quandiu genuissent, non fuissent confirmati, patet: quia status confirmationis est in visione dei per essentiam, & eorum quae ad videntem pertinent, ad quem statu sequitur immortalitas corporis, qua non potest moii, qui non fuissent in statu innocentiae pro tempore quo genuissent sed fuissent pro tempore quo translati fuissent ad gloriam, vbi non nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli dei in coelis.

AD PRIMVM argumentum dicendum est quod iustitia originalis fuit per gratiam causaliter, quia gratis data fuit primo homini pro se & sua posteritate, & conseruare eam potuit sibi & aliis, conseruando rectitudinem iustitiae gratuitae non fuit tamen essentialiter ipsa gratia gratum faciens: quia illam recupe¬ rauit homo per poenitentiam: non autem originalem iustitiam:) vtraque tamen fuit donum Dei infusum a Deo, non transfusum per hominem.

Per idem patet solutio ad secundum, quia licet paruuli habuissent iustitiam originalem sicut & parentes, non tamen habuissent eam per transfusionem, sed per infusionem: & sic non fuissent paternae iustitiae haeredes.

ARGVMENTVM in oppositum solum concludit quod paruuli nati fuissent cum iustitia originali, quod concessum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5