Praeambulum
Praeambulum
VIDENS igitur diabolus. Superius determnauit magister conditionem naturae creaturae rationalis, Hic vero determinat de casu eius per peccatum. Et diuiditur in tres. Primo determinat de peccato primorum parentum. Secundo determinat de peccato quod ab eis contrahimus. Tertio ibi de quolibet actuali peccato. Secunda in principio 30. distinct ibi in superioribus insinuatum est. Tertia in principio 33. dist. ibi post praedicta de peccato. Prima in tres. Primo determinai lapsum hominis primi quantum ad deceptionem extrinsecam. Secundo quantum ad intrinsecam. Tertio per comparationem ad Deum permittentem. Secunda in principio 22. distin. ibi hodiligenter videtur. Tertia in principio 23. ibi praeterea quaer solet. Prima est praesentis lectionis & diuiditur in tres. Prime determinat modum tentationis primi parentis. Secundo in generali ostendit modum cuiuslibet tentationis. Tertio ex modo tentandi concludit perpetrationem peccati. Secunda ibi porro sciendum est. Tertia ibi, homo igitur ex sola tentatione Prima in tres. Primo ostendit tentationis modum. Secunde tentationis instrumentum. Tertio tentationis progressum. Secunda ibi, sed quia illi per violentiam. Tertia ibi, tentatio autem hoc modo. Tertia pars in qua perpetrationem peccati concludit, diuiditur in tres. Primo ostendit peccati remissionem. Secundo eam explicat. Tertio remouet quaedam dubia. Secunda ibi, praeterea angelica natura. Tertia ibi, illud quoque notandum. Haec est sententia literae in generali.
IN SPECIALI sic procedit, & primo proponit q diabolus inuidens homini per hoc quod videbat eum per obedientiae humilitatem ad coelestem gloriam (a qua electus est & per superbiam corruit) posse conscendere, & quod nihilominus peccare poterat, tentauit eum, & quodammodo vire suas experiens in debiliori parte sexus (scilicet in muliere tentationem aggressus est. Et postea dicit quod diabolus volens dolo supplantare quod virtute & violentia nequibat apparuit mulieri non in sua specie (ne cognosceretur aperte neque in qualibet alia specie, ne nimis eius fraus occulta caueri non posset, sed permissus est apparere in tali specie qua scilicet posset de facili malitia eius deprehendi, scilicet in specie serpentis, congruebat autem species tentationi propte astutiam per quam serpentem tanquam instrumentum diabolus loquutus est, venit serpens neque verba intelligebat, sed a diabolo mouebatur (sicut asina Balaam a bono angelo) quem loquentem mulier videns credidit loquendi officium ipsum a Deo recepisse. Postea dicit quod tentatio hoc modo facta est quia scilicet tentator verba sub interrogatione proponit, vi scilicet responsione disceret qualiter sibi procedendum foret vnde cum statim mulier dubitando dicit ne forte &c. Respondit ipse mendaciter excludendo, nequaquam moriemini, & ad maiorem mulieris deceptionem praemium promisit promittendo ea quae naturaliter appeteret (scilicet vitam, & perfectionem scientiae) scientes bonum & malum, in qua tentatione triplici genere peccati tentauit scilicet de gula quo ad cibum, de vana gloria quo ad promissionem diuinitatis, de auaritia, quo ad promissionem scientiae. Postea dicit duas tentationis species esse, vnam exteriorem, illam interiorem. Exterior vero est quando extrinsecus & visibiliter nobis malum suggeritur. Interior vero quae inuisibiliter perficitur al aduersario. Et haec est duplex ab hoste & sine peccato, alia a carne quae non fit sine peccato; quam carnis tentationem dicit esse difficiliorem. Postea ex hoc dicit quod homo corruit grauiter quia exterius tantum tentatus succubuit tentanti, quia tamen tentatione cecidit, ideo reparatorem habuit, nor sic autem daemon, quia neque per alium cecidit, neque in ec tota natura corrupta fuit. Vitimo quia posset dubitari quand mulier diuinum praeceptum receperat, dicit quod per virum peruenerat ad mulierem. Et si quaeratur vlterius quomodo loquebatur mulier quae non didicerat dicit, quod a Deo loquer di officium acceperat. Et in hoc terminatur &c.
On this page