Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum tentatio sit peccatum
CIRCA distinctionem 21. Primo quaeritur, vtrum tentatio sit peccatum. Et videtur quod non: quinullus peccat in eo quod vitare non potest: sec Inullus potest vitare quin quandoque tentetur, igitur, &c.
Item secundum Grego. tentatio cui non consentitur non est vitium, sed materia exercendae virtutis: sed non est necesse tentationi consentire, ergo, &c.
IN CONTRARIVM est quod dicit August. 3. de ciui Dei, quod nonnullum vitium est cum caro concupiscit aduersu. spiritum: sed in hoc consistit tentatio carnis, ergo ipsa semper est peccatum, & idem iudicium videtur esse de omnibus aliis
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est quid sit tentatio, & quae sunt de ratione tentationis. Secundum eri cui conueniat tentare. Et ex his apparebit tertium, scilicet quae tentatio sit peccatum, & quae non.
CIRCA primum est intelligendum quod tentatio, sicut nunc loquimur, & contra quam oramus dicentes, & ne nos inducas in tentationem, non est aliud quam motus vel actus natus inclinare hominem ad aliquod illicitum. Quod patet: quisicut se habet tentatio in speculabilibus ad verum & falsum, siin operabilibus ad bonum & malum, licitum & illicitum: sed in speculabilibus non est tentatio nisi cum per apparentem rationem concluditur falsum natum inclinare intellectum ad errandum: syllogismus enim tentatiuus est apparens, & non existens: & fit ad sumendum experimentum de scientia, ergo in operabilibus non est tentatio nisi per actum vel motum natum inclinare voluntatem ad aliquid illicitum, & fit ad sumen dum experimentum de bonitate vel malitia. Vtrobique autem tria sunt de ratione tentationis scilicet actus defectuosus experientia dubij, & quod vtrumque fit de intentione tentantis, vt patet cum vnus homo tentat alium.
EX HOC apparet secundum, scilicet cuius sit tentare clarum enim est quod proprie Deo non competit, tum quiactus eius non potest esse defectuosus, tum quia nihil est sibi dubium de quo per tentationem sumat experimentum. Et ideo dicitur Iac. I. quod Deus intentator est malorum, ipse enim neminem tentat. Quod autem dicitur Gen. 22. Tentauit Deus Abraham, per quandam similitudinem accipiendum est, eo quod praeceptum factum Abrahae de filij sui immolatione, manifestauit eius obdientiam non Deo cui praecognita erat, sed nobis quibus aliter fuisset ignota, & ita secundum quid fuit ibi secunda conditio tentationis, non autem simpliciter. Similiter tertia, intendebat enim Deus manifestare nobis eius obedientiam, qua Abrahae fuit ad meritum, nobis autem ad exemplum.
Similiter nec mundo competit tentare proprie, quia mundu: seu res mundi se habent solum obiectiue in tentatione: tentare autem est proprie proponentis obiectum, actum vel motum, illicitum, & intendentis finem quo mundo non conuenit.
Item nec caro proprie tentat, neque homo seipsum non refrenando motum carnis: quia non intendit de seipso sumerexperimentum alicuius dubij, quod tamen est de ratione tentationis. Est tamen in tentatione carnis motus natus inclinare voluntatem in aliquid illicitum. Solus ergo daemon proprie dicitur tentare hominem, vel vnus homo alium dum proponitalij visibiliter dicto vel facto (vt homo homini) vel inuisibiliter (vt in imaginatione hominis daemon) id quod natum est inclinare voluntatem in aliquid malum. Et sic ad sumendum experimentum de bonitate vel malitia eius cui proponitur: veruntamen quia in aliis inuenitur aliquid de ratione tentationis, ideo (licet large) mundus & caro dicitur tentare.
HOC SVPPOSITO dicendum quod tentatio carni semper est peccatum, tentatio autem hostis vel mundi non, nisi accedente consensu vel delectatione. Primum patet, quia omnis motus illicitus qui est in potestate hominis semper est peccatum, sed tentatio carnis est huiusmodi, ergo &c. Probatio mino ris motus enim carnis natus est inclinare ad prosecutionem venereorum. Hic autem motus potest quandoque esse a causa pure na turali, vt cum insurgit ex sola calefactione corporis in somno, & tunc non est peccatu, nec dicitur tentatio carnis: quandoque a caus. extrinseca, puta daemone adhibente aliqua calefactiua carnis, & idem est iudicium: quandoque autem ab imaginatione & appetitu sensualitatis, & tunc dicitur tentatio carnis, & est peccatu, quia tali: motus prohiberi potuit per rationem, cui appetitus sensitiuus natus est subiici. Secundum patet, quia secundum Aug. 1. de li. ar. mi lum quod patimur est poena, non culpa, sed in tentatione hostis vel mundi (nisi ex parte hominis accedat delectatio vel consensus) solum est malum quod patimur, cum autem delectamur, iam consentimus, iam cooperamur, ergo &c.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod singuli motus carnis vitari possunt, inquantum praeueniri possunt a ratione, ne insurgant ex appetitu sensitiuo, & ideo peccata sunt Tentatio autem daemonis vel mundi vitari non potest, & idec non est peccatum, sed delectatio vel consensus in eis est peccatum, quia vitari potuit.
On this page