Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum tentatio sit appetenda

QUAESTIO SECYNDA. Vtrum tentatio sit appetenda.

SECVNDO quaeritur, vtrum tentatio sit appetenda. Et videtur quod sic: quia illud est appetendum de quo cum euenerit est gaudendum. sed tentatio est huiusmodi. vnde in Canoni. Iacob. 1. capit. dicitur. Omne gaudium existimate fratres mei, cum in varias tentationes incideritis.

Item Paulus petiuit indiscrete stimulum carnis amoueri sibi, vt dicit glos. 2. Corinth. 12. Ex quo videtur quod tentatinon sit fugienda, sed appetenda.

IN CONTRARIVM est, quia Dominus doce nos orare ne intremus in tentationem. Matth. 6. quod non esset, si tentatio esset appetenda, ergo, &c.

RESPONSIO. Cum bonum sit quod omnia appetunt: sicut aliquid habet rationem boni, sic habet rationem appetibilis. Est autem aliquid bonum secundum se, aliquid autem ratione adiuncti, siue sequelae, sicut amara medicina inquantum est inductiua sanitatis, Dicendum quod nullus recte eligens appetit tentari tentatione carnis, neque secundum se, nec ratione adiuncti, puta victoriae. Non secundum se, quia quod secundum se habet rationem mali, secundum se habe rationem fugibilis, & non appetibilis: sed tentatio carnis est huiusmodi, (vt probatum est in quaestione praecedente) ergo &c. Item nec ratione adiuncti, puta victoriae, quia secundum Apostolum, ad Rom. 3. Non sunt facienda mala vt veniant bona, licet mala poenae sint patienda. Sed tentatio carnis est malum culpae quod facimus non malum poenae quod patimur, ergo, &c. Item tentationi carnis nunquam est adiuncta plena victoria, imo quicunque tentatur quo ad aliquod vincitur, alioquin non peccaret.

De tentatione autem daemonis & mundi, dicendum quod non est appetenda propter se, quia in ipsa secundum se non consistit hominis bonum, quia non est actio hominis tentati sed passio. Nec est appetenda ex spe victoriae, quia illud non est propter alterum appetendum, quod non est eius inductiuum, vel ad illud aliqualiter promotiuum, sed tentatio no est inductiua victoriae, nec ad victoriam promotiua, imo magis impeditiua, tum quia promptiores sumus ad malum quan ad bonum, tum quia ipsa tentatio secundum se est propositio alicuius mali sub specie boni, & ideo nata est magis inclinari ad consensum malum, quam ad oppositum: veruntamen tentare, & vincere copulatiue accepta, appetenda essent, si copulatiua esset certa. Non est autem sic, & ideo tentatio securius fugitur, quam quaeratur. Cum scriptum sit Ecclesiastici 3. Qui amat periculum, peribit in illo.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod beatus lac. non dicit esse gaudendum de tentationibus, sed ad eas vincendum hortatur per considerationem gaudij, ad quod peruenitur, superando per patientiam, tentationem, & tribulationem, de quibus loquitur.

Ad secundum dicendum est quod stimulus carnis quem Paulus habuit, non fuit tentatio carnis, quia sine culpa esse non potest, sed fuit afflictio corporalis, vel suggestio carnalis ab hoste, tamen neque indiscrete petiit habita consideratione stimuli secundum se, sed considerato euentu victoriae, de quo tamen non erat certus, dicitur nesciuisse quid peteret, vnde certificatus de victoria a domino dicente sibi, sufficit tibi gratia mea, patienter sustinuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2