Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum peccatum primorum parentum fuerit gravissimum
TERTIO quaeritur, vtrum peccatum primorum parentum fuerit grauissimum. Et videtur quod sic: quia secundum Aug. in Ench. Non est malum nisi quia nocet, neque nocet, nisi quia adimit: sed Ipeccatum primorum parentum plus de bono ademit totam naturam corrumpens, quam quodcunque aliud peccatorum sequentium, ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia majus est transgredi praeceptum legis naturalis & diuinae, quam praeceptum solius disciplinae, sed multi transgrediuntur praecepta legis naturalis & diuinae (vt blasphemantes) Primi autem parentes transgressi sunt solum praeceptum disciplinae, quare &c.
RESPONSIO. Peccatum potest comparari peccato dupliciter. Vno modo comparando species diuersorum peccatorum secundum grauitatem, vt comparatur furtum homicidio: alio modo comparando, diuersa peccata eiusdem speciei vt comparando furtum furto, vel homicidium homicidio, & in prima comparatione videndum est de grauitate peccatorum secundum ea ex quibus peccata sortiuntur speciem, sed in secunda videndum est de grauitate peccatorum secundum circunstantias alleuiantes vel aggrauantes. Dicendum ergo quod peccatum primorum parentum comparatum ad peccata alterius speciei, non fuit grauissimum, sed comparando tamen ad peccata eiusdem speciei fuit quo ad aliquid grauissimum. Primum patet, quia peccatum tanto est grauius secundum speciem peccati, quanto actus cadit super materiam magis indebitam, sicut homicidium est grauius furto secundum speciem peccati, quia & plus est diligenda persona proximi, & minus laedenda, quam res extrinseca. Sed peccata multorum cadunt super materiam magis indebitam, quam peccatum primorum parentum, vt peccatum idololatriae vel blasphemiae, ergo, &c.
Secundum apparet, quia secundum Augu. de ci. Dei. Vbi est maior in non peccando facilitas, ibi est major in peccando iniquitas. Sed in primis parentibus fuit maxima in non peccando facilitas, tum quia in eis vigebat magis ratio, tum quia nihil erat intrinsecum quod impelleret ad praue concupiscendum sicu in nobis, ergo quo ad hoc peccatum fuit grauissimum. Dico autem quo ad hoc, quia nihil prohibet in peccato disciplinae alia circunstantias esse secundum quas multo grauiora peccata eiusdem speciei (scilicet superbiae vel inobedientiae) sequu ta sunt.
AD PRIMVM arg. dicendum quod illud peccatum es grauius secundum se, quod per se & directe majus bonum, ve plura bona adimit, non autem si hoc fiat per accidens, quia aleo quod est per accidens non debet sumi iudicium. Nunc est ita quod per peccatum primorum parentum non est majus bonum ademptum per se, sed per accidens solum: per se autem non adimit peccatum nisi suum oppositum, & ea quae ex necessitate sup. ponuntm ipsum, sicut infidelitas adimit fidem primo & per se, omnia vero quae supponunt fidem, adimit quidem per se, sed nor primo. Similiter peccatum primorum parentum siue fuerit peccatum superbiae, siue gulae, non adimit per se nisi suum oppositum, scilicet humilitatem vel temperantiam, vel ea quae ista ei necessitate supponunt. quod autem adempta est a tota natura iustitia originalis, hoc ademit deus a nobis ex demerito peccati, & est poena inflicta pro peccato, non autem peccatum ipsum ademit hoc formaliter, de qua ademptione loquitur Augustinus
Ad secundum dicendum quod poena damni non proportionatur quantitati culpae, quia pro modica culpa potest quis reddere se ingratum alteri, & indignum bono collato vel conferendo. Sed proportionatur ei poena sensus. Peccatum autem primorum parentum punitum est maxima poena damni, inquantum per illud reddidit se & totam posseritatem indignam dono originalis iustitiae, sed non est punitum maxima poena sensus.
On this page