Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum homo in statu innocentiae potuerit primo peccare venialiter

QVAESTIO QVARTA. Vtrum homo in statu innocentiae potuerit peccare venialiter. Thom. 1. q. 89. ar. 3.

DEINDE quaeritur; vtrum homo in statu innocentiae potuerit peccare venialiter. Et videtu quod sic, quia peccatum mortale magis opponitur integritati primi status, quam peccatum veniale: sed tunc potuit peccare mortaliter, eri multo fortius venialiter.

Item in Eua videtur fuisse aliquis motus infidelitatis in hoqud de verbis domini dubitauit, vt patet per hoc quod dicit, ne forte moriamur, vt habetur Gen 3. Sed motus infidelitatis est peccatum veniale, ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia peccatum veniale est velut quaedam aegritudo animae, quemadmodum peccatum mortale est eius mors, sed tunc non fuit in corpore possibilitas ad aegritudinem, nisi praecedente possibilitate ad mortem, ergo similiter in anima non fuit possibilitas ad peccandum venialiter, nisi praecedente possibilitate ad peccandum mortaliter, vt autem se habet potentia ad potentiam, sic actus ad actum, igitur, &c.

RESPONSIO. Quaestio ista potest habere duplicem intellectum. Vnum vtrum durante statu innocentiae potuerit peccare venialiter. Et constat sub hoc sensu quod non, quia ille non est innocens qui est reus poenae, praecipue quando est reu: ex actu proprio, sed peccans venialiter reus est poenae, non solum damni, sed etiam sensus & ex actu proprio: ergo non est innocens. Alio modo potest intelligi, vtrum primum peccatum hominis per quod caderet a statu innocentiae, potuerit esse veniale, vel necessario fuerit mortale, & posset videri alicui quod ni potuit esse veniale, quia veniale non mutat statum hominis nec iterum potest esse cum statu innocentiae, vt statim visum est, ergo nullo modo peccatum primi hominis potuit esse veniale. Sed istud non valet, quia licet veniale non mutet statum gratiae, quia simul stat cum gratia, mutat tamen statum innocentiae, cum quo stare non potest, imo videtur implicare contradictionem quod incompossibilium vnum non mutet alterum

Et ideo dicendum est aliter, quod primum peccatum homini non potuit esse veniale. Quod patet, quia peccatum veniale contingit in nobis dupliciter. Vno modo propter imperfectionem actus, subiti motus in genere peccatorum mortalium, vel propte inordinationem existentem circa ea quae sunt ad finem: vtrunque autem horum contingit propter quendam defectum ordinis eeo quo inferius non continetur firmiter sub suo superiori. Quo autem in nobis insurgat subitus motus sensualitatis ex hoc contingit quod sensualitas non est omnino subdita rationi, quod etiam insurgat subitus motus in ratione ipsa, sicut est motus infidelitatis, contingit ex hoc quod actus rationis non plene subditur deliberationi quae ex altiori principio est, puta ex lege Dei, vi cum aliquis subito apprehendit resurrectionem mortuorum vt impossibile, non deliberans quod hoc est nobis traditum secundum legem Dei. Quod vero animus humanus inordinetur circa ea quae sunt ad finem seruato debito ordine ad finem proueniex hoc quod ea quae sunt ad finem, non ordinantur infallibiliter sub fine. In statu autem innocentiae fuit infallibilis firmita ordinis, vt semper inferius contineretur sub superiori, quandi summum hominis contineretur sub Deo, vt etiam August. dicit 14. ca. 26. de ci. Dei. Et ideo nulla inordinatio potuit esse in homine, nisi inciperet ab hoc quod summum hominis non subde retur Deo, quod fit per peccatum mortale. Ex quo patet qo primum peccatum hominis nullo modo potuit esse veniale.

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod peccatum mortale plus opponitur integritati primi status, quam veniale Opponitur enim illi subiectioni quam homo secundum suum summum habebat ad Deum, ex qua tota ordinatio hominis dependebat, & qua existente nulla inordinario contingere poterat. Ei „ideo impossibile fuit inordinationem peccati venialis contingere, nisi sublata subiectione praedicta per peccatum mortale

Ad secundum dicendum quod dubitatio illa quae fuit in muliere siue fuerit peccatum veniale, siue mortale, non fuit primum eius peccatum, sed quaedam elatio quae praecessit in eius mente, quae fuit peccatum mortale, vt patebit sequente distinctione

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4