Text List

Praeambulum

Praeambulum

Secunda pars tertiae distinctionis.

VNC vero iam ad eam perueniamus. Superiuostendit magister trinitatem personarum & vnitatem essentiae per similitudinem vestigij. Hic ostendit hoc idem per similitudinem imaginis eci quae in croatura rationali specialiter habet esse Et diuiditur in tres partes. Primo ostendit subiectum imaginis. Secundo ostendit secundum quid attenditur imago. Tertio ex omnibus quae dicta sunt concludit vnitatem essentiae, & trinitatem personarum. Secunda ibi. Ecce ergo mens. Tertia ibi. Quapropter iuxta istam. Secunda autem istarum in qua ostenditur secundum quid attenditur imago diuiditur in duas partes. Primo enim assignat imaginem secundum potentias. Secundo secundum habitus. Secunda ibi, potest autem alio modo. Item prima diuiditur in tres partes. Primo ostendit imaginis partes. Secundo ostendit in eis similitudinem trium personarum. Tertio dissimilitudinem. Secunda ibi, haec ergo tria, vi ait. Tertia ibi, veruntamen caueat. Adhuc secunda istarum in qua ostendit similitudinem personarum in potentiis diuiditur in tres. Primo inducit probationem. Secundo ponit quorund. dictorum manifestationem. Tertio excludit quandam dubitationem. Secunda ibi, mens autem hic accipiendum. Tertia ibi hic aduertendum. Illa pars in qua assignat imaginem secundum habitum, diuiditur in tres. Primo enim assignat partes imaginis. Secundo probat in eis similitudinem personarum. Tertio concludit suum intentum. Secunda ibi. Haec autem tria cum sint distincta. Tertia ibi, mens itaque rationalis. Haec est scientia magistri in generali.

In speciali autem sic procedit magister dicens, quod imago Dei qui est omnipotens in excellentiori parte hominis, scilice in mente quaerenda est, non solum prout est gratia informata sed secundum sua naturalia, quia secundum suam naturam est capax Dei, & particeps esse potest eius. Et hoc est esse imaginem, postea assignat imaginem in mente secundum potentias dicens quod secundum quod mens meminit sui, intelligit se vult se, inuenitur imago trinitatis in memoria, intelligentia & Soluntate, Deinde ostendit similitudinem trium personarum. Et primo quantum ad consubstantialitatem. Illam enim consubstantialitatem habent adinuicem, quia sunt vna mens & vna essentia. Secundo quantum ad distinctionem personarum, scilicet quia habent diuersam relationem. Tertio quantum ad aequalitatem, sunt enim adinuicem aequalia, sicut personae diuinae quam aequalitatem probat per hoc quod se inuicem capiunt, & includunt, quia quaelibet dictarum personarum capit aliam, & quaelibet capit omnes. Et ideo quilibet est aequalis omnibus Quicquid enim est obiectum vnius est obiectum omnium. Quod autem memoria sic capiat ostendit, quicquid est praesens memoriae est in memoria, sed memoria est sibi praesens, ergo totam seipsam capit. Item quicquid intelligo & volo illud intelligo me scire & velle, sed quod scio me intelligere est in memoria, ergo quicquid intelligo & volo est in memoria mea, ergo memoria totam se capit & intelligentiam & voluntatem Quod vero intelligentia capiat singula sic probat Augustinus Omne quod non est ignotum est intelligentia, sed quicquid es volitum, vel intellectum in memoria existens non est ignotum, ergo omne huiusinodi est in intelligentia, & ab ipsa capitur intelligentia, ergo alias capit. Quod etiam voluntas singula capiat sic probat. Omne illud quo vtor est in voluntate mea & ab ea capitur vt obiectum, sed omni eo quod volo vel intelligo vel memoror, vtor, ergo omne huiusmodi est in voluntate mea, cum ab ipsa capiatur vt obiectum voluntas, ergo seipsam capit & alias potentias. Postea determinat quaedam & prime quomodo accipitur mens, & dicit quod mens potest hic accip dupliciter, veluti pro tota anima vel conuenientius pro eo quod est in ea excellentius. Seeundo dicit quod memoria non est tantum praeteritorum & absentium, sed praesentium, aliâs se noi caß aet. Postea excludit quandam obiectionem & quaerit primo quomodo ista tria sunt vna essentia cum non videantur esse substantia sed naturalis proprietas ipsius animae, nulla autem proprietas est essentia, cum in essentia non sit diuersitas & relatio mutua, & soluit dicens quod ideo dicuntur vna substantia eo quod non accidentaliter, sed essentialiter sunt in ipsa essentia animae. Postea ostendit in istis potentiis dissimilitudi¬ nem respectu diuinarum personarum, & ponit duplicem dissimilitudinem. Prima est in trinitate diuina, trinitas est vnus Deus. Hae vero tres potentiae non sunt vnus homo, sed hominis vnius. Secunda, quia persona vnius hominis habet tres potentias illas. Sed in diuinis vna persona non habet trinitatem vnde istae tres personae non videntur esse personae vnius Dei, & addit quod in isti, potentiis est imago, non solum respectu sui, sed etiam respectu Dei. Postea assignat alio modo imaginem Dei, scilicet secundum habitum, & dicit quod in mente notitia & amore est imago trinitatis. Postea ostendit similitudinem trium personarum in istis. Et primo quantum ad substantialitatem, quia haec tria vnum sunt. Secundo quantum ad originem, quia ex mente procedit notitia & ab vtroque amor sicut vna persona diuina ab alia procedit. Tertio quantum ad aequalitatem, quia inquantum est mens intantum se notat & diligit, & vtrunque istorum in altero concluditur. Postea ex vnitate quae in ista imagine apparet concludit vnum Deum, si enim essent duo dij ve alter superflueret, si vterque esset perfectissimus, vel alter esse insufficiens. Vitimo ex praedictis concludit veritatem fidei, scilicet quod in diuinis est vnitas essentiae in trinitate personarum, quas personas necesse est esse distinctas relatione processionis, & haec est sententia magistri in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum