Praeambulum
Praeambulum
HIC VIDETVR inuestigandum esse diligenter Superius ostendit magister tentationis principium extrinsecum. Hic determinat de principio intrinseco. Et diuiditur in duas. Primo determiEnat genus primi peccati. Secundo inquirit eius radicem. Secunda ibi, solet autem quaeri. Prima in duas. Primo determinat intentum. Secundo opponit contra determinata, & soluit. Secunda ibi, his autem opponi solet. Prima diuiditu ij tres. Primo ostendit genus peccati primo opponendo in con arium & determinando. Secundo ostendit quomodo diuersimodae fuit elatio in viro & muliere. Tertio ex hoc concludit vter eorum plus peccauit. Secunda ibi, & talis elatio. Tertia ibi, ex quo manifeste aduerti potest. Et ista diuiditur in duas. primo ostendit vter prior peccauit, scilicet vir an mulien. Secundo opponit in contrarium & determinat. Secunda ibi, sed huic videtur contrarium. Vltima pars in qua inquirit radicem peccati, diuiditur in duas secundum duas quaestiones quas mouet. Secunda ibi, si vero quaeritur. Haec est sententia lectionis in generali
2 IN SPECIALI sic procedit, & proponit primo quod haec fuit radix & origo illius peccati primorum parentum? scilicet in hominis animo processit secundum quosdam elatio ex qua diaboli suggestioni consensit hoc ordine, quia prius in mu liere quam in viro, obiicit autem contra, quia tunc sequeretur quod homo non alterius suggestione peccauerit, sed per propriam superbia ceciderit ficut angelus quod est contra superius dicta Et respondet quod intelligendum est elationem praecessisse, non quidem tentationem sed opus peccati. Et ideo homo suggestione peccauit, fuit autem hic ordo & processus quod praecessit dia boli tentatio ex qua post sequuta est in mente elatio, quam sequutum est peccatum operis. Vitimo poena peccati. Postea dicit quod talis elatio fuit in muliere quia credidit & voluit habere similitudinem cum aequalitate quadam putans esse verum quod diabolus suadebat. Sed vir non fuit eodem modo seductus quo mulier quia non putauit verum esse quod diabolus suggerebat. Aliqua tamen elatio post tentationem in mente viri fuit, quod per auctoritates confirmat. Postea dicit concludendo quod mulie plus peccauit quam vir, quia verum esse quod dixerat diabolus credidit, cum nimia praesumptione. Adam vero illud non credidit, & de poenitentia & Dei misericordia cogitauit, magis autem fuit deceptus vir quam mulier quantum ad hoc solum, quia putauit peccatum commissum esse veniale quod fuit mortale. Item in hoc minus peccauit vir quam mulier quia mulier in se, in proximum & in Deum, vir autem in se & in Deum tantum. Postea obiicit per auctoritatem Aug. qui ait parem esse vtriusque falsum sicut patet in excusatione, ergo & pariter peccauerunt. Et respondet quod par fuit vtriusque falsus in excusatione peccati, & in esu ligni vetiti. Sed dicendum est in muliere esse maiorem in eo quod credidit & voluit esse sicut Deus quod non vir, obiicit autem per auctoritatem Augu. vlterius quia etiam homo voluit esse sicut Deus. Et respondet quoe quibusdam videtur quod Adam aliquo modo ambierit esse sicut Deus: non credidit tamen istud posse fieri cognoscens falsum esse quod diabolus promittebat, nec tanta ambitione exarsit sicut mulier exarsit. Aliis vero videtur quod sic, dicitur illud Adam voluisse quia illud voluit mulier quae de ipso sumpta fuit, ex quibus omnibus concludit quod minus peccauerat vir quam mulier. Postea objicit contra dicta quia secundum Isid peccatum quandoque fit ex ignorantia, quandoque ex industria, etiam Eua videbatur ex ignorantia peccasse, Adan autem ex industria, ergo vir magis peccauit quam mulier. E respondet quod mulier in hoc peccauit per ignorantiam quia verum esse putauit quod diabolus suadebat, non tamen in hoc quod non nouit illud esse mandatum Dei, & ideo excusari a peccato per igne rantiam non potuit, quia omnis excusatio tollitur vbi mandatum non ignoratur, & peccatum est secus agere vbi etiam distinguit de ignorantia quoniam est quaedam quae excusat, & est quaedam ignorantia vincibilis, quaedam non vincibilis. Est enim triplex ignorantia. Vna eorum qui scire nolunt & tamen possunt. haec autem non excusat a peccato, sed ipsa est peccatum. Alia eorum qui volunt scire sed non possunt & haec excusat, quia non est peccatum sed poena peccati. Tertia est illorum qui simpliciter nesciunt neque renuentes neque proponentes scire, & haec aliquo modo (sed non plene) excusat, quod auctoritare Augu. confirmat. Postea quaerit cum natura hominis esset sine vitio, vnde processit consensus mali. Et respondet quod ex lib. ar. voluntatis quod homo fieret deterior fuit in diabolo qui suasit, & in homine qui consensit, & quamuis lib. arb. sit bonum ex eo tamen malus consensus emanauit. Vitimo quaeritur, vtrum voluntas illud peccatum praecessit. Respondet quod cum peccatum in voluntate, & in actu consistat, voluntas actum praecessit, sed ipsam malam voluntatem alia mala voluntas hominis non praecessit, & quod illa mala voluntas ex diaboli persuasione, & libero hominis arbitrio prodiit, & in hoc terminatur, &c.
On this page