Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum primum peccatum primi hominis fuerit superbia
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum primum peccatum primi hominis fuerit superbia. Et videtur quod non, quia primum vitium hominis opponitur primae virtuti. Sed prima virtus est fides quae est fundamentum spiritualis aedificij, eigo primum peccatum fuit infidelitatis.
Item Rom. 5. dicitur quod per vnius hominis inobedientiam peccatum intrauit in mundum, ergo primum peccatum hominis fuit nobedientia.
IN CONTRARTVM est quod dicitur Eccle. 10. initium omnis peccati superbia: sed peccatum primorum parentum fuit peccandi initium generi humano, ergo &c.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est, quod in actu primorum parentum fuerunt realiter multa peccata. Primum tamen eorum fuit superbia. Primum patet, quia vbicunqe sunt plures deformitates, quarum vna non est per se determina tiua alterius, ibi sunt plura peccata, sed ita fuit in actu primorum parentum, ergo &c. Maior patet, quia licet bonum sit er tota causa, malum tamen est ex partialibus defectibus: & idec quot sunt defectus voluntarij, tot sunt peccata: nisi vnus sit alterius per se determinatiuus, vt si aliquis cognoscit non suam in loco sacro, ibi sunt duae difformitates & duo peccata: quia es ibi peccatum fornicationis, & violatio sacri loci, ex eo quod illarum duarum difformitatum vna non determinat alteram, vnde vna potest separari ab altera, & econuerso. Minor similiter patet, quia in peccato primorum parentum fuit duplex deformitas scilicet appetitus propriae excellentiae, in hoc quod dicit serpens eritis sicut dij. Et inobedientia praecepiti disciplinae, & trans gressio in esu fructus ligni vetiti, & harum vna non est per se de terminatiua alterius, vt de se patet, ergo, &c.
Secundum patet, quia appetitus finis praecedit appetitum eorum quae sunt propter finem, sed appetitus propriae excellentiae qui pertinet ad superbiam fuit finis propter quem incurrerunt inobedientiam in esu ligni sicut haberi potest ex verbe tentationis cui consenserunt: scit enim deus quod quocunque diex eo comederitis, eritis sicut dij, ergo &c. Et istud est satis verisimile, vt sicut diabolus ceciderat per superbiam, sic tentaret principaliter hominem de superbia
Ad primum argumentum dicendum quod illud quod est in compositione primum, est vltimum in resolutione. Et ideo deberet sic argui, quod sicut fides est prima virtus, sic infidelitas est vltimum vitium: neque tamen hoc valeret, quia non est connexio vel ordo in vitiis, sicut est in virtutibus (vt alias dicetur, scilicet in tertio libro.) Et si esset ordo, non esset ordo temporis, de quo nunc loquimur, quaerendo quale fuerit primum peccatum hominis.
Ad secundum dicendum quod inobedientia vt nominat speciale peccatum est conteptus praecepti, & sic non intrauit peccatum in mundum per inobedientiam vnius hominis. Alio modo nominat conditionem generalem consequentem omne peccatum mortale, inquantum omne peccatum mortale habet annexam transgressionem praecepti. Et sic loquitur Apostolus.
On this page