Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum primus homo appetierit esse ut deus
DEINDE quaeritur circa eandem distinctionem, vtrum primus homo appetierit esse vt deus. Dicendum primo quod sic. Secundo videndum est in quo appetierit esse vt deus.
Primum patet, quia primi parentes illud appetierunt quod a tentatore fuit eis propositum, alias non peccassent ex alterius suggestione, sed illud fuit, Eritis sicut dij Genes. 3. ergo &c. Item de hoc irrisi sunt ibidem. Ecce Adam quasi vnus ex nobis factus est, ergo in hoc peccauerunt.
CIRCA secundum notandum quod esse vt Deus potest accipi dupliciter. Vno modo per qualitatem, alio modo pe quandam imitationem. Primum non cadit sub appetitu, nis praecedente nimio errore. cum enim nulla creatura possit appetere non esse, gradus autem superior includat impossibilitatem gradus inferioris, nedum in Deo respectu creaturarum, sed in creatura vna respectu alterius, patet quod non solum est impossibile intellectui non erranti appetere aequalitatem Dei, sed etiam creaturae inferiori appetere aequalitatem creatura superioris, saltem in essentialibus, respectu autem Dei nullaequalitas potest appeti nisi in essentialibus, cum omnia abstracta in eo transeant in essentiam. vnde August. super Gen. Non arbitror virum si iam spirituali mente praeditus erat voluissi esse sicut Deus. Alia est similitudo imitationis, quae est duplex Quaedam proportionata naturae ipsius appetentis, & hanc appetere non est malum, si appetatur eo modo & ordine quo appetenda est. Alia improportionata, quae excellit ordinem & modum naturae appetentis, & hanc appetere semper est malum potuit ergo primus homon appetere esse vt Deus per aliquam imitationem forte in scientia, vt fuerat a tentatore propositum, eritis si cut dij scientes bonum & malum. Et peccauit vel appetendo similitudinem sibi improporti natam vel proportionatam, sed absque debito modo & ordine.
On this page