Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum ignorantia sit peccatum
POSTEA quaeritur vtrum ignorantia sit peccatum. Et videtur quod sic, quia quando actus non est malus, voluntas de illo non est mala: sed voluntas ignorandi ea quae homo tenetur scire mala est, ergo & ipsa ignorantia est mala, sed non poena, ergo est culpa.
Item 1. Corinth. 14. Si quis ignorat ignorabitur, id est, reprobabitur secundum glo. Sed nullus reprobabitur nisi propter peccatum, ergo, &c.
IN CONTRARIVM est, quia peccatum directius opponitur gratiae quam scientiae, sed priuatio gratiae non ess culpa, sed poena consequens peccatum, ergo ignorantia quae est priuatio scientiae non est peccatum. Responsio. Ignorantia eorum quae quis non tenetur scire, vel non potest, nullo modo est peccatum, de ignorantia vero eorum quae aliquis tenetui scire & potest: Dicendum quod nunquam est peccatum secundum se, sed ratione adiuncti quod est negligentia addiscendi vel voluntas non addiscendi. Quod patet dupliciter. Primo comsiderando peccatum secundum seipsum. In hoc enim differunt malum & peccatum: quia priuatio cuiuscunque perfectioni debirae est malum, sed peccatum dicit solam priuationem secundae perfectionis, quae est operatio vel debitae rectitudinis in operatione, vt plenius patebit inferius, sed ignorantia secundum se dicit priuationem scientiae, & non priuationem operis, vel perfectionis in operatione, nisi concomitatiue, inquantum ignorantia concomitatur negligentiam addiscendi, vel voluntatem non addiscendi, ergo, &c. Secundo patet idem comparando culpam ad meritum, quia circa idem sunt. Sed constat quod meritum per se consistit in actu & non in habitu, ergo & culpa seu peccatum. Ignorantia autem dicit priuationem habitus & non actus, nisi concomitatiue, ergo, &c.
Item & illa ratio est bona quae communiter ponitur, quod si ignorantia esset peccatum, tandiu peccaret homo, quandiu ignoraret; consequens est falsum, ergo & antecedens. Neque valet solutio quae datur, scilicet quod ignorantia sicut & alia peccata omissionis solum est peccatum pro illo tempore pro quo praeceptum affirmatiuum cui opponitur obligat, praeceptum autem affirmatiuum non obligat ad semper, sed pro loco & tempore quo occurrit materia praecepti facienda, propter quod ignorans non semper actu peccat, sed pro tempore quo quis per praeceptum obligatur ad aliquid faciendum, quod per ignorantiam dimittitur.
Sed istud non valet, quia licet praeceptum affirmatiuum non obliget ad semper, ita vt semper actu impleatur, vel actu de eo cogitetur, obligat tamen ad semper secundum habitum, ita scilicet vt homo semper fit ita dispositus, quod semper sit paratus implere praeceptum quotiens occurrit faciendum. Haec autem dispositio tollitur per ignorantiam eorum quae quis tenetur scire. Ei ideo si ignorantia secundum se esset culpa, quandiu quis ignoraret, tandiu peccaret. Non sic autem si ponatur culpa, non quidem secundum se, sed ratione adiuncti, scilicet negligentia addiscendi, tunc enim non semper est peccatum, sed solum quando est tempus acquirendi scientiam quam habere tenetur.
On this page