Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum ignorantia excuset peccatum

QVAESTIO QVARTA. Tuni. i. ag. iic. an. 3

VTRVM ignorantia excuset peccatum. Et videtur quod non: quia qui per ebrietatem homicidium committit, pectat per ignorantiam, sed talis non Aexcusatur, nec a toto, nec a tanto, imo meretur duplices incr epationes secundum Philo 3. Echicorum, ergo, &c

Item super illud ad Roma. 2. Ignorans quomodo benignitas, &c. dicit glo. Ambrosij, Grauissime peccas quia ignoras, sed quod aggrauat peccatum non excusat, ergo, &c. IN CONTRARIVM est quod Apostolus dicit i Thi:r. Mi sericordiam consecutus sum, quia ignoranter feci: sec nihit prouocat ad misericoidiam, nisi peccatum excuset, vel alleuiet, ergo &c.

RESPONSIO. Ignorantia potest se habere ad actum dupliciter, causaliter, vel concomitatiue. Causaliter quando si non ignoraret non faceret. Concomitatiue vero quando quis ignorans facit & nihilominus faceret si non ignoraret. Et est differentia inter hos duos modos, quia primus dicitur agere ignorans & peignorantiam, vnde & abscedente ignorantia est poenitens. Secundus vero dicitur ignorans agere, sed non per ignorantiam, neignorantia abscedente poenitet. Et hoc patet clare ex 3. Ethicorum

De ignorantia igitur concomitatiua cum per accidens se habeat ad actum. Dicendum quod non excusat peccatum, nec alleuiat, neque tamen aggrauat. Cuius ratio est, quia omnis circumstantia excusans, alleuians vel aggrauans est conditio operi ipsum informans & non est solum conditio operantis actum concomitans, sicut actus fidei informis est bonus, quia informita fidei non est conditio fidem informans, sed concomitans rationi credentis qui caret gratia, vnde ex infirmitate non sortitur actu: fidei aliquam rationem mali. Et simile est de similibus circunstantiis quantum ad ratione boni vel mali excusando alleuiando vel aggrauando. Sed ignorantia quae solum concomitatius se habet ad actum, non est conditio operis ipsum informans sed est solum conditio operantis, actum concomitans, ergo &c

Ignorantia autem causalis, aut est eorum quae non tenemur aut non possumus scire quae dicitur inuincibilis, aut est eorum quae possumus scire, & tenemur, quae dicitur vincibilis. Prima omnino excusat si sit inuincibilis secundum se & secundum causam suam, quod dico propter ebrium ex ebrietate peccantem cuius ignorantia inuincibilis est secundum se, quia tunc nor potest iudicare quid agendum sit vel non agendum, tamen nor est inuincibilis secundum causam suam, quia potuit se non inebriare, & ita non ignorare & ideo omnino non est excusatus

Ignorantia autem vincibilis, aut est in vniuersali & dicitur ignorantia iuris, aut in particulari quae vocatur ignorantia facti. Prima aut est directe affectata vt homo liberius peccet 8 haec non excusat sed aggrauat, aut non est directe affectata, sed prouenit ex quadam negligentia, & haec licet non excuset ei toto sequens peccatum alleuiat tamen. Ignorantia autem particularis seu facti aut est adhibita debita diligentia & dando operam rei licitae, & haec omnino excusat sicut fuit de Iacob cognoscendo Lyam quam credebat esse Rachelem in quam consenserat, aut est non adhibita debita diligentia vel dando operam rei illicitae, & haec omnino non excusat, potest tamen plus vel minus alleuiare si non fuerit directe affectata.

Horum autem omnium talis est ratio. Sicut se habet ignorantia ad causandum vel non causandum voluntarium ad augendum vel minuendum, sic se habet ad excusandum peccatum vel non excusandum, ad aggrauandum vel alleuiandum. ( Cuius ratio est quia eo ipso aliquid imputatur ad meritum vel ad culpam, quia est voluntarium, & quantum est voluntarium tantum imputandum) sed ignorantia se habet ad causandum voluntarium vel inuoluntarium ad agendum ipsum vel diminuendum modo quo dictum est, vt patet deducendo per membra supradictae diuisionis, ergo &c. Quod autem dictum est quod ignorantia causalis quandoque excusat, alleuiat vel aggrauat, intelligendum est quando ignoratur illud, quod in actu ponit rationem peccati, non autem de ignorantia aliorum. Argumenta procedunt suis viis. Quod enim primo dicitur quod ebrius meretur duplices increpationes dicendum quod verum est, quia duo peccata commitit scilicet ebrietatem & homicidium, nihil tamen prohibet quod occidendo minus pecce quam si non fuisset ebrius inquantum est in illo peccato minus de voluntario, non tamen totaliter excusatur, quia ignorantia eius non tollit totaliter voluntarium quia ipsa voluntaria fuit io Ad secundum dicendum quod Ambrosius loquitur de grauitat. periculi non peccati, quia qui nescit morbum non quaerit remedium, nihil tamen prohibet sequens peccatum esse minus rationi praecedenti ignorantiae licet sit periculosius ignorantia durante

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4