Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum alicui creaturae possit conferri quod sit impeccabilis per naturam
QVARSTIO. PRIMA. Ttrum alicui creaturae possit conferri quod sit. impeccabilis per naturam. Thom. 1. 4. 63.ar.1. Et infra in z. d. 3. 4. 4. nu. 5.
CIRCA distinctionem istam quaeritur vtrum alicui creaturae possit conferri quod sit impeccabilis penaturam. Et videtur quod sic, quia impossibile est xi illum actum esse defectuosum, cuius principium est immutabiliter vnitum suae regulae, sed alicui creaturae potest conferri quod per naturam suam sic sit immutabiliter vnita Deo per visionem claram, sicut vniuntur nunc beati per gratiam, ergo sicut beati sunt beati sunt impeccabiles per gratiam & ex immutabili vnione suae voluntatis ad Deum tanquam ad regulam, sic illa creatura esset impeccabilis per naturam suam maior patet, quia non est defectus in actione, nisi quia actio discordat a rectitudine suae regulae. Minor probatur multipliciter. Primo quia illud potest communicari creaturae, quod non trahit ipsam extra limites creaturae, sed videre Deum per essentiam ex naturalibus non trahit creaturam extra limite creaturae, quia nihil trahit creaturam extra limites suos, nisi sit perfectionis infinitae, hoc enim solum facit creaturam non esset creaturam, sed creatorem: videre autem Deum per essentiam & ex naturalibus non est perfectionis infinitae, demuenim quod aliquis videat Deum per naturam sicut vident nunc beati per gloriam, nec hic nec ibi est perfectio infinita, sed finita, & actus finitus, ideo, &c.
Item lumen gloriae non excedit in infinitum lumen naturae, cum vtrumque sit aliquid creatum, poterit ergo creari angelus, cuius lumen naturale aequabitur in essentia & virtute lumini gloriae a terius, & sic ex naturalibus videbit Deum per essentiam, sicut nunc vident beati per gloriam, & eodem modo erit impeccabilis.
Item sicut se habet visus corporalis ad omnia visibilia, sise habet intellectus ad omnia intelligibilia. Sed Deus posset facere visum corporalem tantae efficaciae, quod videret omnivisibilia absque exteriori lumine superaddito, ergo similiter posset facere intellectum tantae efficaciae, quod videret vel intelligeret omne intelligibile absque lumine gloriae superaddito, & sic idem quod prius.
IN CONTRARIVM arguitur, quia impossibile est eidem secundum idem inesse opposita, secundum aliud vero nihil prohibet. sed lib. ar. creaturae secundum natuiam inest posse adhaerere suae regulae, vel non adhaerere, quod est posse peccare vel non posse peccare, ergo per naturam non potest ei messe non posse peccare.
Item ad ilud quod est supernaturale nihil potest attingere per naturam, sed visio Dei per essentia (ex qua craeatura fit in¬ peccabilis) est finis creaturae supernaturalis, ergo ad hanc non potest aliqua creatura attingere per naturam, ergo, &c.
Item quando aliquod accidens inest inferiori naturae, tami ex influentia superiorum non potest inferior natura illud acci dens per naturam habere, nisi efficeretur naturae superioris, sicut si aer non illuminaretur nisi per ignem, non posset aer de sua natura esse lucidus, nisi actu fieret ignis: sed confirmatio in bono inest creaturae rationali per gratiam, quae est quoddam spirituale lumen, & similitudo increati luminis, ergo impossibile es quod hoc habeat creatura per naturam, nisi efficeretur diuina naturae, quod est impossibile, ergo, &c.
RESPONSIO. Quaestio ista vel intelligitur absolut. de creatura, an possit fieri per naturam impeccabilis, vel strictde creatura rationali intellectuali, quae est li. ar. Si primo mode certum est quod deus potest facere & multas fecit creaturas impeccabiles per naturam scilicet omnes creaturas irrationales quia lib. arb. est quo peccatur, & recte viuitur sicut nunc loquimur de peccato. Sed creaturae irrationales carent lib. arb. erg. peccare non possunt, sicut nec recte viuere rectitudine meriti Si secundo modo sic esset videndum, per quid competit creatura posse peccare, & vtrum illud necessario insit omni creaturae, vel vtrum oppositum possit ei inesse per naturam. Primum auten istorum declaratum fuit prius, vbi ostensum fuit quod impossibile est peccatum esse in voluntate, nisi praecedente aliquo defectu in ratione, siue ille defectus sit error, vel nescientia, vel inconsideratio. Ac per hoc patet quod si potest communicari creaturae,c ex naturalibus semper actu & sine errore consideret omnes cir cunstantias ex quibus aliquid potest iudicari eligibile vel fugibile, vel etiam si hoc actu consideret, quando aliquid occurrit eligendum vel fugiendum, quod ralis creatura esset impeccabilis per naturam, si vero non, non
Dicendum ergo, quod eligibilia & circunstantiae eligibilium, aut deducuntur solum ex principiis legis naturae, aut deducuntur ex principiis & dictamine legis supernaturalis, puta fidei vel disciplinae si primo modo sic dicendum est quod deus potuit facere, & forte fecit creaturam impeccabilem per naturam, cuius ratio est duplex. Prima, quia maioris ambitus sunt ea quae deducuntur ex primis principiis speculabilibus, quam illa quae deducuntur ex primis principiis practicis, quia plura sunt cognoscibilia a creatura, quam agibilia per ipsam. Sed deus potest facere, & forte iam fecit creaturam quae actu cognoscit omnia specu labilia naturalia, & omnes habitudines eorum naturales, vel saltem dum cognoscit actu aliquod ens naturale actu, videt in eo omnes habitudines naturales & circunstantias. Hoc enim ponitur de angelis, quod non per discursum, sed intuitiue vident in natura requaecunque ei attribuuntur naturaliter, vel ab ea remouentur, ergo similiter potest communicari alicui creaturae, vel iam communicatum est quod actu & sine errore consideret omnia agibilia ab ipsa, vel saltem dum occurrit aliquid eligendum actu & sindefectu videt omnes circunstantias secundum quas illud est eligibile vel non eligibile, quo inexistente peccare non potest (vt deductum est in primo articulo, ergo, &c.
Secunda ratio talis est, sicut est gradus in corporalibus, sic in spiritualibus: sed est aliquod corpus quod ex oradu suae naturae habet non solum quod sit in se perfectum, sed etiam in operatione actuali, quo ad omnia illa quae sunt & quae esse possunt sic quod statim vt essent actioni ipsius subiicerentur, vt patet de sole, vel saltem de corpore coelesti: ergo similiter in creaturis spiritualibus est dare aliqua quae non solum sunt perfecta in se, sed etiam in propria operatione respectu omnium aliorum quae sunt vel esse possunt, sic quod statim vt essent actioni eius subiicerentur, operatio autem propria substantia spiritualis est intelligere, ergo &c. His autem stantibus non potest peccare, quare possibile est creaturam dare quae per naturam sit impeccabilis, quo ad legem naturalem.
Si autem aliquid iudicetur eligibile per deductionem factam ex altioribus principiis, puta fidei vel disciplinae, sic dico quode spectu talium non potest creatura esse impeccabilis per naturam, supposito quod legem hanc acceperit, alioquin contra eam peccare non posset, quia lex nullum ligat antequam datâ sit. Et hoc patet statim ex ipsa ratione terminorum, quia cognitio talium principiorum aut deductio ex ipsis non potest haberi per naturam. It patet connectendo priorem rationem sic: vbicunque potest esse erro vel inconsideratio debitarum circunstantiarum rei eligibilis, ibi potest esse defectus & peccatum debitae electionis: sed in omni crea tura potest esse error vel inconsideratio debitarum circunstantiarum rei eligibilis, circumstantiarum dico, quae sumuntur ex lege su pernaturali fidei vel disciplinae, has enim nulla creatura potes nosse secundum se, cum dependeant ex mera Dei voluntate, sed noscuntur ex diuina reuelatione, & semel reuelatae non semper considerantur quoties illud eligendum occurrit, saltem hoc non habet com ditio creaturae, imo contrarium. Nam sicut intellectus noster pro¬ pter sui imperfectionem discursiuus est respectu intelligibilium naturalium, nec simul omnes conditiones eorum apprehendit, sic intellectus angelicus imperfectus respectu supernatur alium intelligibilium, nec simul omnes conditiones eorum apprehendit ideo, &c. Patet ergo quod nulla creatura intellectualis potest esse impeccabilis per naturam quo ad eligibilia quae deducuntur ex principiis legis supernaturalis fidei vel disciplinae, licet possi esse impeccabilis quo ad solum dictamen rationis naturalis, nis haec deducerentur ex altiore principio (vt dictum est. Et hoc concordat cuidam opinioni suprapositae de peccato angeli, scilicet & peccauit transgrediendo praeceptum disciplinae, sicut & homo
AD ARGVMENTA in oppositum dicendum quod immediata regula rectitudinis voluntatis est rectitudo rationis quae dicta est, scilicet quod homo circa agibile ab ipso consideret actu omnes circunstantias secundum quas est eligibile. Illud autem etsi sit possibile quo ad circunstantias quae deducuntur ex principiis iuris naturalis, non tamen est possibile creaturae ex naturalibus considerare omnes circunstantias quae deducuntur exprincipiis legis supernaturalis, etiam dato quod ex naturalibus posset videre Deum per essentiam, quia vt alias deducetur, videntes Deum per essentiam, non propter hoc vident ea quae ad eos pertinent, nisi eis reuerentur (quod est gratiae.) Prima ergo argumenta quae probant quod si Deus posset videri per essentiam habitu gloriae eleuante intellectum ad hoc quod essentiam posset ereaturae communicari quod ad hoc attingeret per naturam, non probant ex hoc creaturam impeccabilem, quia nec in beatis visio diuina secundum se & absolute sufficit ad impeccabilitatem, vt dictum fuit, sed ratione reuelationis gratiae qua vnicuique reuelantur omnia quae ad ipsum pertinent. Vtrum autem ad videndum Deum per essentiam requiratur aliquis habitus, vel ad aliquod lumem supernaturale, vel des possit facere quod creatura intellectualis ipsum videat ex puris naturalibus, alias diffusius inquiretur.
Ad argumenta alterius partis dicendum ad primum quo non est de natura libe. arbi. adhaerere suae regulae vel non adhaerere peccare vel non peccare. Sed haec est conditio lib. arb. imperfecti, cuius arbitrium potest esse defectuosum, & ideo electio praua (vi ostensum est) potest autem esse creatura cuius arbitrium seu iudicium potest esse perfectum respectu eorum quae deducuntur ex lege naturali, & per consequens eius electio non potest esse praua.
Ad aliud dicendum quod creatura potest esse impeccabilis absque visione dei per essentiam, dummodo actu consideret omnes circunstantias omnium eligibilium ab ipsa quod potest esse respectu eorum quae deducuntur ex principiis legis naturae, vt dictum est.
Ad aliud patet per idem, quia dato quod creatura non possit videre deum per essentiam ex puris naturalibus, tamen ex alio potest esse impeccabilis, vt dictum est, & tamen nec rario sufficienter probat hoc ipsum, cum enim dicitur quod quando aliquod accidens inest inferiori naturae per superiorem, &c. Dicendum quod est verum si illud accidens esset vnius rationis vtrobique, vt patet in exemplo eorum, si autem illud accidens non sit vnius rationis in eis, non oportet quod si efficiatur connaturale inferiori naturae, quod propter hoc ipsa efficiatur in gradu superioris naturae, imo oppositum, quia cum effectus aequiuocus nunquam aequetui suae causae aequiuoce, si gratia & gloria quae sunt effectus dei aequiuoci millesies fierent connaturales creaturae, non propter hoc ipsa aequaretur creatori. Et iterum non ponitur quod gratia vel gloria possint fieri connaturales alicui creaturae, sed quod potest talis creatura fieri a deo quae tantum possit per suum lumen na turale, quantum potest nunc beatus per lumen gloriae: sicut de posset creare oculum ita luminosum in se, quod videret sine e, teriori lumine quicquid nos videmus cum adiutorio luminis Hoc autem dictum ex superabundanti & disputatiue, quia aias dicetur per quid eleuatur creatura ad videndum deum.
On this page