Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum primus homo viderit Deum per essentiam

QVAISTIO SECVNDA. Vtrum primus homo viderit deum per essentiam. Thum 1a. 5. 2. 1.

DEINDE quaeritur, vtrum primus homo videri deum per essentiam. Et videtur quod sic: quia secundum Augu. 14. de ciui. dei. Primo homini non ii deerat quicquam quod bona voluntas adipisceretur. Sed nihil melius bona voluntas adipisci potest visione diuinae essentia, ergo hoc in statu innocentia non deerat.

Item vita beata confistit in visione Dei per essentiam, sed si cundum Dam. lib. 2. homo in paradiso beatam & omnium diuitem vitam habuit, ergo, &c.

PCINUCONTRARIVM est quod dicitur Ioann.1 Deum nemo vidit vnquamci iuDiui

4 Et arguitur ratione, quia videre Deum per essentiam est status comprehensoris & non viatoris, sed Adam in toto statu innocentiae fuit viator, & non comprehensor, ergo &c.

RESPONSIO cum loquimur de cognitione Dei qui habuit Adam vel habuissent alij in statu innocentiae, aut loquimur de cognitione quam habuissent secundum communem statum, vel quam habuissent secundum speciale priuilegium. Si loquamur decognitione quam potuerunt habere ex speciali priuilegio, sic nulli dubium est quin deus potuerit Adae vel alij cui voluit manifestare se per effentiam, & manifestauit, vt quidam credunt, non solum Adae in raptu quando immisit soporem in Adam, vt dicitur Gen 2. sed etiam Moysi sub lege, & Paulo in tempore gratiae, vt inuenitur in 2. ad Cor. 12. Et de hoc cum sit de facto quod dependet ex mera voluntate diuina, non potest haberi alia certitudo.

Si vero loquamur de cognitione quae competebat ei secundum communem statum, sic dicunt quidam quod sicut status innocentiae fuit medius inter statum gloriae & statum culpae, sic homo in isto sta tu habuit cognitionem de deo medio modo, in statu autem gloria videtur de? per essentiam, in statu culpe videtur a nobis per speculi & in aenigmate ex contuitu creaturarum, sed in statu innocentia videbatur per speciem influxam: Et hoc quidem est naturae in angeli fuit autem gratiae communis statui innocentiae, vt omnes homines in illo statu ad illum modum cognoscendi deum attingerent per gratiam qui competit angelis per naturam. Et huius triplicis visionis intellectualis ponitur exemplum in visione corporali, lux enim corpe ralis videtur immediate pr suam essentiam, & sic beati intellectualiter vident deum. Homo vero videt alium in speculo per imaginem illius in speculo resultantem, & sic in statu culpae videmus dei per effectus eius relucentes in creaturis tanquam in speculo: lapiautem videtur ab oculo per suam similitudinem in oculo relictam, & hoc modo videtur deus ab angelis per speciem eis influxam a sua creatione: & videbatur ab homine in statu innocentiae, nisi quod hoc non tam fuit naturae, quam gratiae.

Sed istud deficit in duobus. Primum est, quia nulla cogniticsensitiua aut intellectiua nostra vel angelica fit per speciem, prou isti ponunt, sicut probatum fuit supra, distinct. 3. Secundum est quod si aliqua cognitio fieret per speciem, & homo in statu in nocentiae cognouisset Deum per solam speciem; illa cognitifuisset beata, quia beata visio est ex hoc quod Deus clare videtur, & non aenigmatice, sed visio per speciem a re immediate acceptam, est clara & non aenigmatica, sed est facie ad faciem, sic enim videt vnus alterum, ergo, &c.

Dicendum ergo, quod Adam in statu innocentiae cum esset viator sicut nos, vidit deum in eodem genere visionis quo nos scilicet ex creaturis sumens cognitionem, sed tanto perfectius quam nos, quanto perfectiorem cognitionem habuit de creaturis quam nos. Si autem Deus voluit ipsi imprimere quandam mediam cognitionem inter cognitionem beatam & aenigmaticam, quam nunc habemus de Deo, per creaturas, non quidem imprimendo speciem, sed solam cognitionem: hoc latet omnem hominem, quantum est de facto.

De possibilitate vero videtur dicendum, quod si illa cognitio non esset beata, nec intuitiua, sed abstractiua, si intelligeretur sic esse abstractiua, quod per eam cognosceretur Deus essi trinus & vnus, prout quidam posuerunt, vt recitatum fuit super prooemium primi lib. non videtur nobis quod sit possibilis propter rationes ibidem positas: si autem ponatur esse quaedam alia abstractiua altior omni cognitione quae potest haberi de Deo per creaturas, dicatur quomodo illa sit possibilis, quia nobis non apparet quod aliqua sit altior nisi illa cognitiquae est per fidem, quae extendit se etiam in nobis ad aliqua, ad quae ratio naturalis sumpta ex creaturis non se extendit.

Ad primum argumentum dicendum quod bona voluntas est ordinata voluntas: non fuisset autem ordinata voluntas si in statu meriti voluisset habere visionem Dei per essentiam, quae omnibus promittitur pro praemio.

Ad secundum dicendum quod homo in statu innocentiae habebat beatam vitam, non secundum illam beatitudinem in quam transferendus erat, quae in visione Dei consistit, sed secundum quendam modum inquantum habebat integritatem & perfectionem naturae absque miseria, & repugnantia corporis ad animam, & virium inferiorum ad superiores.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2