Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum homo in statu innocentiae potuerit decipi

QUAESTIO TERTIA. Vtrum homo in statu innocentiae potuit Thom. 15.94. ar. 4.

OTEA quaeritur vtrum homo in statu innocentiae potuit decipi. Et videtur quod sic, quia quilibet potest decipi circa ea quae ignorat, sed homo in statu innocentiae multa ignorasset, scilicet cogitatione. adiorum & futura contingentia, ergo circa talia decipi potuit.

2 Item Apostolus dicir i ad Timot.. Mulier seducta in prauaricatione fuit, & ipsa confitetur hoc, Genes. 3. Serpens decepit me, ergo similiter alij decipi potuerunt.

IN CONTRARIVM est qud dicit Aug. Approbare vera pro falsis non est natura hominis instituti, sed poena damnati.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est quam scientiam in statu innocentiae homo habuisset. Secundum erit, vtrum decipi potuisset.

Quantum ad primum secus loquendum est de primis parentibus, & secus de genitis ab eis: de primis autem parentibus. tenendum est quod mox formati perfecti fuerunt secundum corpus quantum ad quantitatem & virtutem corporalem, & secundum animam, quantum ad scientiam speculatiuam & moralem, necnon quantum ad notitiam fidei, vt sufficiebat ad debitum regimen vitae suae & filiorum suorum. Cuius ratio est, quia semper impe fectum sumit originem a perfecto, & per ens actu reducitur aliquid de potentia ad actum: sed res sic institutae sunt, vt essent aliorum principia, & non solum vt subsisterent in se, ergo institutae sunt in statu perfecto, quantum congruebat eis vt essent aliorum principia. Sunt autem primi parentes instiruti principium aliorum, non solum quo ad generationem carnalem, sed etiam quo ad disciplinam & eruditionem in speculabilibus, in moralibus, & his qu sunt fidei, cum non essent alij a quibus possent instrui: ergo fui runt perfecti secundum corpus & secundum animam in omnibus quae dicta sunt. Cuius signum est, quia animalibus nomina imposuit, Gen. 2. Nomina autem non imponuntur nisi rebus notis

De genitis autem ab eis aliud fuisset, quia non statim fuissent perfecti, neque secundum corpus, neque secundum animam: sed vtramque perfectionem acquisiuissent processu temporis, sicut & nos, licet facilius omni impedimento cessante, sicut tactum fuit supra, distinct. 20.

Nunc restat videre de secundo, scilicet vtrum potuerint decipi. Et dicendum quod licet potuerint aliqua nescire, non potuerunt tamen errare vel decipi. Et quia de his quae sunt anima proportionabiliter loquendum est ad ea quae sunt corporis, cum secudum vtrumque in statu innocentiae homo fuisset perfectus quantum exigebat tempus & status: sed in statu illo licet in corpor fuisset carentia alicuius perfectionis absolute (puta claritatis) non tamen aliquod malum inesse poterat, ergo similiter ex parte animae, licet potuisset esse carentia alicuius scientiae, non enim sciuit omnia, quia nec fuit perfectior angelis, in quibus tamen Dionys. ponit nescientiam. Non fuit tamen in eo aliquod malum, aestimatio autem falsi semper est malum intellectus, ideo, &c.

Sed aduertendum est quod sicut in quibusdam praeseruabatur homo in statu illo a malo corporis, puta a corruptione vel laesione, partim a principio intrinseco, scilicet a vi naturae vel mu nere originalis iustitiae, partim ab extrinseco, scilicet a prouidentia diuina ei assistente, ne quis extrinsecus gladio vel alio modo mortem vel laesionem inferret, sic ex parte animae a deceptione praeseruabatur respectu quorundam ? principio intrinseco, scilicet respectu eorum, quorum scientiam habuisset per scientiam suam, respectu vero aliorum quorum scientiam non habuisset praeseruatus fuisset ex diuina prouidentia sibi assistente, ne falsis assensum praeberet.

Et per hoc patet responsio ad primum argumentum.

Ad secundum dicendum, quod seductio mulieris sequuta est peccatum internae eleuationis: quia peccauit non prius seducta sed ex inconsideratione alicuius circunstantiae quae fuerat consideranda. vnde August. II. super Genes. dicit quod mulier verbis serpentis non crederet, scilicet a bono & vtili diuinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset menti eius amor propriae potestatis, & quaedam de se superba praesumptio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3