Praeambulum
Praeambulum
VN c diligenter inuestigati oportet. Superius determinauit Magister de peccato primi hominis, hic vero determinat de auxilio eius quod habuit contra peccatum. Et diuiditur in tres, quia enim hoc adiutorium fuit libe. arb. primo determinat de libe. arb. per comparationem ad alias animae potentias. Secundo determinat de eo quantum ad propriam sui rationem, quae est ratio libe. arb. Tertio determinat de ipso per comparationem ad gratiam. Secunda incipit in principio 25. dist. ibi iam vero ad propositum redeamus. Tertia, in principio 26. dist. ibi haec est gratia operans. Prima diuiditur in duas. Primo determinat de sibe, arbit. & de aliis potentiis. Secundo, ostendit quomodo in eis habet esse peccatum. Secunda ibi, illud quoque praetereundum non est. Prima est in principio lectionis & diuiditur in duas. Primo determinat de auxilio dato in generali. Secundo magis in speciali ostendendo quod fuit illud auxilium. Secunda ibi, hic considerandum est quod fuerit illud adiutorium homini. Prima in duas. Primo determinat suum intentum. Secundo opponi contra determinata. Secunda ibi, sed quomodo rectam & bonam. Secunda in qua determinat specialiter de auxilio, diuiditu in tres. Primo proponit quod illud auxilium fuit liberum. Secundo determinat de libero arbitrio. Tertio de aliis potentij animae. Secunda incipit ibi, liberum vero arbitrium. Tertia ibi est enim sensualitas. Haec est sententia lectionis &c. In speciali sic procedit & proponit primo quod homo in sua prima creatione liberam & rectam voluntatem accepit & auxilium per quod posset stare, non tamen perficere ad gloriae me ritum, si tamen tale adiutorium non recepisset propter peccatum puniendus non esset. Postea obucit in contrarium quomodo inquit erat recta voluntas hominis per quam non meruit. nesteut & respondet quod recta erat per carentiam culpae, & quia ad tempus stare valuit. Ideon obiuncit cum resistere malo sit meri, torium, si poterat in primo statu resistere malo, ergo potuit mereri. Et respondet quod resillere malo non est meritorium nisi in natura corrupta vbi est aliquid ad malum impellens. Postea dici quod illud auxilium fuit libertas arbitrij sine omni corruptione. Postea dicit quod liberum arbitium est facultas rationis & voluntatis quia bonum eligitur per gratiam vel malum sine gratia Et dicitur liberum arbitrium quo ad voluntatem, arbitrium vero quo ad rationem in quo est potentia discernendi, potest tamen liberum arbitriu velle naturaliter bonum & malum vtrum, que discernendo quod quaedam bruta animalia ratione carentia non habent sed sensittuum & appetitiuum quae sensualitas dicitur. Postea dicit quod sensualitas est quaedam vis animae es qua est motus in corporis sensus & appetitus pertinentium ac corpus, ratio vero animae pars superior excedens omne quod commune habemus cum brutis, cuius duplex est portio, vna inp ferior quae temporalia disponit. Alia superior quae aeternis conspicientibus intendit. Et haec duo non diuersas naturas nominant, sed diuersa officia. Et in hoc terminatur, &c.
On this page