Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum liberum arbitrium sit potentia habitus, an actus

itirio rriuaVtrum liberum arbitrium sit potentia animae. Thom. l. 4. e5. a. 1.

CIRCA distinctionem illam quaeritur de duobus principaliter. Primum est de libero arbitrio. Secundum est de diuisione rationis in superiorem i & inferiorem. Circa primum quaeruntur tria gi Primum est vtrum liberum arbitrium sit potentia animae an habitus eius, an actus. Secundum est vtrum potentia pure passiua possit esse libera. Tertium est in qua potentia sit principalius libertas videlicet in intellectu an in voluntate. Ad primum sic proceditur & videtur quod liberum arbitrium sit habitus, quia potentia non efficitur facilis ad actum nisi per habitum, sed libertas dicit facilitatem potentiae ad actum vt videtur, ergo &c.

Sed videtur quod sit actus, quia liberum arbitrium dicit principium actum liberorum, sed nuda potentia non potest secundum se esse principium talium actuum, sed solum mediantibus quibusdam actibus, ergo liberum arbitrium non nominat nudam potentiam, sed aliquem actum. Maior supponitur. Sed minor probatur, quia primus actus qui est liber, seu in potestate nostra, est deliberatio vel conclusio deliberationis. Alioquin actus penitu indeliberati essent in potestate nostra, quod videtur falsum. Sed neuter praedictorum actuum est in potestate nostra nisi mediante aliquo actu elicito a voluntate & alio elicito a ratione quia deliberatio non elicitur a voluntate cum sit actus intellectus, sed solum imperatur ab ea mediante aliquo actu ab ea elicito.* Item omnem actum voluntatis praecedit aliquis actus rationis, ergo deliberatio & conclusio deliberationis qui sunt primi actus liberi non sunt in potestate nostra nisi mediantibus aliis actibus & haec fuit minor.

IN CONTRARIVM arguitur, quia illud principium, cuius actus eliciti sunt primo in potestate nostra, est liberum arbitrium, sed voluntas est huiusmodi, ergo, &c. Maior probatur, quia quod est principium omnium actuum qui sunt in potestate nostra, est liberum arbitrium, sed illud quod est principium omnium aliorum actuum existentium in potestate nostra, ergo maior probanda sequitur. Minor probatur, quia actus quai sunt primo in potestate nostra, aut sunt actus intellectus praecedentes omnem actum voluntatis, aut sunt actus a voluntate eliciti, aut a voluntate imperati, non primi, quia illi sunt purnaturales, & ad eos se habet intellectus pure passiue, nec actus imparati sunt primo in potestate nostra, quia illi actus qui de necessitate sequuntur ad aliquos actus non sunt primo in potestate nostra, sed actus a voluntate nostra imperari, sunt huiusinodi, ergo, & caetera. Maior patet, quia actus qui de necessitate sequitur ad alium, non est secundum se in potestate nostra sed ratione alterius ad quem sequitur. & ita non primo. Minor probatur ex nono Metaph. vbi dicit philosophus quod volens & potens necessario operatur, ergo relinquitur quod actus qui sunt primo in potestate nostra, sunt actus a voluntate eliciti. Et haec fuit minor principalis rationis. 1112:

RESPONSIO. Dicendum est quod liberum arbitrium non est habitus neque actus elicitus, sed est potentia intellectus vel voluutatis, vel vtraque si mul. Quod patet supposito quodam principio, videlicet quod liberum arbitrium est principium omnium actuum liberorum. Hoc enim supposito, patet faciliter quod liberum arbitrium non est habitus acquisitus ex actibus vel innatus. Non acquisitus propter duo. Primum est, quia actus praecedentes acquisitionem talis habitus, non essent liberi, quia liberum arbitrium est principium omnis actus liberi, posterius autem non est principium prioris ergo liberum arbitrium non esset principium actuum praecedentium ipsum, & ita non essem liberi, quod est falsum, tum quia non possemus peccare per ipsos, tum quia actus causantes habitum & causati ex habitu similes sunt, vt patet ex 2. Ethico. Et ideo si sequentes sunt liberi, & praecedentes. Secundum est, quia habitus determinatus ex actibus, determinate inclinat ad bene operandum vel determinate ad male, vt patet ex 2. Ethico. sed liberum arbi trium non inclinat determinate ad alterum, sed indifferenter ad vtrumque, quare, &c. Si dicatur quod est habitus innatus, adhuc habcinus propositum, quia talis habitus non distinguitur realiter a potentia, cum non sit aliud quam habitualis inclinatio quam habet potentia ad tale vel tale obiectum.

Quod autem liberum arbitrium non sit actus elicitus probatur sic: actus qui dicitur esse libe. arbitr. aut est vnus & idem cum actu liberi, aut non. Si sic, ergo non est principium eius, quia idem non est principium suiipsius, & per consequens non est liberum arbitrium, quia liberum arbitrium est principium omnis actus liberi. Si non, aut illi duo actus sunt simul, aut non non potest dici quod sint simul: quia secundum cursum naturae de quo nunc loquimur, neque duo actus intelligendi, neque duo actus volendi possunt esse simul: si non, sed adueniente secundo primus cessat, sequitur quod primus non est causa secundi: quia causa proxima & immediata, siue sit effectiua, siue sit materialis, in qua vel ex qua simul est cum effectu. De effectiua dicitui 2. Physicorum, de materiali vero qualitercunque accepta de se notum est: si ergo non est simul, non est causa talis nec per consequens est liberum arbitrum, cum liberum arbitrium sit causa effectiua vel receptiua actuum liberorum. Patet ergo quod liberum arbitrium non est habitus nec actus, relinquitur ergo quod si potentia, quod concedendum est.

Est tamen aduertendum quod liberum arbitrium non nominat aliquam potentiam absolute, sed nominat proprietatem potentiae, vel potentiam sub proprietate: quod non nominet aliquam potentiam absolute, patet, quia si liberum arbitrium nominaret aliquam potentiam absolute, omnes actus illi potenti essent actus liberi arbitrij, sed nulla est potentia animae, cuius omnes actus sint liberi arbitrij, ergo, &c. Minor probatur deducendo in omnibus potentiis animae. Actus enim vegetatiuae potentiae non sunt liberi, sed sunt pure naturales: actus etiam partis sensitiuae non sunt liberi, quia non habent iudicium de propriis actibus, vt possea magis patebit quando inquiretur de causa libertatis. Item non omnes actus intellectus sunt liberi, saltem ille qui est respectu primorum principiorum, nec omnes actus voluntatis, saltem ille qui est respectu boni secundum eius communem rationem, ergo liberum arbitrium non nominat aliquam potentiam absolute.

Relinquitur ergo quod nominat proprietatem potentiae, vel potentiam sub proprietate: quod contingit videre sic: quando enim aliqua potentia habet aliam & aliam habitudinem ad aliud & aliud obiectum, secundum vtrumque potest sortiri nomen proprium sicut videmus in intellectu, quod quia habet aliam habitudinem ad prima principia in quae fertur intuitiue & sine discursu, & aliam ad conclusiones quas discurrendo & conferendo deducit ex primis principiis, ideo secundum primam vocatur intellectus secundum vero secundam habitudinem vocatur ratio: eodem modo est circa voluntatem: habet enim voluntas aliam habitudinem ad commune rationem boni respectu cuius necessitatur quadam immutabilitate, & aliam respectu bonorum particularium contingentium, quibus admiscetur ratio mali fugibilis, respectu quorum non necessitatur: sed potest hoc vel illud eligervel refutare, & secundum primam habitudinem vocatur voluntas proprie: sed fecundum secundam proprietatem vel habitudinem, dicitur liberum arbirium, non ipsa sula, sed etiam intelle¬ ctus respectu eorundem: libertas ergo nominat illam proprietatem voluntatis quam habet respectus eorum ad quae non necessitatur. Et liberum arbitrium nominat voluntatem & intellectum sub hac proprietate. Et vtraque dictarum habitudinum circa intellectum & voluntatem magis debet dici proprieta naturalis, quam habitus: quia habitus semper dicit aliquid additum potentiae, quod si quandoque dicatur habitus, & improprie hoc quidem tolerandum est, quo ad primam habitudinem intellectus & voluntatis, secundum quam determinantur ad vnum. Sed nullo modo quo ad secundam, secundum quam habent quandam indeterminationem: semper enim habitus importat quandam determinationem potentiae.

Ad primum argumentum dicendum quod liberum arbitrium dicit facilitatem rationis & voluntatis, non accipiendo facilitatem pro facilitate quam ponit habitus circa difficilia, sed accipitur ibi facilitas pro potestate intellectus & voluntatis quam habet in acceptando vel refutando.

Ad secundum cum dicitur quod primus actus qui est in potestate nostra est deliberatio vel conclusio deliberationis, dicendum quod hic est duplex defectus. Primus est, quia maior potest negari probabiliter: quia sicut dicitur 2. Physic. ars non deliberat, imo ex defectu artis procedit deliberatio: non enim scriptor deliberat qualiter formabit literam, nisi sit imperitissimus, & tamen opera artis sunt libera in potestate nostra.

Item intemperatus non deliberat an debeat velle delecta bilia, quia haec accipit tanquam finem, & tamen haec velle est in potestate sua, alioquin non peccaret haec volendo, quod tamen falsum est. Et si dicatur quod intemperatus peccat hoc voler do, non quia illud velle nunc sit in potestate, quia non est sic cum qualis vnusquisque est talis sibi finis videatur. Sed quia a principio fuit in potestate sua quod in eo causaretur talis habitus vel non causaretur, sicut dicitur de illo q inebriauit se ex culpi sua, vel incidit in frenesim, & in eis commisit homicidium, Nor valet, quia ebrietas & frenesis tollunt iudicium rationis: & idec quod faciunt ebrij vel frenetici non imputatur eis ad nouum peccatum, sed totum peccatum fuit illud factum, per quod vi luntarie incidunt in ebrietatem vel frenesim, & propter illud merentur tot maledictiones, quot mala sequuntur, quamuis non peccent semper nouo peccato. De intemperato autem non sic est, quia non amisit iudicium rationis, & potest de eo quod accipit vt finem deliberare ex altiori fine, etsi non deliberat, sed sine deliberatione acceptat, peccat nouo peccato. & cum dicitur quod qualis, &c. verum est inclinatiue, sed non necessario, alioquin nullus vitiosus esset curabilis.

Sic igitur intemperatus peccat, & tamen ille actus nec es deliberatio, nec conclusio deliberationis, ergo maior illa non es vera. Ad probationem cum dicitur quod actus penitus indeliberati non sunt in potestate nostra, dicendum quod actus penitus de liberati possunt accipi dupliciter. Vno modo, illi de quibus no est deliberatum, neque potuit deliberari, sicut sunt primi motu subiti tangentes mentem, quia nulla deliberatio humana potest esse subita, & isti non sunt in potestate nostra, nec secundum si nobis imputantur, nisi forte propter hoc quod potuerunt praeueniri ne insurgerent. Alij autem actus sunt indeliberati, quia diipsis non est deliberatum, potuit tamen de eis deliberari, quia mens non solum subito eis tangitur, sed persistit: Et tales actus sic indeliberati bene sunt in potestate nostra.

Secundus defectus est, quia concessa maiore potest mino interimi: quia tam deliberatio quam conclusio deliberationis est in potestate nostra per nudas potentias, & non per aliquos actus se habentes ad hoc in ratione principij actiui vel passiui, & cum probatur quia liberum arbitrium includit voluntatem, verum est: sed non solum quia cum ea includit rationem, cum liberum arbitrium sit facultas rationis & voluntatis, quam uis autem deliberatio & conclusio deliberationis non sit actu: elicitus a voluntate: est tamen actus elicitus a ratione, sicul electio a voluntate, & sine alio actu medio: quia nec in intellectu est simul alius actus cum deliberatione, nec in voluntate est alius actus cum electione: & ideo nullum argumentum est, deliberatio non est actus elicitus a voluntate, ergo non est actus nudae potentiae pertinentis ad liberum arbitrium, sicut nullum argumentum esset, electio non est actus elicitus a ratione, ergo non est actus elicitus a nuda potentia liberi arbitrij, quia liperum arbitrium includit vtramque potentiam, & vtrique respondet proprius actus ab ea elicitus, neque oportet quod actus intellectus qui non est a voluntate elicitus, sit ab ea imperatus quia non omnem actum intellectus praecedit aliquis actus voluntatis, quamuis oporteat econuerso.

Argumentum in oppositum quod concludit quod voluntas pertinet ad liberum arbitrium, concedendum est ratione conclusionis: sic tamen qo ipsa sola non pertinet ad liberum arbitrium, sed intellectus cum ea & per prius, vt postea patebit. Et cum dicitur quod actus intellectus praecedentes omnem actum voluntatis sunt pure naturales, non est verum de actibus intellectus praecedentibus omnem actum voluntatis liberum, quia omnem liberam electionem voluntatis praecedit liberum iudicium rationis, quamuis vtrumque istorum possint praecedere aliqui actus naturales, tam intellectus quam voluntatis, tamen quia illi actus non manent cum actibus liberis, non possunt dici causa eorum, nec actiua, neque passiua, nec per consequens sunt liberi arbitrij.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1