Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum potentia pure passiva possit liberari libertate arbitrii
SECVNDO quaeritur, vtrum potentia pure passiua possit esse libera libertate arbitrij. Arguitur quo sic, qua se habere ad vtrumlibet est conditio pure passiui (vt per commentatorem apparet super secundum Physicor.) Sed liberum arbitrium ex hoc quod liberum se habet ad vtrumlibet, ergo vt sic est pure passiuum.
Item tota libertas intellectus & voluntatis est respectu determinationis actus, sed respectu illius se habent intellectus & voluntas pure passiue, ergo libertas arbitrij potest competere pure passiuo. Maior patet, quia effectus debet iudicari ex causis proximis & non ex remotis: sed causa determinans actum est proxima, mouens autem ad exercitium est remota: ergo actus debet iudicari liber ex his quae pertinent ad determinationem actus, & non ex his quae pertinent ad eius exercitium. Minor probatur, quia illud respectu eiusdem non potest esse actiuum & passiuum, sed potentia intellectus & voluntatis se habent passiue ad actus suos elicitos, cum sint in eis tanquam in subiecto, ergo non possunt ad eos se habere actiue.
Item voluntas videtur maxime libera, sed ipsa nullo mode se habet actiue ad actus suos, ergo purum passiuum potest esse liberum. Maior supponitur, & minor probatur, quia si voluntas se haberet actiue ad suum velle, hoc esset vel inquantum voluntas, vel inquantum volens, aut inquantum volens, volens se velle. Non inquantum voluntas, quia cum semper sit voluntas, semper vellet. Nec quia volens, cum non sit volens nisi per velle, idem esset causa suiipsius, nec quia volens se velle, quia actus reflexus non est causa actus simplicis, sed potius e contrario, quare, &c.
Item aliquis actus intellectus practici est liber, sed respectu illius intellectus practicus se habet pure passiue, ergo pure passiuum potest esse liberum. Maior supponitur probatio minoris, quia si intellectus practicus se haberet ad talem actum liberum aliquo modo actiue hoc esset, vel per aliquem actum intelligendi vel per aliquid praeuium omni actui, non per aliquem actum intelligendi, quia duo actus intelligendi non possunt esse simulcausa autem & effectus necessario sunt simul, nec per aliquid praeuium omni actui, puta per nudam potentiam, vel per speciem, quia quicquid agitur a cognoscente antequam sit cognoscens, necessario igitur, quia quantum ad hoc, cadit in gradum non cognoscentium: sed quicquid agitur per intellectum vel aliquid existens in eo praeuium cognitioni agitur ab intellectu, vt est non cognoscens, ergo non necessarie agitur, ex tali ergo actiuitate non est libertas. Restat ergo quod sufficiat sola passiuitas.
Item illud quod competit alicui nihil agenti, potest competere pure passiuo: sed libertas competit alicui nihil agenti (scilicet Deo, qui iudicauit libere & voluit ab aeterno res fiendas in tempore, & tamen nihil egit ab aeterno, ergo libertas potest competere pure passiuo.
Item immaterialitas videtur esse radix libertatis, aut igitu cum ea sufficit ad libertatem sola passiuitas, aut sola actiuitas, aut vtrunque requiritur. Non sufficit sola actiuitas, quia intellectus agens est actiuus & immaterialis, & tamen non est liber. nec requiritur actiuitas cum passiuitate, quia in deo non est passiuitas in quo tamen est libertas, ergo videtur quod aliquibus sufficiat ad libertatem sola passiuitas sine actiuitate.
IN CONTRARIVM arguitur, quia secundum August. I. de libe. arbit. Culpa est malum quod facimus, & eadem est ratio de merito, sed omnis actus liberi arbitrij est meritum, vel culpa, ergo ad omnem actum liberi arbitrij habemus nos actiue quantum ab bonum vel malum quod facimus.
Item liberum arbitrium & fortuna reducuntur ad idem genus causae, nisi quod intellectus & liberum arbitrium est causa pr se, fortuna vero est causa per accidens: sed fortuna reducitur ad genus causae efficientis, ergo & libero arbitrio, ergo pure passiuum non potest esse liberum arbitrium. Maior & minor patent ex secundo Physicorum, vbi dicitur quod casus & fortuna sunt causae per accidens, quorum intellectus & natura sunt causa per se.
9. Item ibidem dicitur quod modorum causarum vnde principium motus, vtrunque ipsorum est, scilicet casus & fortuna, ex quibus patent maior & minor.
Item illud quod est perfectionis simpliciter, non conuenit imperfecto secundum quod est imperfectum: libertas autem est perfectionis simpliciter, cum sit in deo. Passiuum autem in quantum passiuum est imperfectum, ergo nulli pure passiuo competit esse liberum.
RESPONSIO. quaestio ista non est intelligenda de libertate absolute sumpta, sed de libertate arbitrij, haec enim differunt, quia libertas absolute sumpta est in plus quam libertas arbitrij. Nam cum libertas sit in omni natura intellectu ali & in illa solum, natura autem intellectualis includit intellectum & voluntatem, ideo omnis actus ad quem concurrit intellectus & voluntas, potest dici liber, etiam si non esset possibilitas ad oppositum actum. Quod patet per beatum Augustinum Enchirisexto capitulo vbi dicit sic. Neque enim aut voluntas non est aut libera dicenda non est, qua beati sic esse volumus vt esse mi seri non solum nolumus, sed nequaquam prorsus velle possumus libertas enim sic absolute sumpta solum excludit a cognoscente & volente coactionem quae pertinet ad seruilitatem absolute S simpliciter. Libertas vero arbitrij est qua quis potest in aliquem actum vel eius oppositum contrarie vel contradictorie, & sic libertas excludit non solum coactionem sed omnem necessariam habitudinem necessariam dico necessitate absoluta.
Et de hac libertate procedit quaestio vtrum potentia pure passiua possit esse libera libertate arbitrij. Ad quam dicendum est praemittendo quandam distinctionem actuum liberi arbitrij. Nam quidam eorum se habent ad intellectum & voluntatem vt solum ab eis imparati, sicut currere & aedificare. Alij vero vt eliciti, vt deliberatio & conclusio deliberationis & electio voluntatis Si ergo quaeratur de libertate arbitrij respectu primorum actui qui solum sunt ab intellectu & voluntate imperati. Dicendum est quod potentia quoquomodo passiua respectu istorum actuum nullo modo est libera libertate arbitrij. Quod patet dupliciter Primo quia tales actus sunt passiue & receptiue in potentiis sensitiuis vel in organis corporis, sed constat quod potentiae sen sitiuae vel organa corporis non sunt liberi arbitrij cum liberum arbitrium sit facultas intellectus & voluntatis, quare &c. Secunde quia tales actus non sunt liberi nisi quia sunt liberi imperati. Sed imperans vt sic solum se habet ad actum imperatum actiue (vi patet ex quinto metaphys. capit. 1. & 2.) ergo potentia quoquomodo passiua respectu istorum actuum non est libera. Et confirmatur, quia libertas arb. in deo ad actum imperatum est pure actiua & deus est pure actiuus, quia non differunt in eo quod agit & quo agit, ergo in nobis in quibus differunt quod & quo agit, licet quod agit & quod imperat possit esse passiuum secundum aliquid sui, non tamen illud quo agit vt imperans, illud enim est aliquis actus qui nullo modo se habet ad actum imperatum vt eius susceptiuum.
De actibus autem elicitis est maior dubitatio, & habet solum locum in creaturis, quia in deo nullus est actus elicitus differens ab intellectu & voluntate nisi secundum rationem tantum (quia omne intelligere & velle diuinum est idem cum intellectu & voluntate secundum rem) & ideo vnum non se habei ad alterum vt principium elicitiuum actiue vel passiue, & nihilominus talis actus est liber, quia deus non solum vult res producere libere ita quod ly libere determinet productionem sed vult libere producere res ita quod ly libere determinet volitionem, imo quod plus est primus seusus est falsus, & secundus est verus quia vt dic. 9. meta potens volens necessario operatur, & loquitur de necessitate consequente, quia ad posse & velle necessario sequitur operatio volita quae est actio imperata, & ideo si antecedens est necessarium & non liberum ergo libertas tota actionis sequentis est ex libertate volitionis praecedentis.
Item Hugo dicit & habetur libro primo sententiarum capitulo quadragesimosexto, vbi dicit, sic potest deus facere aliud quam facit, & tamen si aliquid aliud faceret alius non esset, & etia potest aliud velle quam vult, ecce quod ponit in deo libertat. non solum quo ad velle, & idem dicunt omnes sancti & doctores catholici. Ex quo patet quod de ratione libertatis in communi non est esse actiuum vel passiuum respectu actus liberi. Cuius ratio est quia vnum & idem secundum essentiam simplicem non potest esse actiuum & passiuum respectu suiipsius, quia quod agit, agit aliud, & quod recipit, recipit aliud, sed libertas repetitur in aliqua voluntate 8 actu suo vbi vnum non differt realiter ab altero (scilicet in deo ergo ibi est libertas sine ratione actiui & passiui. In nobis autem constat quod aliqui actus eliciti sunt liberi ad quos se habent intellectus & voluntas passiue, quia sunt in eis sicut in subiecto. vtrum autem se habeant ad eos effectiue magna est dubitatio. Sed quicquid sit de hoc quia quo ad nunc nolo me ad alterum determinare, quia sine hoc quaestio procedit, vtrum scilicet & intellectus & voluntas quae includuntur in libero arbitrio si sint solum potentiae passiuae respectu talium actuum, vel sint simul actiuae & passiuae sola passiuitas sufficiat ad libertatem eius, vel ad eam necessario requiratur aliqua actiuitas.
Ad quod sciendum est quod causa talis libertatis est connexio contingens a iquorum volibilium ad per se & necessario volibilia, & notitia talis connexionis contingentis ex qua consurgit contingens iudicium intellectus in comprobando talia vel reprobando, & contingens electio voluntatis in acceptando vel refutando, quia nec intellectus nec voluntas habent necessariam habitudinem ad talia, nec secundum se, cum secundum se non sint necessario & per se volibilia, nec propter aliud, cum non habeant necessariam habitudinem ad per se & necessario volibilia.
Quantum ergo ad istos actus, scilicet conclusiuum iudicium intellectus & electionem voluntatis experimur in nobis duplicem libertatem. Vna est, quia possumus hos actus habere, vel non habere. Alia est, quia habentes tales actus non necessario tendimus per eos in eorum obiecta, loquendo de necessitate absoluta Et quia primum experimur in nobis, probo secundum, quia in cognoscente & volente illi actus sunt liberi qui sunt absque coactione & absque necessaria habitudine potentiarum ad obiecta loquendo de necessitate absoluta. Sed sic est in proposito, ergo & caetera. Maior patet, quia libertas arbitrij in cognoscente & volente non excludit nisi coactionem & necessitatem absolutam Minor declaratur, quia tendentia potentiae in obiecta per actus tales, nec est coacta, nec necessaria necessitate absoluta. Et confirmatur ratio. Nam sicut deus ab aeterno libere decreuit ac voluit aliqua fieri tempore, non quia potuit habere vel non habere actum talis iudicij vel electionis quantum ad essentiam actus, sed quia intellectus diuinus practicus & voluntas non habeni necessariam habitudinem ad talia volita, sic nos habentes tales actus, libere per ipsos iudicamus & volumus aliqua fieri praete libertatem quam habemus respectu talium actuum in posse habere eos, vel non habere. Loquendo ergo de tali libertate dicendum est quod ad eam nihil per se facit actiuitas. Cuius ratio ess quia illud nihil facit per se ad libertatem, quo excluso, remane tota libertas, & tota ratio libertatis, sed exclusa actiuitate re manet tota libertas, & ratio libertatis, ergo, &c. Probatio minoris, quia talis libertas consistit in habendo talem actum respectu talis obiecti, vt dictum est, sed per hoc quod potentia agit, non habet actum quem agit, sed potius per hoc quod ipsum recipit: quia si ageret & non reciperet, sicut est in actionibus transeuntibus, non haberet ipsum: si autem reciperet & non ageret, nihilominus haberet, ergo, & caetera. Passiuitas autem per se facit ad talem libertatem, inquantum tales actus sunt quaedam perfectiones realiter a potentia differentes, & de nouo existentes in ea, quia eos non haberet, nisi eos reciperet: recipere autem est passiui, absolute autem loquendo nec actiuitas, nec passiuitas per se faciunt ad talem libertatem, nisi ratione materiae: quia si actus esset essentialiter indifferens in nobis sicut in deo potentia non se haberet ad talem actum, nec actiue, nec passiue, vt probatum fuit prius.
Loquendo autem de libertate prima per quam possumus tales actus habere, vel non habere. Dicendum est quod cum purpassiuum sit quod nullo modo est actiuum, aliquid dicitur esse actiuum dupliciter, scilicet quo ad exercitium actus, vel quo ad determinationem actus, quod est sic intelligendum, non quia actu determinatus & eius exercitium sint duo distincta secundum rem, imo sunt idem realiter, sed illud dicitur mouere quantum ad determinationem actus quod imprimit formam vel motionem mobili, sicut ignis mouet ad calefactionem aquae, imprimendo ei calorem. Et hoc modo, vt dicunt quidam, obiecta mouent dicta potentias, scilicet intellectum & voluntatem. Illud autem dicitur mouere quantum ad exercitium actus quod applicat actiuum passiuo, sicut applicans ignem aquae mouet ad exercitium calefactionis, & in proposito illud quod applicat obiecta potentiis dicitur eas mouere quantum ad exercitium actiuum, & dicuntur prima mouentia mouere ad determinationem actus, quia per determinatam formam agunt determinatam motionem, & non quamlibet. Sed secunda mouentia dicuntur mouere ad exercitium actus tantum & non ad determinationem, quia quantum in ipsis est, possunt applicare diuersa actiua passiuis, & sequuntur diuersae actiones, sicut homo potest applicare manui ignem ad calefaciendum, vel niuem ad infrigidandum: determinatioautem istarum actionum est non ex applicante, sed ex determinatis formis proximorum agentium applicatorum.
Quod supposito dicendum est quod illud quod nullo modo est actiuum, neque quo ad exercitum actus, neque quo ad determinationem actus non potest esse liberum. Illud autem quod est pure passiuum quo ad determinationem actus, dum tamen sit actiuum respectu exercitij actus potest esse liberum. Primum patet tripliciter. Primo sic, potentia quae de se est ind ffe¬ rens ad plura, & nihil penitus agit, nec agere potest ad suam determinationem, non est potentia liberi arbitrij. Sed potentia pure passiua est huiusmodi, ergo, &c. Maior patet, quia per liberum arbitrium intelligimus principium per quod habemus dominium nostrorum actuum, sic quod in potestate habenti tale principium, est exire in actum vel non exire, & exire in ali quem actum vel eius oppositum, sed per illud quod est indeterminatum, & nihil agit, nec agere potest ad suam determinationem, non habemus talem potestatem seu tale dominium, quia indeterminatum non potest exire in actum nisi determinetur, sed nihil potest determinari nisi ab aliquo agente talem determinationem, quia nihil fit nisi ab aliquo agente: per illud ergo quod nihil agit, nec agere potest ad talem determinationem nullus potest habere tale dominium super actum sequentem, quare, &c. Et sic patet maior principalis rationis. Minor de se nota est, quia pure passiuum nihil potest agere, quia agere non est nisi actus alicuius actui.
Secundo sic: quia si per principium actiuum haberemus actum nostrum in potestate nostra modo quo dictum est, aut hoc esset, quia solum principium passiuum posset exire per fe in actum, vel non exire nullo actiuo praesente, aut hoc esset, quia praesente actiuo principium passiuum haberet in potestate sua determinare agens ad agere vel non agere, aut seipsum ad pati vel non pati. Primum non potest dici, quia sequeretur quod actio esset sine agente, quod est impossibile. Nec secundum, quia determinare sic agens vel passum est quoddam agere, ageriautem nullo modo est pure passiui, quare, &c.
Tertio sic majus est impedire totaliter actum quam causari remissionem in actu, sed nullum pure passiuum potest causare remissionem in actu, ergo nullum pure passiuum potest totaliter impedire actum, & ita non est liberum, cum liberum arbitrium fit quo possumus exire in actum, vel non exire. Maior patet de se, sed minor probatur: quia pure passiuum cum non habeat aliquam resistentiam ad agens, neque ad formam recipiendam, recipit eam secundum totam capacitatem sui, & secundum totam virtutem agentis, si sit agens ex necessitate naturae, & sic non est remissio in actione, sicut patet in aere sume disposito ad receptionem luminis, ideo, &c. Et sic patet primum, scilicet quod potentia pure passius respectu exercitij actus & determinationis eius non est libera.
Secundum patet, scilicet quod potentia quae est passiua respectu determinationis actus, dummodo fit actiua respectu exercitij, potest esse libera, quia ille in cuius potestate est applicare vel non applicare actiuum passiuo, & impedire applicationem qu posset fieri ab altero habet in libertate sua actum sequentem, & maxime si potest applicare actiuum secundum aliam & aliam rationem actiui: sed per intellectum & voluntatem in quibus consistit liberum arbitrium habet homo potestatem applicandi vel non applicandi ea quae agunt intellectionem, vel volitionem, & secundum aliam & aliam rationem boni vel mali, appetibilis vel respuibilis, & impedire applicationem quae fieret pe alium, ergo per intellectum & voluntatem, vt habent actiuita. tem respectu exercitij actus applicando actiua passiuis, vel in posse applicare vel applicationem impedire habemus libertatem respectu actuum nostrorum sequentium. Maior patet, quia nullus actus potest esse, nisi actiuum sit prius passiuo, fit etiam secundum formam actiui, quae est ratio agendi. Et id eo quod habe potestatem super applicationem vel non applicationem actiui ad passiuum secundum aliam rationem agendi, habet libertatem super actum sequentem, verbi gratia, in potestate nostra est applicare nobis ignem vel nos igni, & si alius applicet imp dire, & si esset in potestate nostra quod ignis applicatus esset calidus vel frigidus, certe in libertate nostra esset calefieri vel non calefieri, & sic patet maior. Minor similiter manifesta est, quia vires inferiores sensitiuae quae ministrant obiectum intellectui & voluntati natae sunt obedire imperio rationis & voluntatis, quantum ad exercitium actus.
Iuxta quod sciendum est propter pleniorem intellectum, qui illud per quod habemus talem potestatem est iudicium intellectus quo iudicat aliquid esse contingenter volubile, & non habere necessariam connectionem cum aliquo per se & necessario volibili. Et rationabiliter, quia sicut dicit Anselmus de libero arbitrio in principio, quamuis liberum arbitrium in nobis & in deo differat, ratio tamen libertatis est vna: sicut ergo in deo ratio libertatis consistit in notitia quam deus habet de contingenti connexione creaturarum cum bonitate sua quae est ab ipso per se & necessario volita. Sic ratio libertatis in nobis consistit in notitia quam habemus de contingenti connexione aliquorum volibilium ad per se & necessario volibilia a nobis.
Quod potest videri per hunc modum. Ex hoc enim quod tale iudicatur non necessarium, possumus sistere a iudicio concludente illud esse eligendum, & per idem principium possumu repellere occurrentia quae nata essent secundum se concludere illud esse intelligendum, nisi illa occurrentia mutarent contingentiam in necessitatem: verbi gratia, supponamus gratia exempli quod transire aquam sit a me necessario volitum: possum aut? eam transire per pontem vel per nauem, & non aliter, certe cuicunque hoc occurrit, iudicat quod transire determinate per pontem non est necessarium, sed contingens, similiter transire per nauem non est necessarium, sed contingens, quamuis sub disiunctione & indeterminate necessarium sit transire per alterum. Ex hoc ergo quod intellectus iudicat quod neutrum secundum se acceptum est necessarium ad transeundum aquam potest intellectus sistere quod non procedatur ad consensum transeundi per istud determinate, & per idem potest repellere omnia occurrentia quae possent mouere ad consensum, nisi mutarent contingentiam in necessitatem: puta si pons caderet tunc enim transire per nauem, quod erat prius contingens factum, esset necessarium, sed manente contingentia & possibilitate vtriusque medij, omnia occurrentia possunt repelli per hoc quod semper iudicabitur non necessarium quocunque addito, & ideo potest dimitti vel actus suscipiendi quo iudicatur tale medium determinate eligendum, quia sine eo potest haberi finis: quod si aliquod tale medium eligitur, libere eligitur, quia potuit non eligi ratione iam dicta Rursum quia non solum iudicamus quodlibet istorum mediorum esse contingens accipiendo quodlibet secundum se, sed iudica mus alterum necessarium in vniuersali & indeterminate, idec necessario volumus indeterminate alterum istorum, & propte hoc sicut in potestate nostra est sistere vel suspendere conclusiui iudicium istius vel illius determinate, sic in potestate nostra est per eundem actum cum voluntate praedicta mouere ad inquirendum quod illorum mediorum acceptabit, vt melius ex quo alterum oportet acceptare, quae inquisitio fiet imperando exercitium virium inferiorum ministrantium obiecta intellectui & voluntati sub diuersis rationibus appetibilis vel respuibilis, omnibus tamen contingenter se habentibus: & ideo semper impedibilibus. Et sic patet quod libertas in nobis dependet ex aliquo principio actiuo, & quid sit illud.
Sed hic insurgit vnum dubium: quia si libertas est in nobis respectu exercitij actus, quia exercitium imperatur per actus intellectus & voluntatis, tunc illud per quod habemus primum do minium nostrorum actuum non est potentia, sed actus vnus vel plures: cum ergo liberum arbitrium dicatur illud principium pe quod habemus dominium nostrorum actuum, sequitur quod liberum arbitrium non erit potentia, sed actus cuius oppositum dictum fuit in I. quaest. Ad quod dicendum est quod non omne illud quod necessario praeexigitur ad actum liberum, potest dici liberum arbitrium. Sed oportet quod sit principium actus liberi arbitrij actiuum vel passiuum. Tale autem principium non potest esse aliquis actus intellectus vel voluntatis, quia principiu actiuum vel passiuum simul est cum effectu: vnus autem actus intellectu: non est simul cum alio actu, intellectus, & idem est de voluntate. Et ideo nullus actus potest esse liberum arbitrium, quia illud non est per se principium alteri, neque actiuum, neque passiuum Et ponitur exemplum, Aliquis vult sanitatem secundum se Postea occurrit quod non potest eam habere, nisi mediantem potione. Et ideo eligit potionem quam nunquam elegisset nisi propter sanitatem quam vult, nunquid actus quo vult sanitatem, est principium effectiuum, vel passiuum electionis medicinae? Certe non, quia vel sunt idem actus, vel duo. Si vnus & idem non est ibi causalitas, quia idem non est causa suiipsius. Si duo tunc non possunt esse simul, & sic vnus non est causa effectiua, vel receptiua alterius, quia causa & effectus sunt simul, & tamen actus eligendi potionem processit ex actu volendi finem. Et similite in proposito, licet aliquis actus necessario praeexigatur ad actum liberalem, non est tamen causa eius actiua vel passiua. Et ideo non est liberum arbitrium. Est enim necessaria suppositio intemulta, quae non se habent sicut causa & effectus.
AD RATIONES principales respondendum est Ad primum dicitur quod se habere ad vtrumlibet, & nihil posse agere ad suam determinationem, est conditio pure passiui, & tunc minor est falsa: quia quamuis liberum arbitrium se habeat ad vtrumlibet, tamen aliquid agit ad suam determinatio nem, & ideo non est pure passiuum.
Ad secundum dicendum est per interemptionem maioris Et cum probatur quod effectus iudicatur ex causis proximis & non ex remotis. Dicendum est quod iudicium de effectu quantum ad conditionem necessitatis & contingentiae sumitur ex omnibus causis, tam proximis quam remotis, quia ad necessitatem effectus requiritur quod omnes causae sunt necessariae Ad contingentiam autem eius sufficit quod altera sit contingens, nec refert quae fit illa, proxima, an remota: sicut in syllogisticis conclusio est contingens si altera praemissarum sit contingens siue maior, siue minor. Et ideo contingentia actus liberi potest, esse ex sola causa remota.
Ad tertiam dicendum quod voluntas potest se habere ad actum suum liberum aliquo modo actiue, inquantum per intellectum & voluntatem potest suspendi actus electionis & iudicij correspondentis, vt declaratum fuit prius. Et cum probatur quod non, quia si vollitas se haberet actiue ad suum velle, hoc esset aut inquantum voluntas, aut inquantum volens, aut inquantum volens se velle: dicendum quod actiuitas quae sufficit ad libertatem, non requirit actualiter agere, sed sufficit posse agere quod non agitur, vt in peccato omissionis: vel posse non agere quod agitur, vt in peccato commissionis. Tale autem posse est in intellectu & voluntate per aliquos actus praecedentes actus liberos, & sic per velle liberum non habet actiuitatem ad illud velle, quia idem esset causa suiipsius. Sed per velle necessarium quod praecedit, non quia illud sit causa actiua immediata, sequentis velle. Sed quia per illud prius potuit suspendi actus iudicij & actus volendi. Et ideo imputatur nobis ex eo quod impedire potuimus, & non impediuimus.
Ad quartam dicendum per interemptionem minoris, quia intellectus practicus licet esse pure passiuus respectu actus liberi quantum ad terminationem, actus habet tamen actiuitatem respectu exercitij. Et cum probatur quod non, quia illam actiuitatem haberet per aliquem actum intelligendi, vel per aliquid praeuium omni actui. Dicendum quod per actum aliquen intelligendi qui non est simul cum actu intelligendi libero. Et ideo non est causa eius effectiua immediata, sed est primus tanquam potens impedire, vel non impedire actum sequentem.
Ad quintam dicendum est quod illud quod competit alicui nihil agenti nec potenti agere, potest competere pure passiuo, sed liber. arbit: i. non est huiusmodi etiam in deo, quia licet deus nihil egerit ab aeterno, habuit tamen potentiam ab aeterno per quam potuit agere quod non egit. Item libertas in deo non ess ad habendum actum vel non habendum.
Ad sextam dicendum quod ad libertatem in nobis non sufficit immaterialitas cum actiuitate. Sed requiritur quod potentia libera sit immaterialis, & aliquo modo actiua, & cum hosic cognoscens vel sequens cognitionem. Et quia intellectus agens non est cognoscens, nec sequens cognitionem, ideo non est liber quamuis fit immaterialis & actiuus si tamen sit aliquis talis intellectus.
Ad argumenta alterius partis similiter respondendum est. Ad primum cum dicitur quod culpa est malum quod facimus dicendum est quod cum culpa sit malum imputabile sufficii quod ad culpam sic nos habeamus actiue quod ad nobis debeat imputari. Hoc autem est per actiuitatem quam habemu respectu exercij actus dato quod nullam haberemus respectu determinationis.
On this page