Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in homine sit imago trinitatis
QUAESTIO PRIMA. Secunda pars tertiae distinctionis. Vtrum in homine sit imago trinitatis. Tho.a. pq. 93. art.l.infra. 2. sent. d. 169.1.
CIrca secundam partem principalem huius tertiae distinctionis in qua magister tractat de imagine trinitatis. Primo, quaeritur vtrum in homine sit imago trinitatis. Et postea quaeritur de partibus imaginis. Quaeritur ergo primo vtrum in homine sit imago trinitatis. Et videtur quod non, quia beatus Hylarius libro de synodis dicit quod imago est Deus rei ad quam imaginatur specie; indifferens, sed nulla vna species indifferens potest esse trinitatis diuinae & animae nostrae: ergo in anima nostra non est imago trinitatis.
Item infinitas diuina non habet imaginem in aliqua creatura: ergo nec trinitas: antecedens patet, quia in creaturis nihil est quod repraesentet infinitatem diuinam, probatio consequentiae, quia omnis infinitas diuina sufficienter inuestigatur ex crea turis, non autem trinitas, propter quod magis deberet habere imaginem quam trinitas.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Gen. I. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Et Aug. 14. de trinitate dicit, quod anima nostra eo ipso ad imaginem Dei est quod capax eius particepsque esse potest.
RESPONSIO, duo videnda sunt. Primum est quid sit de ratione imaginis. Secundum est qualiter imago trinitatis sit in nobis.
Quantum ad primum est intelligendum quod imago importat duo. Primum est similitudo ad id cuius est imago non quaecunque, sed secundum ea quae demonstrant rem expressius, vt apud sensum color & figura. Et hoc patet in his quibus vulgariter nomen imaginis attribuimus. Si enim alterum desit non dicimus esse completam imaginem, sed quia istud non sufficit, multa enim sunt sibi similia in colore & figura, & in his quae rem expressius repraesentant, quorum vnum non est alterius imago, sicut ouum quantuncunque sit alij ouo simile non dicitur eius imago, ideo requiritur, secundum scilicet quod sit similitudo ab imaginato expresse actiue vel exemplariter: dicitur enim imago quasi imitago, quia fit ad alterius similitudinem, vel imitationem modis quibus dictum est. Exemplariter quidem sicut pictor facit imaginem Herculis vel sortis inspiciens & considerans ad sortem tanquam ad exemplar. Actiue autem sicut pater generat filium sibi similem.
Et sic duo sunt de ratione imaginis, scilicet similitudo quantum ad ea quae expressius rem repraesentant, & quod exprimatur ab imaginato actiue vel exemplariter propter primum, vermis non dicitur imago hominis, licet originetur ab homine quia non est similis: propter secundum ouum non estimago oui, licet sit simile, quia non exprimitur ab eo, nec exemplariter nec actiue. Hoc quantum ad primum.
Quantum ad secundum dicendum, quod in homine est imago trinitatis: quod patet, quia in trinitate vera est vnitas essentiae cum pluralitate personarum quarum secunda originatur a prima, & tertia ab vtraque, sed in homine est inuenire tres potentias in vna essentia, quarum potentiam secunda aliqualiter originatur a prima, & tertia ab vtraque, vt infra patebit: ergo in homine cit quaedam imitatio & imago trinitatis. Potentiae autem hae secundum quas imago attenditur secundum nomen suum sunt memoria, intelligentia, & voluntas de qua¬ Yum vnitate & origine postea quaeretur.
AD. PRIMAM rationem in oppositum dicendum qg aliquorum potest esse species indifferens dupliciter. Vno modo participando eandem naturam secundum speciem, sicut filius simillimus patri dicitur imago patris. Et hoc modo in crea tura non est imago Dei. Alio modo dicitur aliquid imago alterius, non quidem participando eandem naturâ secundum speciem, sed alteram, speciei tamen demonstratiuam, sicut imagi Herculis dicitur aliquid sculptum in lapide vel pictum in pariete, quod licet sit alterius narurae, tamen Herculem repraesentat & hoc modo in creaturis inuenitur imago Trinitatis, & species indifferens, sicut intendit Hilarius.
Ad secundum dicendum quod non est simile de trinitatee infinitate, quia licet infinitas in Deo possit inuestigari ex creturis & non trinitas, tamen infinitas conuenit Deo per abnegationem eius quod est in creatura, scilicet per abnegationi finis & limitationis, propter quod nihil simile habet in creatu ris quod possit dici eius imago: trinitas autem non conuenit Deo per talem abnegationem. Et ideo potest habere aliquid quod sit eius imitatiuum & aliqualiter imago.
On this page