Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum actus intellectus sit liberior quam actus voluntatis, an econverso

QVAISTIO TERTIA. Vtrum respectu actus intelligendi sit in nobis maior libertas quam respectu actu volendi, an econtrario. Tham. 12. 4. 17. ar. 1. ad secundum.

TERTIO quaeritur respectu cuius actus sit i nobis maior libertas, scilicet an respectu actu intelligendi, an respectu actus volendi. Et arguitur quod respectu actus volendi, & per consequens quod voluntas sit liberior. quia primus actus liberi arbitrij est electio. Sed electio est magis actus voluntatis quam intellectus, ergo voluntas est magis libera quam intellectus.

Secundo quia in potentis ordinatis posterior est perfectior Sed intellectus & voluntas sunt potentiae ordinatae, & voluntaest posterior intellectu, ergo est liberior, quia libertas ad perfectionem pertinet. Maior de se est manifesta, quia secundum ordinem naturae est processus de imperfecto ad perfectum, & idec posteriora sunt perfectiora. Minor de se patet, scilicet, quod voluntas sequatur intellectum.

Tertio quia illa sola potentia est libera, vel saltem principaliter in qua sola est peccatum vel principalius, sed voluntas est huiusmodi, ergo, &c. Maior patet, quia peccatum non est nis in libero arbitrio. Minor probatur per beatum Augustinum qui dicit quod peccatum est adeo voluntarium quod nisi esset voluntarium non esset peccatum, & ita peccatum aut solum aut principaliter est in voluntate, quare, &c.

Quarto, quia illa potentia est magis libera quae in nullo actu suo potest cogi, quam illa quae potest cogi in aliquo actu. Sed voluntas non potest cogi in aliquo actu suo, intellectus autem cogitur per demonstrationem, vnde Philosophus dicitae quidam assenserunt aliquibus conclusionibus ab ipsa veritate coacti, ergo voluntas est liberior.

Quinto, quia potentia pure passiua non potest esse libera, sed intellectus respectu actus intelligendi est pure passiuus, quia intelligere est pati (vt dicitur 3. de anima) ergo intellectus non est liber, voluntas autem libera est, quare, &c.

Sexto, quia sicut se habet sensus ad appetitum sensitiuum sic intellectus ad voluntatem. Sed appetitus sensitiuus est liberior quam sensus, vt probabitur: ergo voluntas est liberior, quam intellectus. Minor probatur, quia appetitus sensitiuus obedit rationis, vt dicitur in fine primi Ethic. Et sic participat aliquid libertatis: & ponitur esse subiectum virtutis, sensus autem libertatem nullam participat, quare, &c.

Septimo, quia libertas est proportionabiliter in Deo & in nobis, vt dicit Anselmus in princip. de libero arbit. Sed in Deo voluntas est liberior quam intellectus, ergo & in nobis. Minoi probatur, quia Deus necessario scit quicquid scit, sed non necessario vult quicquid vult, ergo Deus est liber quantum ad voluntatem, & non quantum ad intellectum.

IN CONTRARIVM arguitur primo, quia sicut se habet cognoscens ad viuens, ita se habet liberum ad cognoscens: sed omne cognoscens est viuens, & secundum omne illud quod cognoscit viuit, ergo similiter omne liberum est cognoscens, & secundum omne illud quod est liberum cognoscit. Sed per voluntatem non cognoscimus, imo per intellectum, ergo per voluntatem non sumus liberi, sed solum per intellectum.

Secundo, quia potentia quae est magis indifferens ad opposita, est magis libera. Sed intellectus est magis indifferens ad o posita quam voluntas, ergo est magis liber. Maior patet, quia ratio liberi arbitrij consistit in indifferentia, per quam possumus in aliquid vel eius oppositum. ergo potentia quae magis est indifferens ad opposita, est magis libera. Minor probatur, quipotentiae rationales sunt ad opposita (vt dicitur 9. Metaphy Sed intellectus est magis rationalis quam voluntas, cum sit rationalis per essentiam, voluntas autem per participationem solum, ergo, &c.

Item illa potentia est magis libera, quae minus dependeab alia. Et hoc statim probatur per illud quod dicitur 1. Meta quod liberum est gratia sui. Sed intellectus minus dependet a voluntate quam econuerso, quia voluntas non potest exire in actum sine actu intellectus praeuio. Intellectus autem ad hoc qod exeat. in actum, non praeexigit praeuium actum voluntatis, ergo intellectus est liberior quam voluntas.

Item liberum arbitrium dicitur esse facultas rationis & ve luntatis, hoc ergo intelligitur de vtroque per se, aut de vtroq simul. Si de vtroque per se, sequitur quod vtrunque sit liberum quod aequaliter pertineat ad diffinitionem. Si de vtroque simul sequitur idem per eandem rationem, & sic videtur quod vtraque potentia sit libera aequaliter.

RESPONSIO. Quamuis quaestio ista directe & praecise sit mota de libertate arbitrij, tamen latius tractabitur. Ad cuius intellectum aduertendum est, quod quamuis libertas largissime sumpta dicatur immunitas a quocunque bono siue malo culpae vel poenae, secundum quem modum Apostolus ad Ro. 6. dicit, peccatores esse liberos iustitiae, quia carent iustitia, & iustos dicit liberos a peccato, quia carent eo. Et in 8. cap. dicit quod beati liberabuntur a seruitute corruptionis, quia carebunt omni miseria & corruptione. Tamen quia iste modus libertatis nimis est improprius & impertinens ad propositum ideo dimittatur. Ad praesens autem potest sumi libertas tripliciter. Vno modo pro carentia ordinis ad aliud tanquam ad finem, & sic dicitur liber qui est gratia sui finaliter. Seruus autem qui est propter alium scilicet propter dominum. Ec sic loquitur de libertate Philosophus I. Metaphysi. Et quia de ho dicetur 4.lib. ideo at praesens dimittatur. Secundo modo accipitur libertas pro carentia vel immunitate a coactione in cognoscentibus. Tertio modo accipitur pro immunitate a necessaria determinatione respectu oppositorum, quae nihil aliud est quam facultas ad opposita

Tunc ad quaestionem dicendum quod loquendo de libertate, quae est immunitas a coactione, sic dicendum est, quod intellectus respectu actus sui eliciti, qui est intelligere, est aeque liber sicut voluntas respectu actus sui, qui est velle. Quod probatur dupliciter. Primo sic, actus qui est secundum inclinationem rei, non potest esse violentus, vel coactus: sed omne intelligere est secundum inclinationem intellectus, sicut velle est secundum inclinationem voluntatis, ergo nullum intelligerrespectu intellectus est coactum vel violentum, nec aliquod vell respectu voluntatis. Maior de se patet, quia causa praedicati es in subiecto. Opponuntur enim esse secundum inclinationem re & esse violentum seu coactum. Minor manifesta est, quia inclinatio intellectus est ad omne intelligere, omnes enim homine natura scire desiderant, vt dicitur I. Metaphy. Et intellectus es quo est possibile omnia fieri, vt dicitur 3. de anima. vnde naturalis eius inclinatio est ad omne cognoscere, & sic patet minor, sequitur ergo conclusio.

Secundo sic, omne illud que potest cogi habet inclinationem determinatiuam, & determinatum modum. Sed inclinatio intellectus ad intelligere non est determinata, nec secundum de terminatum modum, ergo intellectus non potest cogi respectu intelligere. Maior patet, quia enim lapis habet determinatam inclinationem ad locum, deorsum & secundum determinatum, modum, scilicet secundum modum suae grauitatis, ideo potest cogi: aut quia impellitur sursum, aut quia impellitur deorsum velocius quam requirat sua grauitas. Sed si lapis haberet inclinationem ad omnem locum, & ad omnem modum motus, impossibile esset quod violentaretur ad aliquem locum vel motum quia vbicunque moueretur, & qualitercunque aequaliter esset secundum inclinationem suam. Similiter quia materia prima es de se in potentia ad omnem formam. Determinatur autem ad hanc, vel ad illam per certas qualitates, ideo considerando naturam materiae primae secundum se, omnis generatio est naturalis, & nulla violentia. Sed considerando dispositionem, materiae primae determinantes ipsam inueniuntur quaedam generationes violentae. Et sic patet maior, scilicet quod omne illud quod potest cogi habet determinatam inclinationem, & secundum determinatum modum. Minor similiter manifesta est. Non enim intellectus habet aliquam determinatam inclinationem ad vnum intelligere, & non ad aliud, nec secundum vnum modum: sed habet inclinationem ad omne intelligere, & secundum omnem medum, quare &c. Et sic patet quod intellectus non cogitur, nec potest cogi respectu actus intelligendi, sicut nec voluntas respectu actus volendi. Et idem est intelligendum de quacunque potentia apprehensiua vel appetitiua respectu actus sui eliciti.

Si autem loquamur de libertate tertio modo dicta quae soldicitur libertas arbitrij, quae nihil aliud est quam facultas ad opposita absque necessaria determinatione ad alterum. Adhuc mihi videtur saluo meliori iudicio quod intellectus est per prius & principalius liber quam voluntas. Ad quod sciendum breuiteresumendum est illud quod dictum est prius in 2. quaest. scilicet quid est illud mediante quo habemus in potestate nostra exire in aliquem actum, vel non exire, & exire in aliquem actum vel oppositum, & sicut dictum fuit tunc illud est tam in Deo quam in nobis notitia quam habemus de contingenti connexione aliquorum volibilium, ad per se & necessario volibilia. Ex eo enim quod aliquod medium iudicatur non necessarium ad consequendum finem quem volumus, possumus sistere a iudicio concludente illud esse eligendum, & per consequens ab electione. E per idem principium possumus repellere omnia occurrentia qua nata essent secundum se intelligere illud esse eligendum, dum tamen sint contingentia, vt tunc declaratum fuit: quod si tale medium eligitur, libere eligitur, quia potuit non eligi, cum non sit necessarium ad finem quem volumus. Rursus quia finis quem volumus non potest haberi nisi per illud medium, vel aliquod aliud, ideo necessario volumus indeterminate aliquod medium per quod finem consequamur. Et ideo sicut in potestate nostra est sistere vel suspendere conclusiuum iudicium illius, vel istius medij determinate. Sic in potestate nostra est per eundem acti tum voluntate praedicta mouere ad inquirendum quod illorum mediorum acceptabitur, vt melius ex quo alterum indeterminate est necessarium, quae inquisitio fiet imperando exercitium virium inferiorum ministrantium obiecta intellectui & voluntati sub diuersis rationibus appetibilis vel respuibilis, omnibus tamen contingenter se habentibus.

Hoc supposito probatur propositum dupliciter. Primo ex parte actuum necessariorum, mediantibus quibus habemus actuum liberorum dominium. Secundo ex parte actuum liberorum, quorum habemus dominium. Primo sic, illa potentia est per prius & principalius libera, per cuius actum habemu: per prius & principalius dominium actuum nostrorum, sed talis potentia est intellectus magis quam voluntas, ergo intellectus est per prius & principalius liber quam voluntas. Maior de se patet. Minor probatur, quia cum per duos actus habemus caeterorum dominium, scilicet per notitiam connexioni contingentis aliquorum volibilium ad per se & necessario volibilia, connexionis dico contingentis quantum ad quodlibet eorum determinate, sed necessario quantum ad aliquod indenterminate. Et per voluntatem qua volumus necessario alterum indeterminate, & non hoc vel illud determinate per prius habemus tale dominium, & principalius per notitiam praecedentem, quam per actum voluntatis sequentem: quia ex prime regulatur secundus, & non econuerso. Notitia autem illa pertinet ad intellectum, quare, &c.

Idem patet secundo ex parte actuum liberorum quorum dominium habemus consimiliter vt prius, quia illa potentia est per prius & principalius libera, cuius actum habemus per prius & principalius in potestate nostra Sed talis est intellectus & non voluntas, quare, &c. Maior de se patet, Minor probatur, quia primi actus qui sunt in potestate nostra, sunt iudicium conclusiuum alicuius eligendi, & ipsa electio, inter hos autem actus prius est iudicium conclusiuum (quod pertinet ad intellectum) quam electio pertinens ad von ratem, electio autem regulatur per iudicium conclusiuum, & non econuerso determinatur, etiam electio necessario ad illud quod libere conclusum est, ita quod voluntas non potest in oppositum, neque respuere quod est sibi propositum si intellectus iudicauerit finaliter & completiue aliquid, vt nunc eligendum, vt alias probatum est. Et sic tota libertas electionis continetur in libertate iudicij conclusiui. Et sic patet quod intellectus est liber per prius & principalius quam voluntas.

AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum est quod electio non est primus actus liberi arbitrij, sed iudicium conclusiuum intellectus determinantis electionem, Et ideo quamuis electio sit actus voluntatis, quia tamen libertas electionis dependet ex libertate iudicij conclusiui, ideo intellectus est liberior quam voluntas.

Ad secundum dicendum quod maior propositio non est vera vniuersaliter, quia non omne posterius est perfectius sicui qualitates sequentes formam substantialem non sunt perfectiores ea, sed imperfectiores. Et eodem modo appetitus sensitiuus & intellectiuus, sunt imperfectiores sensu & intellectu, quod autem dicitur quod natura procedit de imperfecto ad perfectum non est sic intelligendum quod omnis forma posterior sit perfectior priore, sed quia perfectiones quae suscipiunt magis & minus, vel majus & minus processu naturae, deducuntur de imperfecto ad perfectum. Sicut homo prius est puer, & postea vir, proficiendo in quantitate & vigore.

Ad tertium dicendum per interemptionem maioris, quia quamuis nulla sit culpa, nisi respectu eorum quorum habemus dominium per aliquem actum voluntatis. Tamen quia illud dominium regulatur & dependet ex notitia intellectus, & electio qua peccamus regulatur & dependet ex conclusiuo iudicio rationis, ideo libertas magis se tenet ex parte intellectus, quam voluntatis. Quod autem dicit beatus Augustinus, quod peccatum adeo est voluntarium, quod nisi esset voluntarium, non esset peccatum, vtique verum est. Sed pro tanto, quia actus quo peccamus, vel est actus voluntatis, vel est actus a voluntate imperatus, vel ad ipsum concurrit voluntas, sed non excluditur intellectus regulans voluntatem.

Ad quartum dicendum per interemptionem minoris, quiintellectus, vt probatum fuit, non potest cogi respectu actus intelligendi, sicut nec voluntas respectu actus volendi: respectu autem actuum imperatorum possunt cogi tam intellectus quam voluntas. Et quando dicitur quod philosophi fuerunt coacti a veritate, potest responderi dupliciter. Vno modo quod improprie accipitur ibi coactio pro necessaria adhaesione cum euidenti veritate, quae non est coactio, sed naturalis inclinatio potentiae in tale obiectum. vel potest dici quod philosophus loquitur signanter. Quia non dicit quod intellectus fuerit coactus assentiendo cuicunque veritati, sed dicit quod quidam philosophi fuerun coacti assentire veritati: ille enim cogitur contra cuius inclinationem fit. Et quia contra inclinationem voluntatis aliquorum philosophorum volentium defendere suas falsas opiniones, fuit euidentia veritatis oppositae, ideo manifestata veritate voluntas eorum coacta est, cui placebat oppositus assensus. Sed intellectus eorum non est coactus, cum inclinatio eius naturalis si ad assentiendum manifesto vero, & sic voluntas coacta est, contri cuius inclinationem factum est, non autem intellectus.

Ad quintum dicendum quod potentia quae est pure passiua respectu determinationis actus, dummodo sit actiua respectu exercitij actus, illa actiuitate qua possit sistere a iudicio conclu siuo, modo quo dictum est prius potest esse libera; talis autem est intellectus sicut & voluntas. Imo magis quam voluntas, vi declaratum fuit prius. Et ideo potest esse liber sicut & voluntas, & plusquam voluntas.

Ad sextum dicendum quod minor est falsa, quia appetitus sensitiuus non obedit rationi, nisi, mediante mutatione quae fit circa potentias sensitiuas apprehensiuas, quia appetitus sensitiuum necessario & precise sequitur iudicium sensus, vt declaratum fuit in quaestionibus de habitibus.

Ad septimum dicendum quod minor est falsa: quia intellectus dei practicus de aliquo fiendo cui respondet voluntas libera est liber: & per prius & principalius quam electio voluntati secundum nostrorum modum intelligendi. Et cum dicitur quod deus necessario scit quicquid scit, verum est quantum ad notitiam simplicem, qua cognoscit quidditates rerum existentes vel possibiles, & quantum ad cognitionem speculatiuam & complexam, Sed quantum ad cognitionem practicam qua dictat ali quid fore vel non fore, liber est, quia nihil futurum habet necessariam colligantiam cum bonitate sua.

AD PRIMVM argumentum alterius partis quod vi detur probare quod voluntas non sit libera, potest responder quod voluntas non est potentia distincta ab intellectu secundum aliquid absolutum, sed eadem natura absoluta est qua intelligi mus & volumus, ita quod isti duo actus sunt ad eadem natura absoluta ordine quodam, & sic illa natura quae est voluntas ess cognoscens, & per consequens libera. Secunda ratio bene probat quod intellectus est per prius & principalius liber quam voluntas, & hoc concedimus. Tertia similiter idem probat. Quarta vero quae videtur probare quod ambae potentiae aequalite sint liberae, non concludit, quia quamuis intellectus & voluntas essentialiter pertineant ad lib. arb. & in diffinitione eius ponantur, non oportet tamen quod aequales sint & aequaliter liberae, quia partes diffinitionis & diffiniti non oportet quod sint eiusdem gradus & eiusdem perfectionis in his quae pertinent ad diffinitum. Et sic est in proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3