Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum ratio superior et inferior sint una potentia, an duae

QVAESTIO QVINTA. Vtrum ratio superior & inferior sint vna potentia, an duae. Thom. 1. 9. 79. ar. 8. 9 & II.

SECVNDO principaliter quaeritur, vtrum ratisuperior & inferior sint vna potentia, an duae. Et videtur quod sint duae, quia regulans & regulatum differunt realiter, sed iatio superior regit & mouet inferiorem, ergo, &c.

Item si non differunt nisi quia ratio superior intendit aeternis, inferior vero temporalibus: per eandem rationem posset distingui oculus superior, inquantum respicit superiora, & oculus inferior, inquantum respicit inferiora: sed hoc non dicitur ergo nec illud

IN CONTRARIVM est quod dicit August. in litera, quod cum de natura mentis humanae disserimus, de vna quadam re disserimus, neque eam in superiorem, neque inferiorem rationis partem nisi per officia geminamus.

RESPONSIO. Videndum est primo quid sit ratio superior & inferior, quia per hoc patebit quod quaeritur. Ratiautem vt dictum est in praecedente quaestione nominat potentiam discursiuam a principiis ad conclusiones. Principia autem ex quibus discurrit ratio speculatiua vel practica, vel sunt accepta naturaliter sicut in speculabilibus de quolibet esse vel non esse, & omne totum est majus sua parte, & in practicis quia nihil inhonestum est faciendum, vel sunt accepta ex reuelatione, puta quod deus est trinus in personis, & vnus in essentia, & sic de aliis articulis quo ad speculabilia, & similiter quo ad operabilia, putanihil est committendum quo vita aeterna amittatur. Et quia altiora & digniora sunt quae per reuelationem habentur, quam quae naturaliter cognoscuntur, ideo ratio deducens aliquid es principiis per reuelationem habitis, vocatur superior: deducens vero practice vel speculatiue aliquid ex principiis naturalite cognitis, vocatur ratio inferior. Et sic ratio tam inferior quan superior includit tam speculatiuum quam practicum. Vnde August. dicit quod ratio superior est quae intendit aeternis conspiciendis quo ad speculationem, vel consulendis quo ad operationem inferior vero quae intendit temporalibus rebus, communius tamen vtimur eis prout pertinent ad praxim siue ad operationem: quia haec distinctio principaliter introducta est ad inquirendum qualiter peccatum & processus peccati consummetur in nobis Ex hoc patet quod ratio superior & inferior non sunt diuers. potentiae animae, quia illa potentia cuius obiectum formale es ens secundum rationem entis, non plurificatur secundum plu rificationem specialium entium, sicut potentia visiua cuius ob jectum formale est color, non plurificatur secundum plurificationem specialium colorum. Sed intellectus habet pro formali obiecto & adaequato ens secundum communem rationem en tis, vt patet ex tertio de anima, & per Auic. qui dicit quod qu non intelligit ens, nihil intelligit: ergo potentia intellectiua nor distinguitur in diuersas potentias per hoc quod intendit aeter¬ nis conspiciendis vel consulendis, seu temporalibus disponendis. Nulla autem potentia praeter intellectum potest praedictis intendere, ergo, &c. Et confirmatur, quia deducere conclusioni aliquam ex principiis necessariis, vel ex principiis contingentibus, non variat potentiam, sed habitus: quia vnum pertinet ad scientiam, aliud vero ad opinionem: ergo similiter procedere ex principiis naturaliter cognitis, vel per reuelationem habitis, non variat potentiam, quamuis posset variare habitum: quia vnum pertinet ad sapientiam, reliquum vero ad scientiam, prout de sapientia & scientia loquitur August.

Ad primum argumentum dicendum quod ratio superior regit inferiorem non quidem vt potentia potentiam, sed per actum superioris rationis considerantis altiorem finem regitur & dirigitur actus inferioris rationis accedentis ad finem sub fine.

AD SECVNDVM dicendum quod oculus materiali per aspectum superiorem non regitur respectu inferioris sicu oculus intellectualis, nec in aspectu superioris & inferioris es aliqua differentia quo ad actum, vel modum actus, vt sic possit aliquis gradus ibi inueniri in ratione superiori & inferiori.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4