Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia secundae partis XXIIII. dist. in generali & speciali.

ILLVD quoque praetermittendum est. Superius determinauit magister de potentiis animae. Hic determinat quomodo in eis habet esse peccatum. ¶ Et diuiditur in tres. Primo determinat suum intentum. Secundo determinat causam suae digressionis seu determinationis. Tertio remouet quoddam dubium Secunda ibi, hoc autem de animae partibus. Tertia ibi, non ess autem filentio praetermittendum. Prima in duas. Primo poni quandam similitudinem progressionis peccati in nobis; & in primo parente inducens similitudinem de peccato primorum parentum quo ad virum, & mulierem, & serpentem. Secundo vere ostendit quomodo in primis parentibus habuit esse peccatum Secunda ibi, nunc superest ostendere. Prima in duas. Primo ostendit suum intentum. Secundo confirmat quod dixerat per auctoritates. Secunda ibi, vnde Augusti. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

IN SPECIALI sic procedit & proponit quod sicut in primo peccato serpens mulieri persuasit, & mulier viro, ita in nobis sensualitas suggerit inferiori parti rationis, & inferior superiori, inferior autem & superior se habent sicut mulier & vir, quia sicut mulier producta fuit de viro, & sola in adiutorium data & vna cum ipso in carne. Ita inferior portio a superiori deducta est & data ei in adiutorium. Et est vnum cum ipsa in vna mentis natura. Postea dicit quod si in sensualitate solum sit motus, veniale peccatum est. Si vero ad partem rationis superioris perueniat est mortale peccatum, si autem in inferioriratione consistit. Aliquando veniale est, si non diu in cogitatione manet. Aliquando mortale si diu in cogitatione manet & delectio placet. Et subdit quod sunt quaedam quae si semel fiunt sunt mortalia, quaedam sunt quae si fiant semel sunt venialia. Si autem pluries sunt mortalia. Postea probat haec omnia per auctoritates Aug. in quibus aliquando videtur dicere quod cogitatio sine opere sit mortale, aliquando quod sit veniale quia dicit quod ratio inferior in aliquo similis, & in aliquo dissimilis est mulieri, quia mulier sola poterat peccare perfecte non sic autem inferior ratio. Vnde secundo dicit quod pro sola cogitatione venia petenda est, sicut & pro aliis peccatis. Postea dicit quod ideo de partibus anima determinat vt cognoscatur lib. arb. Et quomodo in eo potest esse peccatum. Vitimo dicit quod large sumendo inferior ratio potest dicit sensualitas. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum