Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum aliquod peccatum mortale possit esse in sensualitate

QUAESTID QUINTA. Utrum aliquod peccatum mortale possit esse in sensualitate. Thom. 1. 2. q. 74. ar 3. & 4.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus. Primum est, vtrum aliquod peccatum mortale possit esse in sensualitate. Secundum est, vtrum morosa delectatio quam quis habet cogitando de peccato mortali sit peccatum mortale. Ad primum sic proceditur. Et videtur quod peccatum mortale possit esse in sensualitate, quia opposita nata sunt fieri circa idem Sed virtus quae opponitur vicio habet esse in sensualitate, vt temperantia, & fortitudo (sicut apparet ex 3. Ethic.) ergo in sensualitate potest esse peccatum mortale eis oppositum.

Item actus cognoscitur ex obiecto, sed circa obiecta sensualita¬ tis contingit peccare mortaliter, sicut circa delectabilia carnis, gergo actus sensualitatis potest esse peccatum mortale.

IN CONTRARIVM arguitur quia virtus & vitium sunt in his quae sunt propria homini cum non inueniantur in brutis. Sed quod est proprium hominis supra bruta pertinet ad rationem, & non ad sensualitatem, ergo &c.

Item August. dicit contra Faustum quod peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem aeternam. Sec attendere ad legem aeternam pertinet solum ad rationem superiorem, ergo solum in ratione superiori potest esse peccatum.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam sunt due praeintelligenda. Primum est quid vocatur sensualitas. Secundum est quid vocatur peccatum mortale, & quid veniale.

QUANTVM ad primum sciendum est o sicut lib. ar. non nominat aliquam potentiam absolute, sed potentiam sul proprietate (vt dictum fuit prius) Sic sensualitas non nomina aliquam potentiam absolute, sed nominat proprietatem potentiae, vel potentiam sub proprietate. Cum enim appetitus sensitiuus propter sui corruptionem non plene subiiciatur rationi, sed plerunque deliberationem rationis praeueniat & iterum motus eius deliberationem sequentes plene subiiciuntur imperio rationis propter quod respectu horum potest esse virtus & vitium quae sine electione non sunt. Sensualitas nominat appetitum sensitiuum, non absolute, sed secundum quod depressus non expectans in motu suo deliberationem rationis, sed eam praeuenmens. Et ideo dicitur esse perpetuae corruptionis.

QUANTVM ad secundum aduertendum est quod omnie peccatum est deuiatio ab aliqua lege naturali, vel diuina, ve quamcunque alia lege recte posita. Et quia omnis lex habet vim coactiuam per poenas (Alioquin frustra ferrentur leges si eas liceret impune transgredi,) Ideo secundum vnamquanque legem peccatum dicitur mortale, quod poena mortis damnatur, veniale vero dicitur quod leuiori poena punitur. vnde August Homel. 7. super Ioan. dicit quod crimen est quod damnationem meretur, crimen vocans peccatum mortale. Veniale autem (vt dicit) est quod non meretur damnationem, licet autem proprie mors sit priuatio vitae corporalis, tamen per quandam similitudinem priuari finaliter visione diuina & incurrere poenam gehennae mors dicitur sicut & ipsa visio dicitur vita, Ioan. 17. Haec est inquit vita aeterna vt cognoscant te solum verum Deum &c. vnusquisque autem vitam suam dicit in eo consistere in quo delectatur. Et ideo propter summam delectationem quae est in visione diuina in ipsa dicitur consistere vita nostra. Et in eius priuatione cum afflictione gehennae, mors Sic ergo quo ad theologos quorum est considerare opera humana, quatenus regulantur lege diuina, peccatum mortale dicitur quo quis meretur finaliter priuari visione diuina, veniale vero quod non meretur hanc poenam.

Hoc supposito dicendum est primo quod in sensualitate nullum potest esse peccatum secundum se, nec veniale nec mortale, sed est solum in ea peccatum veniale tantum ex negligentia rationis. Secundum est quod in ratione inferiori nunquam potest esse peccatum mortale, nisi ex consensu, vel negligentia rationis superioris. Primum patet, quia ibi primo inuenitur ratio peccati vbi inuenitur dominium voluntatis (loquimu enim nunc de peccato in moribus, genus autem moris primo incipit vbi dominium voluntatis reperitur, secundum quod aliquid imputatur nobis ad culpam, vel meritum) sed voluntas non habet dominium super motus sensualitatis nisi quia a rationi praeueniri poterant (Non enim potest ferri imperium voluntatis nisi vbi potest praeueniri iudicium rationis) ergo motu sensualitatis nullum est peccatum secundum se, sed solum ex negligentia rationis, vel voluntatis non praeuenientis. Tale autem solum potest esse veniale peccatum & leuissimum, quia vbi non potest esse completum voluntatis dominium ibi non potest esse perfectum peccatum, sed respectu motuum sensualitatis voluntas non potest habere completum dominium, quare &c. Minor probatur quia voluntas solum habet completum dominium in illis actibus qui ex imperio volutatis procedunt, & h sunt actus deliberationem sequentes, qui nullo modo sunt actu sensualitatis quae est perpetuae corruptionis (vt dictum est) licet possit esse actus appetitus sensitiui prout natus est obedire rationi. Incompletum autem dominium habet voluntas in illis actibus qui non per imperium rationis, aut voluntatis procedunt, sed tamen voluntas eos impedire poterat, si ratio in prueniendo eos peruigil fuisset. Et hi dicuntur motus sensualitatis qui ideo peccata sunt, quia quodlibet eorum praeueniendo impedire possumus, non autem omnes simul, quia dum vni obuiare nitimur ex altera parte potest insurgere motus illicitus quia non potest ratio simul, & actu semper esse intenta ad renitendum omnibus quae insurgere possunt. Et sic patet primum

Secundum sic patet, non meretur quis poenam legis nisi pe peccatum commissionis, siue commissum in legem, Rom. 2. quin lege peccauerunt per legem iudicabuntur. Sed mors, aeterni quae est carentia visionis diuinae: & poena gehennae est poena solius legis aeternae, vel fidei per reuelationem habitae: poena enim legis non excedit cognitionem legis. De beatitudine autem vel gehenna nulla lex cognitionem tradit, nisi lex fidei, ergo nullus peccando meretur mortem gehennae, nisi quatenus peccat contra legem aeternam, vel legem fidei, sed omne tale peccatum contingit ex consensu vel negligentia rationis superioris, cuius solius est attendere ad legem fidei: ergo &C. Et confirmatur, quilex non solum attendit poenas ad cohercendum malos; sed etiam praemia ad conuocandum bonos. Sed nullus bene agen meretur vitam aeternam, nisi directus a lege fidei: ergo nullu: quantumcunque male agens meretur mortem aeternam, qua est mors gehennae, nisi sub lege fidei: voco autem esse sub legifidei non solum assensu, sicut est in his qui credunt, sed obligatione quomodo omnes sunt sub lege fidei etiam Iudaei, & Gentiles: nec excusatur quis, si non credit ex quo praedicationem fidei audiuit, vel audire potuit, & contemplit. Nullus enim est, qui si fecerit quod in se est, quin Deus ei reuelet ea quae sunt fidei, sine quibus non est salus, vel per seipsum aspiciendo, ve per humanum mysterium exterius docendo.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod virtus non habet esse in sensualitate, stricte accipiendo sensualitatem, vt supra dictum est, quia virtus non est sine electione (vt dicitur secundo Ethic.) motus autem sensualitatis sunt illi qui praeueniunt electionem, & deliberationem rationis. Vnde tempeantia & fortitudo, licet sint in appetitu sensitiuo, vt obedit rationi, non tamen sunt in sensualitate proprie loquendo. Et per eandem rationem, nec vitium secundum completam rationem peccati, quod est peccatum mortale, sed solum peccatum veniale ex negligentia rationis non praeuenientis.

Ad secudum dicendum quod illud quod ex genere suo est peccatum mortale, efficitur veniale propter imperfectionem actumoralis, vt magis patebit inferius. Et ideo licet circa obiecta sensualitatis contingat peccare mortaliter ex genere actus: tamen motus sensualitatis in hoc non potest esse peccatum mortale propter suam imperfectionem, quia deliberationem praeuenit.

AD PRIMVM argumentum alterius partis dicendum quod illud quod est nobis proprium pertinet ad rationem essentialiter vel participatiue. Appetitus autem sensitiuus ir nobis licet non pertineat ad rationem essentialiter, tamen participat aliqualiter de ratione inquantum est natus obedire rationi. Et hoc modo potest esse subiectum virtutis & vitij,

Ad aliud dicendum quod Augustinus diffiniuit peccatum mortale solum, quod nunquam committitur nisi ex consensu vel negligentia rationis superioris, vt deductum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5