Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum morosa delectatio quam quis habet de peccato mortali sit peccatum mortale
QVAESTIO SEXTA. Vtrum morosa delectatio quam quis habet itando de peccato mortali, sit peccatum mortale. Thom. 1. 2. 4. 74. ar. 8.
POSTEA quaeritur, vtrum morosa delectatio quam quis habet cogitando de peccato mortali sit peccatum mortale. Et videtur quod non, quia secundum Philosophum decimo Ethico. delectationes differunt in bonitate & malitia secundum differentiam operationum. Sicut igitur se habet cogitatio interior ad actum exteriorem, sic delectatio consequens actum interioris cogitationis ad delectationem consequentem actum exteriorem, sed cogitatio interior non est peccatum mortale, quamuis opus exterius sit peccatum mortale: ergo delectatio consequens solam cogitationem nunquam est peccatum mortale.
Item actus exterior fornicationis non est peccatum mortale ratione delectationis, quum etiam fit in actu matrimonij, sed ratione deordinationis, sed qui consentit in delectationem, non oportet quod consentiat in deordinationem: per actum enim animae separantur quae sunt coniuncta in re, ergo &c.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus duodecimo de tri. & habetur in litera quo I totus homo damnabitur, nisi haec quae sine voluntate operandi, sed tamen cum voluntate talibus animam oblectandi solius cogitationis sentiuntur esse peccata per mediatoris gratiam remittantur, sed nullus damnatur nisi pro peccato mortali: ergo &c.
RESPONSIO. Quum delectatio voluntatis sequatur apprehensionem rationis, sicut est duplex apprehensio, simplex & reflexa: simplex quae est in obiectum solum, vt quum aliquis cogitat de fornicatione reflexa, quae est in actu (vt cum aliqui cogitat se cogitare de fornicatione) sic est duplex delectatio consequens hos duos actus.
Dicendum ergo quod morosa delectatio sequens simplicem actum cogitationis de fornicatione, vel alio peccato mortali sen per est peccatum mortale. Cuius ratio est, quia omnis complacentia voluntatis deliberatiua in aliquod peccatum mortale, es peccatum mortale, sed morosa delectatio sequens actum simplicem cogitationis de fornicatione est huiusmodi. Est enim complacentia deliberatiua, cum sit morosa: voco enim nunc delectationem morosam, quae supponit deliberationem directe vel inter praetatiue. Est etiam complacentia in actum peccati mortalis, quia in illud solum fertur voluntas per delectationem, quod apprehensum est per rationem, sed per actum simplicem cogitationis de fornicatione nihil apprehenditur nisi fornicatio, 8 non cogitatio de fornicatione, quia non esset actus simplex sed reflexus, ergo voluntas sequens talem actum simplicem fertur solum per complacentiam in peccatum mortale, & sic pecca mortaliter. Delectatio vero sequens actum reflexum potest esse de duobus, sicut & cogitatio, scilicet de principali obiecto, putde fornicatione, & de secundario, scilicet de cogitatione. haec enim duo se habent obiectiue ad actum reflexum, scilicet cum aliqui cogitat se cogitare de fornicatione. Et si quidem sit delectatide principali obiecto, erit peccatum mortale, per rationem qua facta est. Si vero sit de obiecto secundario, scilicet de cogitatio ne, sic non oportet quod semper sit peccatum mortale, sed quandoque veniale, vt cum quis sola curiositate cogitat talia, & de cogitatione delectatur. Quandoque vero nullum est peccatum, sed est meritum, vt quum quis vtiliter de talibus cogitat, voleni praedicare aut disputare. Talis enim delectatur non de peccato, sed de rationibus excogitatis circa peccatum.
Ad primum argumentum patet, procedit enim de delectatione, quae sequitur actum reflexum ratione obiecti secundarij & illam non oportet esse peccatum mortale, vt dictum est. Ad secundum dicendum quod delectatio sequens cogitationem simplicem de fornicatione est complacentia voluntatis in acti fornicationis, etiam si non statuatur implendum, propter aliquam aliam causam prohibentem. Et quia actus inordinatus est, idec . complacentia in ipsum est deordinata: quod autem dicitur quod illa quae sunt coniuncta in re possunt separari mente, verum est, vt cognoscantur, sed non vt habeantur, & quia voluntas fertur in rem vt habeatur in se, ideo fertur per consequens in omnia illa quae sunt rei coniuncta secundum esse.
On this page