Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum liberum arbitrium sit solum respectu eorum quae sunt ad finem
QVAESTIO PRIIMA. Vtrum liberum arbitrium sit solum eorum quae sunt ad finem. Thom. 1. 2. q. 8. ar. 2.
CIRCA distinctionem istam quaeritur, primo, vtrum liberum arbitrium sit solum respectu eorum quae sunt ad finem. Et videtur quod non, i quia electio importat praeacceptionem vnius respectu alterius. Sed ficut eorum quae sunt ad finem, vnum potest alteri praeacceptari, ita etiam diuersorum finium, ergo electio potest esse finis, sicut eorum quae sunt ad finem.
IN CONTRARIVM est quod dicit philosophus tertio Ethicorum, quod voluntas est finis, electio autem eorum quae sunt ad finem.
RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est quod liarb. seu electio, quae est actus lib. arb. est tantum eorum quae sunt ad finem, & nunquam est ipsius finis sub ratione finis. Secundum est, quod non est omnium eorum quae sunt ad finem. Sed solum eorum quae sunt vel existimantur eligenti possibilia. Tertium est, quod est solum nostrorum actuum, vel aliorum, vt tamen cadunt sub actibus nostris.
Primum patet, quia illud solum potest esse obiectum electionis, quod potest esse conclusio syllogismi operatiui, seu consilii vel deliberationis. (Est enim electio appetitus consiliabilis, id est, eius quod conclusum est per consilium, vt dicitur tertio Ethicorum.) Sed finis non potest esse conclusio in syllogismon practico, seu in consilio vel deliberatione, sed solum habet rationem principij (vt patet ex secundo physicorum) ea autem qui sunt ad finem habent rationem conclusionis, ergo &c. Est tamer considerandum quod sicut in speculatiuis nihil prohibet illud quod est vnius demonstrationis principium esse conclusionum alterius (Primum tamen principium simpliciter non potest esse conclusio alterius demonstrationis.) Sic illud quod est in vna operatione, vt finis nihil prohibet ordinari ad aliud, tanquam ad finem: & sic cadere potest sub electione, sicut in operatione medici sanitas est vt finis, propter quod non cadit sub electione medici, sed supponitur vt principium. Sed quia sanitas corporis vlterius ordinatur ad bonu animae, sicut & corpus est propter animam: ideo apud eum qui considerat de salute animae, sanitas vel infirmitas corporalis potest cadere sub electione.
Secundum sic patet, ratio eligendi aliquid est ex eo quod producit ad finem, propter hoc enim est eorum quae sunt ad finem: per illud autem quod est alicui impossibile, non perducitur ipse ad finem, siue si ei impossibile simpliciter, sicut homo non potest transire fluuium volando sicut auis, & ideo nullus eligit volare, vt transeat fluuium, siue sit impossibile non simplici¬ ter, sed pro tempore quo eligit. Sic nullus eligit nauem ad transeundum pro tempore quo simpliciter credit se non posse habere nauem, ideo &c.
TERTIVM apparet ex praedictis, quia electio solum est eorum quae sunt in potestate eligentis. Sed nihil est in potestate nostra nisi actus nostri eliciti, vel imperati a lib. ar. vel aliae res vt cadunt sub nostris actibus, potestas enim ad nihil attingit nisi per actum, ideo &c.
AD ARGVMENTVM in oppositum patet solutio, quia finis inquantum huiusmodi non praeacceptatur ali fini, sed quilibet acceptatur absolute. Si autem praeacceptatur vnus alteri iam non sumuntur sub ratione finis, sed sub ordine ad vlteriorem finem vt dictum est de sanitate corporis, & infirmitate, & sic possunt cadere sub electione.
On this page