Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum liberum arbitrium sit solum in habentibus intellectum

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum liberum arbitrium sit solum in habentibus intellectum. Thom. 1. g. 83. ar. 1.

SECVNDO quaeritur vtrum liberum arbitrium sit solum in habentibus intellectum. Et videtur quod non, quia quae agunt voluntarie, agunt libere (vt videtur) sed bruta agunt voluntarie vt ij habetur 3. Ethico. ergo &c.

Item in illis est lib. ar. quorum est acceptare vnum altero refutato, sed bruta quaedam acceptant & alia refutant, ergo &c.

IN CONTRARIVM est quia lib. arb. est quo recte viuitur & peccatur, sed peccare & recte viuere non conueniunt nisi habentibus intellectum, ergo &c.

RESPONSIO. Dicendum est quod solum in habentibus intellectum est liber. arbi. scilicet in Deo hominibus & angelis. Cuius ratio est quia solum in illis est libe. arbit. in quibus est iudicium de propria operatione vtrum sit bona an mala, expediens ad finem, an impediens a fine, sed tale iudicium solum est in habentibus intellectum, ergo &c. Maior patet quia ficut ostensum est in praecedente quaestione electio quae est actus liberi arbitrij solum est de actibus nostris vt ordinantur in finem propter quod cum electio voluntatis sequatur iudicium rationis, oportet quod illa quae habent electionem, habeant etiam de suis operationibus iudicium quale dictum est scilicet an operatio sit bona, & expediens ad consecutionem finis, vel mala & impeditiua finis quod esse non potest, nisi in illis quae cognoscunt finem sub ratione finis, & habitudinem finis ad ea quae sunt ad finem. Et talia sunt soluin quae ratione & intellectu participant, ideo &c. Item patet per diffinitionem libe. arbi. in litera positam quod liberum arbitrium est facultas voluntatis, & rationis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod Philosophus accipit large voluntatem pro omni eo quod fit sponte & non per coactionem ab habente cognitionem, non autem proprie prout dicit motum voluntatis sequentis deliberationem qui proprie est actus lib. ar.

Ad secundum dicendum quod acceptare vnum altero refutato ex collatione eorum ad finem pertinet ab lib. arbi. quo modo bruta nihil acceptant vel refutant, sed solum ex simplici apprehensione conuenientis acceptant ipsum. Et ex simplici apprehensione disconueniens ipsum refutant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2