Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum inveniatur aequaliter in omnibus in quibus est
Οg xχ δb Vi quaeriur verum uberum arbitrium inneniatur aequaliter in omnibus in quibus est. Et videatur quod sic, quia libertas est immunitas a coactione. Sed haec immunitas videtur esse aequaliter in omnibus habentibus lib. ar. In nullo enim potest cogi, ergo &c.
Item Ber delibe. arbs, dicit quod ubertas arbitrij cundius paritei ratione vtentibus competit, nec magis est in boni quam in malis, & sic idem quod prius.
IN CONTRARIVM est quia liberum arb. est facultas voluntatis & rationis. Sed haec facultas maior & potior est in Deo quam in argelis, & in angelis quam in nobis, ergo &c
RESPONSIO. Omne liberum dicitur liberum ab ali quo, & ad aliquid. Et secundum hoc libertas ar. dupliciter po¬ test considerari vel per comparationem ad aliud a quo dicitur liberum vel per comparationem ad illud in quo est, vel ad quod est lib. Illud autem a quo dicitur voluntas libera est coactio quae est duplex vna simplex & absoluta quae vocatur compulsio vel impedimentum. Alia secundum quid quae potest dici impulsio. Illud autem in quo vel ad quod aliquid dicitur lib. est actus eius, qui est duplex, vt dictum fuit supra immediate, scilicet elicitus & imperatus.
Hoc supposito dicendum quod liberum arbitrium non est. aequaliter in omnibus, sed est perfectius in Deo, & liberius quam in angelo, & in angelo quam in homine. Et in vno homine liberius est in vno tempore quam in alio. Quod sic patet illud quod a nullo in actu suo potest impediri, vel difficultatem pati est liberius, quam illud quod potest impediri, vel difficultatem pati. Sed voluntas diuina in nullo actu suo potest impediri, vel difficultatem pati, siue actus sit illicitus siue imperatus. Subest enim ei quum voluerit posse (sicut dicitur Sap. duodecimo) Angelus autem & homo possunt virtute diuina a quolibet actu suo impediri, scilicet ne aliquid velint aut faciant. Et in actibus suis imperatis, vt contrarium eius, quod volunt fiat respectu quorum etiam angelus potest impedire, aut forte cogere angelum, & homo hominem: ergo &c.
Per idem patet quod angelus liberior est homine, quia angelus non potest impediri a causa creata a suo velle, nec difficultatem pati, licet impediri possit ab executione voliti: homo autem a velle impediri potest, & difficultatem patitur ex tractu appetitus sensitiui, vt patet in continentibus, & plus vno tempore, quam alio, sicut liberius eligitur, & cum minori difficultate abstinere a venereis homo factus temperatus quam prius dum esset solum continens, ideo &c.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod immunitas a coactione simpliciter, vel secundum quid non est aequaliter in omnibus, vt apparet ex dictis: quaedam enim quoad omnem actum impediri possunt, & compelli ad actum oppositum imperatum, vt omnis creatura: Deus autem nullo modo: quaedam etiam in actu elicito patiuntur difficultatem, vt homo, angelus autem non
Ad secundum dicendum quod beatus Bernardus loquitur de libero arbitrio, vt est solum in hominibus, & per comparationem ad coactionem simpliciter. Et hoc modo libertas est aequaliter in bonis & malis, vt ipse dicit. In bonis tamen est liberius quoad impulsionem: neque enim sic retrahuntur a bono eliciendo vt mali.
On this page