Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum liberum arbitrium possit cogi

VARETIOLATTA vtrium liberum arbitrium possit cogi. Tham. 1. 4. 6. ar. 4. Dur sap d. 24. 4.3xum 14. Et inf an . d. 29. 4.1.

DEINDE quaeritur, vtrum liberum arbitrium possit cogi. Et videtur quod sic. Quia plus potest Deus super creaturam spiritualem, quam homo super creaturam corporalem, sed homo potest cogere simpliciter creaturam corporalem, quoad actus corporales, sicut fit proiiciendo lapidem sursum, ergo Deus multo fortius potest cogere liberum arbitrium, & quamcunque spiritualem creaturam quoad actus spirituales.

Item illud quod potest totaliter impediri, potest vt videtur quoad aliquem actum cogi, sed vsus liberi arbitrij potest totaliter impediri, sicut fit in somno, & infirmitatibus quibusdam: ergo similiter potest cogi¬

IN CONTRARIVM est, quia omne coactum est violentum, sed nullum voluntarium potest esse violentum, quum distinguantur ex opposito, ergu &c.

RESPONSIO. Hic est opus duplici distinctione, vna circa coactionem & modum coactionis. Alia circa actus voluntatis seu lib. arb. Quantum ad primum sciendum est quod coactio & violentia differunt, quia coactio solum est in rebus animatis proprie loquendo de coactione. Violentia autem est vniuersaliter tam in rebus inaninatis quam animatis: vnde lapis cum proiicitur sursum violentatur, sed proprie non dicitur cogi. Vtrunque autem, scilicet tam violentia quam coactio, potest accipi dupliciter. Vno modo vt dicit solam impeditionem alicuius ab actu conuenienti, ad quem inclinatur, puta quum lapidi supponitur columna dicitur violentari, quia impeditur ne descer dat. Alio modo vt dicit compulsionem ad actum inclination repugnantem, sicut est in lapide sursum proiecto. Ex parte voluntatis similiter est considerandum quod quidam est actus voluntatis ab ea elicitus, puta velle vel eligere, quida vero solum imperatus sicut sunt actus potentiarum, quae subiacent imperio voluntatis; siue sint potentiae apprehensiuae, siue motiuae.

5 His suppositis dicendum quod accipiendo coactionem primo modo pro solo impedimento actus. Sic voluntas potest cog respectu cuiuslibet actus sui, siue eliciti, siue imperati. Quod apparet primo actibus imperatis sic, omnis voluntas quae nor est omnipotens, potest impediri in aliquo actu imperato, sec nulla voluntas creata est omnipotens, ergo &c. Minor patet. probatio maioris. Quia omnis virtus qua est dare potentiorem, pe test per eam impediri in aliquo actu, in quo virtus potentior in contrarium agit, sed omni virtute quae non est omnipotens, es dare potentiorem saltem illam quae est omnipotens, quare &c Item actus imperati a voluntate hominis sunt corporales actus. vel praeexigunt vel coexigunt. Sed omnes actus hominis corprales quum sint in materia contrarietati subiecta impediri possunt, erga &c. Secundo patet, quia actus eliciti a voluntate impediri possunt, licet non immediate, sed mediante impedimento intellectus, quia quod potest impedire cognitionem potest impedire voluntatem ab omni actu suo, quia voluntas non potest ferri nisi in cognitum, sed multa possunt totaliter non impedire a cognitione, sicut profundus somnus, epileptia, & apoplexia, & huiusmodi, ergo &c.

Si autem accipiatur coactio secundo modo pro compulsione ad actum inclinationi repugnantem. Sic dicendum qud volunta non potest cogi respectu actus immediate ab ipsa eliciti, qui est velle, vel eligere, sed potest cogi respectu actus ab ipsa imperati. Primum patet, quia actu qui est secundum inclinationem potentiae non potest esse violentus vel coactus. Sed omne velle, vel eligere est secundum inclinationem voluntatis, imo est, vt verius dicam, ipsa inclinatio voluntatis. Hoc enim est velle, scilicet voluntatem inclinari ad aliquid. Et per hoc ipsum est volitum, quod voluntas inclinatur in ipsum: ergo possibile est aliquod velle vel eligere esse coactum, vel violentum. Et idem dico de quacunque potentia apprehensiua vel appetitiua, quae non cogitur respectu actus immediate ab ipsa eliciti, sicut non cogitur intellectus intelligendo, quia inclinatio eius est ad intelligendum omnia, nec visus cogitur ad videndum per eandem rationem, & sic de omnibus potentiis animae.

Secundum patet, quia voluntas imperat actus aliarum virium, tam apprehensiuarum quam motiuarum, sicut visui videre. Et ideo ex imperio voluntatis clauduntur vel aperiuntur palpebrae ad videndum & pedibus imperat ambulare huc vel illuc Sed constat quod homo potest cogi ad actum imperio voluntatis repugnantem, sicut volens non videre, & ob hoc claudens palpebras, compellitur videre, & volens quiescere compellitur surgere, & sic de similibus, quare &c. Ex praedictis patet, quod quum intellectus assentit alicui vero conclusio per demonstrationem ipse intellectus non cogitur, cum ei naturalis inclinatio sit ad intelligendum omnia. Sed forsan voluntas cogitur, quae imperabat oppositum assensum, vel cui complacebat oppositus assensus. Semper enim coactio est contra inclinationem rei, et illud cogitur contra cuius inclinationem fit, non illud, secundum cuius inclinationem est actus, licet forsitan necessitetur quadam immutabilitate. Aliud est enim cogi, aliud necessitari necessitate immutabilitatis. quae potest esse a natura, tam in voluntate quam in intellectu, respectu aliquorum.

B. AD PRIMVM argumentum dicendum quod homo non potest cogere creaturam corporalem, quo ad eius inclinationem, nec etiam impedire, sed solum quo ad motum sequentem. Et similiter voluntas cogi potest quoad actus imperatos ab ipsa, qui sunt quasi quidam motus sequentes. Tamen cogi non potest ad suam inclinationem quae est suum velle, licet possit impediri.

Ad secundum dicendum quod facilius est actum impedire, quam ad contrarium compellere. Facilius est enim impedire lapidem ne cadat, quam compellere vt ascendat. Et eodem modo facilius est impedire voluntatem, ne omnino velit (quod fit impediendo cognitionem proponentem ei obiectum quam compellere vt velit: hoc enim est impossibile propter ea quae dicta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4