Praeambulum
Praeambulum
ECPST ratia cooperans Superius determinauit magister de libero arbitrio secundum propriam sui rationem. Hic determinat de eo per comparationem ad gratiam. Et diuiditur in duas Primo determinat de effectu gratiae in libero a bitrio. Secundo determinat de insufficientia liberi arbitrij sine gratia. In principio 28. ibi, illud vero inconcusse. &c. Prima diuiditur in duas. Primo agit de gratia quantum ad potestatem eius in libero arbittio. Secundo mouet quaetionem de gratia an sit virtus, & determinat. Secunda 27. distinct. ibi, Si vero quaeritur quomodo. Prima est principalis lectionis, & diuiditur in duas. Primo determinat veritatem. Secundo mouet & soluit quasdam quaestiones incidentes. Secunda ibi, non est tamen ignorandum. Prima diuiditur in duas. Primo ostendit quod gratia voluntatem hominis praeparat, & adiuuat. Secundo ostendit quae est illa gratia quae praeparat. Secunda ibi, & si diligenter intendas. Secunda vero pars principalis diuiditur in duas. Primo mouet dubitationes de prima gratia. Secundo de gratia cooperante ibi, Hic considerandum est. Prima diuiditur in duas. Primo determinat de ordine voluntatis ad fidem. Secundo de ordine cogitationis ibi, Circa hanc quaestionem. Haec est diuisio lectionis & sententia in generali.
IN SPECIALI sic procedit magister, & pponit primo differentiam inter gratiam operantem & cooperantem, quia gratia operans praeparat hominis voluntatem, vt velit bonum Gratia vero cooperans adiuuat, vt velit hoc cum effectu. Et probat hoc per auctoritates concludens intentum, & repetens quod dictum est. Postea ponit circa hoc errorem Iuliani, qui dicit quod homo poterat bonum velle & operari ex libero arbitrio, quod improbat Augustinus per auctoritatem apostoli dicentis quod bene velle & operari est misericordia Dei, quae est idem quod gratia: vnde voluntas nostra nihil recte potest face re per se, nisi per diuinam gratiam adiuuetur, quae gratia Dei praeparat hominis voluntatem vt sit bona & recta, quae ante aduentum gratiae non erat. Et ad praedictorum declarationem diffinit ipsam voluntatem secundum Augustinum, voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid non admittendum vel adipiscendum. Et per Apostolum probat duplicem gratiam, secundum quam Deus praeparat hominis voluntatem. Ponit etiam opiniones quorundam qui dicebant, quod sicut sine misericordia dei nihil potest agi, ita etiam si voluntas prius non sit dei misericordia non sufficit. quam etiam opinione improbat concludendo principale intentum. Respondet etiam qualiter se habet voluntas ad gratiam, quia sicut ignobilius: quod probat per Augustinum, & aptat ad propositu. Postea dicit in generali & in speciali, quae fit ista gratia quae praeparat hominis voluntatem. Et dicit quod haec est fides, quod probat per Apostolum in pluribus locis. Et adaptat ad propositum, probans hoc idem per Augustinum, & dat ad hoc quoddam motiuum propter quod auctoritates inducit. Et est tale, bona hominis voluntas praeuenitur quodam beneficio gratiae: illud autem beneficium est fides, ergo fides Christi est gratia, quae praeparat hominis voluntatem, & probat, & adaptat ad propositum. Et quia dixerat quod gratia praeuenit voluntatem, ostendit etiam quod voluntas praeuenit quaedam dona gratiae, quod probat per Augustinum. Et probat etiam per alias auctoritates, quod gratia praeuenit voluntatem, & quod subsequatur. Et adaptat ad propositum. Postea mouet dubitationem circa praedicta, secundum Apostolum & Augustinum qui videntur dicere quod fides proueniat ex voluntate, & sic voluntas praecedit fidem, similiter credere est ex voluntate, sed voluntas praecedit credere, ergo fidem cum credere fit ex fide. Et soluit dicens quod hoc ideo est, non quia fides ex voluntate hominis proueniat, sed quia non est fides, nisi in eo qui vult credere. Cuius bonam voluntatem fides praeuenit, non tempore, sed causa, & natura. Quod confirmat per Augustinum. Postea magis corroborat praedictam quaestionem per Augustinum, exponendo verba Apostoli, quibus videtur innuere quod cogitatio praecedit fidem, & quod cogitatio est idem quod voluntas. Item nullus credit quod prius non cogitauerit, ergo cogitare praecedit credere, & similiter voluntas fidem. Et soluit ostendens duplicem esse cogitationem, naturalem scilicet & gratuitam. Et hoc confirmat per Augustinum. Per hanc autem distinctionem docet magister reducere omnes auctoritates Augustini ad concordiam. Addit autem quod per gratiam praeuenientem praecedit in homine quaedam bona, ex gratia dei & libero arbitrio. Quaedam vero ex libero arbitrio, & per talia non fit homo in gratia, Ostendit etiam quod haec gratuita dona quae ei gratia dei & liberu arbitrio proueniunt, non cadunt sub merito, vt quando de impio vel iniusto fit pius & iustus, quia nulla merita in ipso praecesserunt. Postea mouet quandam dubitationem de gratia operante & cooperante, vtrum scilicet sit vna gratia, an diuersae. Respondet quod est vna & eadem gratia, idem donum, sed propter diuersos effectus dicitur operans o oogeraus; Etia, hoc erminatut ententia lectionis ec,„
On this page