Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum gratia et virtus sint idem

aiue deda SARTTISVPIIV . Vtrum gratia & virtus sint idem. Thom. 1. 2. q. 110. ar. 3.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de tribus. Primum est, vtrum gratia & virtus sint idem, an differant realiter. Secundum est, in quo tanquam in sub! iecto sit gratia: vtrum videlicet sit in essentia animae an in aliqua eius potentia. Tertium est, vtrum diuisio gratia per operantem & cooperantem sit bona. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod gratia & charitas non sint idem, quia illa non sunt idem, quorum non sunt iidem actus, sed virtuti: & gratiae non est idem actus, quia gratia habet actum continuum in anima (scilicet gratificare animam) virtus vero habe actum interpolatum (scilicet opus meritorium) ergo &c.

Item quorum differentiae diuisiuae differunt, & ipsa differunt, sed differentiae virtutum & gratiae differunt, quia virtui diuiditur in morales, intellectuales, & theologicas, gratia vero in operantem & cooperantem, ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia quorum est eadem diffinitio, scilicet illa quae ponitur in litera quod est qualitas bona mentis, ergo &c.

RESPONSIO. Quidam dicunt quod gratia & virtus differunt per essentiam. Quod probant sic, in omnibus principium essendi differt realiter a principio operandi, sicut videmus in naturalibus, quod forma substantialis ignis per quan habet esse, differt realiter a calore, per quem habet agere. Sed gratia est principium essendi supernatur aliter: virtus autem est principium operandi supernaturaliter, ergo &c. Maior patet. Sed minor probatur, quia ad hoc quod aliquid operetur opera alicuius generis, oportet quod prius constituatur in esse illius generis. Ad hoc igitur vt aliquis operetur opera supernaturalia per virtutes theologicas oportet quod prius constituatur in esse supernaturali, quod fit per gratiam, quae est quaedam participatio esse diuini, ergo &c.

Haec autem opinio deficit in duobus, scilicet in se, & in suratione in se, quia destructo principio essendi destruitur principium operandi. Si ergo gratia esset principium essendi in ess. supernaturali, & virtutes Theologicae principium operandi su pernaturaliter, tunc destructa gratia, destruerentur omnes vii tutes Theologicae, quod falsum est, quia destructa gratia manent fides & spes, de ficit etiam in sua ratione. Quod enim prir cipium essendi differat a principio operandi, forte verum est de primo principio essendi, quod dat esse substantiale, vt satis patet in exemplo adducto. Sed de principio essendi secundario, quod dat esse accidentale, non potest esse verum. Calor enim qui dat esse accidentale igni, est ei immediatum principium agendi. Et ita cum gratia det esse accidentale, & non substantiale, nihil prohibet eam esse immediatum principium operandi, imo videtur quod econtrario sit arguendum sic sicut se habent virtutes morales ad esse morale & opera moralia, sic se habent virtutes supernaturales ad esse supernaturale, & ad opera supernaturalia. Sed per virtutes morales constituitur quis in esse morali, & per easdem perficitur ad opermoralia, & non per aliud, ergo similiter per virtutes supernaturales constituitur quis in esse supernaturali, & per easden perficitur ad opera supernaturalia. Neque est aliud (vt videtur) per quod homo constituitur in esse supernaturali, & per quod operatur supernaturaliter.

Sed dicet aliquis, quod per virtutes morales non constituitur homo in esse morali primo, sed per principia naturalia qua sunt intellectus & voluntas: propter quod dicit Philosophus primo Polit. quod homo est animal naturale ciuile. Per virtutes autem constituitur in esse secundo morali, quod ordinatur immediate ad operationem. Et similiter est dicendum de gratia & virtutibus respectu esse supernaturalis. Sed istud non valet quia per principia naturalia non constituitur homo in aliquo esse morali actu, aptitudine quadam, quod innuit Philosophus seeundo Ethicorum, loquens de virtutibus, & dicit, innatis quidem nobis suscipere eas, perfectis autem per assuetudinem. Sed per virtures constituitur actu in primo esse morali, & per easdem perficitur ad opera moralia. Et idem est de esse supernaturali, & operibus supernaturalibus.

Dicendum ergo aliter quod supposito quod gratia sit aliquid creatum in anima (quo non supposito quaestio non haberet locum) oportet quod gratia sit idem realiter cum virtute nor quacunque, sed cum charitate quae dat operibus efficaciam merendi. Quod patet dupliciter. Primo quia differunt per essentiam possunt virtute diuina separari, vel saltem primum a posteriori, nisi forte alterum sit pura potentia, qui repugnat per se esse, quod dico propter materiam primam, de qua visum fuit supra, distinctione duodecima, quod non potest ab omni forma separari. Sed gratia & charitas nullo modo separari pos sunt, ita vt sit alterum sine altero. Alioquin sequeretur quod idem homo saluaretur, & non saluaretur, quia decedens in finali gratia saluaretur, decedens vero sine charitate non salua¬ retur. Quia secundum Augustinum, Charitas est vestis quae di uidit inter filios regni, & filios perditionis, ergo charitas & gratia non differunt per essentiam.

Secundo patet sic, quorum est vnus & idem actus non folum concomitatiue sed per essentiam, illa sunt vnum essentisliter & non solum per concomitantiam. Sed gratiae & charitatis est vnus & idem actus non solum concomitatiue, sed per essentiam ergo &c. Probatio minoris. Gratiae enim & similiter charitatis sicut & cuiuslibet formae est duplex actus. Primus quae consistit in informatione & denominatione subiecti. Et hic est quo ad gratiam facere hominem Deo gratum, & quo ad charitatem Deo facere hominem charum, & manifestum est quod haec sunt vnum, nec differunt nisi solo nomine. Alius est reddere opus meritorium. Et in isto similiter conueniunt, quare &c. Item si gratia & charitas differunt aut gratia praeeminet charitati, aut econuerso aut sunt aequales. Primum non potest dici, quia secundum August. 5. de trinit. Charitate nullum donum Dei est excellentius. Nec secundum, quia sicut se habet perfectibile ad perfectibile, ita perfectio ad perfectionem. Sed potentia quam perficit charitas non excellit essentiam animae quam secundum istos perficit gratia, ergo &c. Nec tertium, quia perfectiones specie differentes non possunt esse aequales, gratia autem & charitas si non sint idem, differunt specie, ergo &c. Et hoc videtur sentire Apostolus qui vtrique eosdem actus attribuit scilicet dare esse spirituale, & perficere ad opus meritorium. Nam de charitate dicit 1. ad Corint. 13. Si lingui hominum loquar &c. charitatem autem non habeam nihil sum, & quo ad opus subdit infra capi. eodem. Omnia suffert, omnia sperat, &c. De gratia vero quod det esse spirituale dicit idem Apostolus primae Corin. 15. gratia Dei sum id quod sum, & rursum quod perficiat ad opus meritorium subdit, abundantius omnibus laboraui non ego, sed gratia Dei mecum. Ad idem facit quod charis in graeco, est idem quod gratia in latino, vnde & acharis dicitur quasi sine gratia.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod gratia & charitas habent primum actum continuum in subiecto scilicet facere hominem gratum vel charum. Secundum autem actum (scilicet perficere ad opus meritorium) non habent continuum, sed interpolatum, nec in hoc differunt gratia & charitas.

AD ALIVD patet ex dictis, non enim ponimus quod gratia sit idem cum virtute dicta absolute, sed cum charitate solum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1