Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum gratia sit in essentia animae sicut in subiecto

QVALSTIOSTCTNDA. Vtrum gratia sit in essentia animae sicut in subiecto. Thom. 1. 2. 4. 110. ar. 4.

AD SECVNDVM sic proceditur. Et videtur quod gratia sit in essentia animae sicut in subiecto, quia vita respicit primo essentiam, sed gratia est vita animae, ergo &c.

Item regeneratio correspondet generationi. Sed generatio primo & per se terminatur ad essentiam formae, deinde ad potentias, ergo gratia per quam fit regeneratio primo respicit essentiam animae, & mediante essentia respicit potentias.

Item sicut se habet essentia ad potentias ita potentiae ad operationes, sed operatio non gratificatur nisi prius gratificata potentia, ergo nec potentiae gratificantur, nisi prius gratificata essentia animae.

IN CONTRARIVM arguitur, quia gratia est donum superadditum naturalibus. Sed si esset in essentia animae non esset aliquid superadditum naturalibus sed magis interpositum inter essentiam & potentiam, ergo &c.

RESPONSIO. Haec quaestio dependet a praecedente. qui enim dicunt quod gratia & charitas differunt realite ponunt quod gratia est subiectiue in essentia animae, Quod probant dupliciter, vno modo, quia in illo est gratia sicut in subiecto quod est primo gratum Deo, sicut in illo est albedo sicut in subiecto quod est primo album. Sed essentia animae est prius grata Deo quam potentia, ergo &c. Probatio minoris, quia vt dicitur Gene. 4. respexit dominus ad Abel & ad munera eius, per quod datur intelligi quod persona quae respicit essentiam primo est grata Deo, quam opera quae respiciunt potentiam. Secundo probatur idem sic, habitus qui est in aliqua potentia, solum perficit ad actus illius potentiae. Sed gratia perficit ad actus omnium potentiarum, ergo non est in aliqua potentia, sed in eo quod est commune omnibus potentiis, & illud est essentia, quare &c.

Sed iltud non videtur, quia impossibile est quod habitus per¬ ficiens essentiam animae, habeat maiorem colligantiam cum habitu perficiente voluntatem. quam cum habitu perficiente intellectum. Sed gratia habet maiorem colligantiam cum charitate, quae est habitus perficiens voluntatem; quam cum fide quae perficit intellectum, ergo &c. Maior probatur, quia qualis est habitudo perfectibilium, talis videtur esse perfectionum Quum igitur voluntas non habeat maiorem colligantiam cum essentia animae, quam intellectus, imo vt videtur minorem, ve saltem non ita immediatam, pariratione nec habitus voluntatis potest esse magis colligatus cum habitu perficiente essentiam animae, quam habitus intellectus. Minor autem clara ess in exemplo posito: sequitur ergo conclusio, scilicet quod gratia non est in essentia animae.

Ad primam rationem eorum dicendum quod essentia non est prius grata gratitudine supernaturali, de qua loquimur, quam potentia, quia gratia & gloria correspondent, sed essentia nor glorificatur, nisi mediante potentia, ergo non gratificatur, nisi eadem mediante. Item omnis habitus (datus homini propte assequendum Deum per opus meritorium) perficit voluntatem cuius est mereri, sed gratia est huiusmodi, ergo &c. Item si grati: perficeret essentiam animae, perficeret ad omnes actus omnii potentiarum, & prius ad priores, videlicet ad intellectum, quam voluntatem, hoc est falsum; ergo &c. Item supernaturalia, 8 maxime si sunt variabilia, supponunt naturalia inuariabilia, sec potentiae animae sunt inuariabiles circa essentiam animae, gratia autem est variabilis, ergo &c. Et quod dicitur vlterius quosimo, quia respexit Dominus prius ad Abel, deinde ad numereius. Non est intelligendum quod Deus acceptando prius respexerit ad essentiam, & deinde ad opera. Sed est sensus quod acceptauit prius deuotionem offerentis, quae est quidam actus interior voluntatis, deinde ad numera oblata. Et ita non est ad propositum, sed magis ad oppositum.

Quod autem dicitur secundo quod si esset solum in aliqua potentia non perficeret nisi ad actus illius potentiae, verum est immediate, sicut & charitas non perficit nisi ad actum voluntatis immediate, sed quia actui & imperio voluntatis subiacent actus aliarum potentiarum: ideo charitas ad omnes actus imperatos a voluntate perficit. Et idem est de gratia, si ponatur in sola voluntate subiectiue.

Dicendum ergo aliter, quod nec gratia, nec quicunque habi tus acquisitus vel infusus est in essentia animae. Quod patet clare de habitibus acquisitis consideranti naturam habitus, quem diffiniens Philoso: 5. Metaphys. dicit, habitus est, quo quis bene vel male disponitur ad se vel ad alterum, bene quidem per bonum habitum, & male per malum. Et secundum hoc est, duplex habitus: vnus qui est dispositio rei secundum naturam eius intra. Alius, qui est dispositio rei per comparationem ad finem extra, siue ad operationem per quam finis attingitur. Exemplum primi est de sanitate per quam corpusbene disponitur in comparatione ad animam, prout ab ipsa est perfectibile, vel bene regibile. Exemplum secundi est de virtute quae disponit in ordine ad opera viituosa: ad rationem autem habitus quocunque modo sumpti requiruntur aliqua plura diuersis modis commensurabilia vt in eis possit inueniri aliqua media ratio, & aliquis determinatus modus commensurationis: quae ratio vel modus vocatur habitus, sicut sanitas est debita commensuratio humorum 4. adinuicem diuersimode commensurabilium, qui tamen in sanitate reducuntur ad determinatum commensurationis modum: vnde vbi est vnum vno modo se habens, vel plursemper similiter se habentia, ibi non requiritur aliquis habitus Quum enim habitus ponat modum, ibi nullus est necessarius habitus, vbi modus ex natura rei est determinatus.

Ex his concluditur quod in essentia animae nullus est habitus non habitus qui est dispositio ad intra, quia habitus ad intra es dispositio rei habentis partes, quarum vna per habitum disponitur ad aliam. Oportet ergo illam partem quae disponitur per habitum ad aliam partem ordinari. Sed anima cum sit vltima & completiua forma hominis ad nihil aliud quod sit in homine ordinatur, non ad tempus, sed magis corpus ad anima, cum forma non sit propter materiam, sed potius econuerso (vt dicitur secundo Physic.) ergo in essentia animae non potest esse aliqui habitus qui sit dispositio hominis secundum se. Item non potest esse in ea aliquis habitus qui sit dispositio hominis in comparatione ad opus, quia sicut dictum est, ad rationem habitus requiruntur plura adinuicem diuersimode commensurabilia. Essentia autem animae vna & simplex est, non habens partem & partem: ipsa etiam inquantum huiusmodi vno modo semper se habet. Pote tiae autem relatae ad suas operationes diuersimode ordinari & commensurari possunt. Contingit enim intelligere recte & no recte, propter multa quae ad actum intelligendi concurrunt, scilicet fantasmata, & multa talia. Et similiter est de voluntate, propter quod in solis potentiis vt ordinantur ad actus, possunt esse habitus, in essentia vero animae inquantum huiusmodi nullus.

De gratia autem, & omnibus habitibus infusis, quum perficiant hominem in comparatione ad operationem bonam, quae est ad vtilitatem personae, (vt est gratia gratum faciens vel ad vtilitatem ecclesiae (vt sunt gratiae gratis datae) idem dicendum est, quod ipsae sunt in illis potentiis, tanquam in subiectis, ad quarum actus perficiunt.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod in viuentibus vita naturae, vita respicit essentiam animae, tanquam primum principium vitae: opera vero vitae immediatius respiciut potentias quae differunt ab essentia, quia principium essendi substantialiter potest differre a principio operandi. Sed vita supernaturalis quae est per gratiam, quum sit quoddam accidentale, non opot tet quod eius principium sit in alio, quam in potentia, quae est principium operandi, quum & ipsum principiu talis vitae sit principium immediatum operationum, vt dictum est supra immediate

Ad secundum dicendum quod sicut generatio terminatur, ad formam, sic regeneratio terminatur ad gratiam, quae esti quaedam forma, sed non oportet vnum esse in altero: sed debet esse quiddam, omnibus quae ad animam naturaliter pertinent, superadditum, sicut nomen rei supernaturalis importat.

Ad tertium dicendum, quod actus quum sit perfectio transiens non potest esse subiectum habitus. Sed potentia, quum sit permanens, potest ei subiici. Et ideo gratificatio operationum supponit gratificationem potentiae propter defectum permanentiae in operibus: non autem est illa causa, vt gratificatio potentiarum supponat gratificationem essentiae. Sed eis gratificatis totum gratificatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2