Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum divisio gratiae per operantem et cooperantem sit bona
QVALSTIO TIRTIA. Vtrum diuisio gratiae per operantem & cooperantem sit bona. Thom. 1. 2. q. 1II. ar. 2.
AD tertium sic proceditur. Et videtur quod diuisio gratiae per operantem & gooperantem non sit bona, quia omne cooperans videtur esse agens esecundarium, & non principale, sed deus nunquam est agens secundarium, ergo nunquam cooperatur nobis per gratiam. Et ita nulla gratia videtur esse cooperans.
IN CONTRARIVM est, quod dicit Augustinus in libro de gratia & libero arbitrio. Deus cooperando in nobis perficit quod operando incipit, quia ipse vt velimus operatur incipiens qui voluntatibus cooperatur perficiens. Sed operatione quibus deus monet nos ad bonum pertinent ad gratiam: erge gratia conuenienter diuiditur per operantem & cooperantem
RESPONSIO. Diuisio gratiae per operantem & cooperantem non est diuisio in diuersa per essentiam, sed est diuisio eiusdem per diuersa officia. Haec autem diuisio dupliciter accipitur secundum duplicem opinionem de gratia. Gratia enim secundum vnam opinionem non est aliud quam diuinum beneplacitum, secundum aliam vero est quoddam habituale donum.
Secundum primam opinionem sumitur praedicta diuisio gratiae per hunc modum: operari enim vel esse operantem attribuitur agenti & non passo, mouenti & non mobili: vbi igitur volumtas videtur mota & non mouens, solus autem deus videtur mouens, operari deo attribuitur, non voluntati: vbi autem voluntas non solum mouetur sed mouet, operatio non solum attribuitur deo, sed voluntati: nunc est ita quod quantum ad actum interiorem voluntatis, qui est velle praecipue cum voluntas incipit bonum velle, quae prius malum volebat, voluntas se habet vt mota, deus autem vt mouens. Et ideo secundum qued deus mouet humanam voluntatem ad hunc actum, quum hoc sit ex eius benepfacito ipsum beneplacitum diuinum dicitur gratia operans, quantum autem ad actus exteriores qui subiacent imperso voluntatis voluntas non se habet solum vt mota, sed etiam vt mouens. Et ideo quo ad hos actus operatio attribuitur voluntati. Et quia ad hunc actum deus nos adiuuat & interius confirmando voluntatem, vt ad actum perueniat, & exterius facultatem operandi praebendo ideo respectu huius actus dicitur beneplacitum diuinum gratia cooperans. Vnde Augustinus post praemissa verba subdit (vi autem velimus operatur. Quum autem volumus vt perficiamus nobis cooperatur.) Sic igitur si gratia accipiatur pro gratuita dei motiose qua mouet nos ad bonum meritorium, conuenienter gratia diuiditur in operantem & cooperantem.
Si vero gratia sit habituale bonum (vt dicit alia opinio) sic sumitur praedicta diuisio secundum duplicem effectum gratiae quorum primus est dare esse gratum. Secundus est perficere ad opus ineritorium. Gratia inquantum animam deo gratam facit dicitur operans, inquantum vero est principium operis meritorij quod etiam ex lib. arb. procedit dicitur cooperans.
On this page