Praeambulum
Praeambulum
LVERO quaeritur quomodo ipsa gratia. Suprius determinauit magister de gratia quantum ac sui potestatem in libero arbitrio, distinguens eam in operantem & cooperantem. Hic mouet quandam quaestionem circa eam, quantum ad suum g nus, ostendens ad quod genus reducatur vtrum scilicet sit actus, vel habitus, siue qualitas mentis, & quomodo per eam meremur, ponens eandem quaestionem de gratia & virtute, vel quia est eadem ratio de ytroque, vel forte quia ipse fuit illius opinionis; quod gratia idem esset quod virtus. Et diuiditur in duas Primo mouet dubitationem, & ponit dubirationis materiam Secundo dubitationem soluit ibi, hic videndum est quid sit vi tus, vbi secundum quosdam incipit vigesimaseptima distinctio Secunda diuiditur in duas. Primo soluit quaestionem secundum vnam opinionem, secundo, secundum aliam. Secunda ibi, ali vero dicunt virtutes. Prima diuiditur in duas. Primo ponit quod virtus sine gratia non est. Secundo hoc supposito ostendit quomodo per gratiam dicitur aliquis mereri. Secunda ibi, quum ergo ex gratia. Prima diuiditur in tres. Primo ponit quod virtutem solus Deus operatur in nobis. Secundo ostendit, quod quilibet actus in nobis est exlibero arbitrio. Tertio ex lus concludit quod virtus non est actus. Secunda ibi, si igitur gratia. Tertia ibi, praeterea quidam. Illa pars in qua ostendit quod per gratiam aliquis meretur, diuiditur in duas. Primo ostendit intentum. Secundo ex omnibus dictis colligit solutionem dubitationis. Secunda ibi, ex praemissis aliquatenus. Illa pars in qua soluit secundum opinionem aliorum ibi, alij vero, diuiditur ir tres. Primo ponit opinionem Secundo opinionis probationem. Teruo responsionem probationis. Secunda ibi, quod autem virtutes siue motus. Tertia ibi, quibus alij respondentes. Et haec est diuisio & sententia lectionis in generali.
IN SPECIALI sic procedit. Et proponit prime, quomodo per gratiam homo meretur. Et quaerit etiam, an gratia sit virtus an non. Si sit virtus: vtrum sit habitus an qualitas mentis, & proponit eandem quaestionem de virtute: ponit etiam quandam distinctionem de bonis, quia sunt quaedam bona magna, vt virtutes, quaedam bona minima, vt bona exteriora & corporalia, quaedam media, vt potentiae animae, & magnis bonis nemo male vtitur, mediis autem & minimis bene & male vti possumus. Dicit etiam quod liberum arbitrium in mediis bonis est. Inducit autem ad hoc auctoritates Augustini. Ex quibus contrarietatem colligit, quia primo ponit quaedam verba Augustini, in quibus dicitur quod opus virtutis est bonus vsus liberi arbitrij. Secundo ponuntur quaedam verba eius dem, in quibus dicitur bonum vsum liberi arbitrij esse virtutem: quae duo contrariantur, quia opus virtutis non est virtus. Si ergo opus liberi arbitrij est virtus, non est opus virtutis, cuius oppositum dixerat. Postea soluit, ostendens quod vir tus non est actus, & intendit talem rationem, causa virtutis in nobis Deus est, & non nos, sed cuiuslibet actus nostri nos causa sumus: ergo virtus non est actus, & per consequens gratinon est actus. Cum gratia sit virtus vel aliquid simile virtuti. Probat autem quod virtutis causa in nobis sit Deus. Primo de virtute in communi, per eius diffinitionem quam Augustinus ponit, quod virtus est bona qualitas mentis, qua nullus male vtitur, quam Deus in nobis operatur. Secundo probat specialiter de virtute iustitiae per auctoritates Augustini, qui dicit? virtutem iustitiae non facit in homine, nisi Deus. Tertio proba specialiter de virtute fidei, quam gratiam dicit nominari per Apostolum. Postea dicit quod omnes motus, & omnes effectus sunt in libero arbitrio: bonus quidem ex gratia & libero arbitrio, malus vero ex libero arbitrio. Tertio ad hoc inducit auctoritates Augustini. Postea concludit ex dictis, quod virtus non est motus vel affectio animi, sed qualitas animam informans, vbi etiam subdit quod non incongrue gratia virtus nominatur. Postea dicit quod quamuis nullum meritorium sit in homine, nisi per liberum arbitrium: principium tamen merendi est ipsa gratia qua sanatur & adiuuatur hominis voluntas vt sit bona: quae etiam gratia non est meritum hominis, sed Dei donum ex qua & libero arbitrio in anima procedit bonus actus vel motus mentis quod est ipsum bonum meritum hominis, ex quo concludit quod ex actibus virtutum boni sumus & iuste viuimus, & ex gratia quae non est meritum, sed ex ea est meritum: non tamen sine li bero arbitrio proueniunt nostra merita quae Deus remunerat, quae probat per Augustinum. Postea dicit quod ex praemissis po¬ test accipi qualiter praeueniens gratia meretur augeri, & quid sit illa gratia, vtrum sit virtus, an non. Et si virtus, vtrum sit actus, an non. Patet enim ex dictis quod gratia sit virins, nec est actus ipse, sed causa actus, non tamen sine libero arbitrio quod autem Augustinus supra dicit vsum libe. arbi esse virtutem, accipienda est ibi virtus pro actu virtutis; alias sibi contradiceret: vnde & ipsa gratia, quae est idem quod ipsa virtus, non est vsus libe. arbi, sed ex ea est talis vsus. Postea dicit quod aliqui dixerunt vircutes esse bonos vsus; vel actus naturalium potentiarum, actus dico interiores qui sunt in mente quos Deus in homine facit quamuis dicantur esse ipsius libe arb. Exteriores vero actus qui per corpus exercentur non sunt virtutes, sed opera virtutum. vnde quod Augusti. dicit opera virtutum esse bonum vsum naturalium potentiarum dicit esse intelligendum de actu exteriori, quod vero dicit virtutem esse vsum liberi arbitrij intelligendum est de vsu interiori. Postea dicit quod hoc videtur confirmari auctoritate Augusti. qui dicit ae fides est credere quod non vides, sed credere est motus mentis, & charitas est motus animi similiter. Vitimo responde ad has auctorirates quod sicut charitas est motus anini quia est gratia qua mouetur animus ad diligendum. Sic fides est ipsum credere, quia est virtus qua creditur, quam expositionem auctoritatibus confirmat. Et in hoc terminatur sententia lectionis, &c.
On this page