Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum virtus sit habitus
IRICAs distinctionem istam primo quaeritur, vtrum virtus sit habitus. Et videtur quod non, quia secundum Philosophum primo coeli, virtus est vitimum de potentia. Sed vltimum quod fit in potentia est actus, ergo virtus est actus & non habitus.
Item medium est de natura extremorum, sed virtus est medium inter passiones, ergo & ipsa est passio, non ergo habitus.
IN CONTRARIVM est quod dicit August. quod virtus est bona qualitas mentis &c. sed non est in aliqua specie qualitatis nisi in habitu (vt patet deducendo per omnes species qualitatis quas enumerat Philosophus in praedicamentis) ergo &c. ii
RESPONSIO: Nomen virtutis tractum est a vis vel a violentia, vnde Philosophus primo coeli distinguens inter motum naturalem & violentum, dicit quod motus violentus est a virtute id est, a violentia. Sed quia violentiam non potest inferre nisi potentia major, & quodam modo praedominans, ideo nomen virtutis tractum est ad denominandum perfectionem potentiae respectu actus, porest autem dupliciter attendi perfectio potentiae respectu actus. vno modo quantum ad essentiam actus, & sic dicitur potentia perfecta quae potest in supremum actus sibi debiti. Sicut si fortitudo corporalis hominis est ferre centum libras qui hoc potest habet perfectam fortitudinem, & hac perfectionem dicit virtus potentiae naturalis, iuxta quem modum dicit Arist. 1. coel. quod virtus est vltimum de potentia, id est, attenditur potentia prout potest in supremum & vltimum actus sibi debiti. Alio modo accipitur perfectio potentiae respectu actus quo ad eius terminationem, potentia enim quae indeterminata est ad bene & male agere (sicut intellectus potest vere vel false intelligere, voluntas bene vel male eligere) perficitur cum ad illud quod est bonum & conueniens determinatur, vt enim malum sonat in defectum, sic bonum in perfectum, & ideo illud quod determinat intellectum ad recte intelligendum, vel appetitum ad recte appetendum dicitur eorum virtus, & sic loquitur Philosophus de virtutibus per totum libr. Ethicor. & 7. Physi. cum dicit quod virtus est dispositio perfecti ad optimum.
Sic loquimur nos de virtute, de qua dicendum est quod est habitus. Quod patet per rationem Aristotelis 2. Ethicorum quicquid est in anima per comparationem ad actus quibus recte vel non recte vtimur est potentia vel habitus, vel actus (vt per actum comprehendamus non solum operationem appetitus sensitiui quae passio dicitur de qua Philosophus solum ibi loquitur, quia solum inquirit de virtutibus moralibus quae vt plurimum perficiunt appetitum sensitiuum, sed etiam per actum intelligamus omnem operationem cuiuslibet potentiae quae potest esse subiectum virtutis, quia nunc loquimur generaliter de virtute) virtus autem vt nunc accipitur est aliquid in anima in ordine ad actus quibus recte, vel non recte vtimut vt dictum est, ergo est potentia, vel habitus, vel actus, sed non est potentia, vel actus, ergo est habitus. Quod autem non sit potentia, patet quia potentiae insunt nobis a natura, virtus autem non, sed vel ex acquisitione, vel infusione. Item secundum potentiam non dicimur boni vel mali, secundum virtutes autem dicimur boni ver mali, quare &c. Quod vero nec ipsa virtus actus esse possit, nisi accipiatur pro actu primo, qui est forma dans esse virtuo sum, constat. Nam accipiendo actum pro operatione, virtus no est actus, quia tunc homo non diceretur virtuosus, nisi actu operraretur, quod est incoueniens, quia dormiendo semper amitte retur virtus: relinquitur ergo quod virtus sit habitus.
Ad secundum dicendum quod virtus non est medium inter duas passiones, puta inter superabundantiam & defectum sed est habitus perficient potentiam ad medio modo appetendum, vt non appetatur aliquid delectabile, vel fugiatur aliquic triste, superabundanter, vel deficienter, sed medio modo prou ratio determinat.
On this page